Capitulum 13
Quare post missam nocturnam dormiendum non sit.
QUEM laborem idcirco cum omni diligentia propter duas causas observant, satagentes cum tota industria sacrificium Deo offerre de fructu manuum suarum: quod nos quoque cum eadem diligentia convenit observare, si perfectioni studemus. Prima causa est, ne purificationem nostram nocturnis psalmis acquisitam, rursus contaminet aliqua somnii illusione lividus inimicus nostræ invidens puritati, cui maxime semper insidiatur atque indesinenter infestus est: qui sollicitius nos maculare festinat, si nos in somnum invenerit resolutos post satisfactionem quam in nocte pro negligentiis et ignorantiis nostris Deo obtulimus, et post confessionis nostræ indulgentiam gemitibus imploratam. Nam et tunc fiduciam nostram dejicere et evacuare præcipue nititur, dum videt nos ad Deum ferventius tendere orationum nostrarum fervore ac puritate, ita ut quos per totum noctis spatium maculare non potuit, in illa brevissima hora per aliquam illusionem dehonestare conetur. Secunda causa est, quia etsi nulla talis inhonesta contingat diaboli illusio, interveniens tamen etiam purus somnus inertiam parit monacho mox evigilaturo, atque torporem inferens menti ejus, vigorem ipsius per totum diem obtundit, illamque perspicaciam sensus hebetat et obscurat, interiorem quoque cordis exhaurit pinguedinem, quæ nos posset per totum diem adversus omnes insidias inimici cautiores ac robustiores servare. Quamobrem canonicis vigiliis noctis expletis, privatas servant vigilias, quæ majori observatione illis succedunt, quatenus purificatio illa non pereat quæ psalmis orationibusque nocturnis adepta est, atque intensior sollicitudo præparetur ac impetretur meditatione nocturna, quæ nos diligentius tota die custodiat.
Chapter 25 of 279