Capitulum 7
De disciplina orandi.
HAS ergo prædictas orationes sic incipiunt et consummant, ut psalmo finito non statim genua flectant, quemadmodum in regione hac faciunt quidam, qui psalmo necdum bene finito, ad orationem festinant procumbere, ad celeritatem missæ quantocius properantes. Cujus dum volumus excedere modum a majoribus antiquitus institutum, supputantes numerum residuorum psalmorum, ad finem tendere perurgemus, de refectione lassi corporis potius cogitantes, quam orationis utilitatem ac commoda requirentes. Porro apud illos non ita est, sed antequam flectant genua, orant paulisper, et stando in oratione majorem temporis partem expendunt; atque post hæc brevissimo puncto procidentes in terram et adorantes divinam clementiam, velocissime surgunt, ac rursus erecti, suis orationibus intentius immorantur expansis manibus eodem modo quo antea stando orantes. Asserunt namque in terram prostratum diutius, non solum gravari somno, sed etiam distractionibus mentis. Quod verum esse utinam non etiam experientia et quotidiana consuetudine nosceremus, qui frequenter prostrationem in terram prolongari optamus, non tam orationis et devotionis quam corporalis repausationis intuitu. Quum autem is qui orationem finiturus est, de terra surrexerit, omnes pariter eriguntur, ita ut nullus præsumat genua flectere antequam ille inclinetur seu genua flectat, nec in prostratione manere postquam ipse surrexerit, ne videatur potius propriam precem fudisse, quam illius orationem et laudem esse secutus.
Chapter 19 of 279