Skip to the text

Capitulum 5

De duodenario numero psalmorum, angeli traditione suscepto.

QUUM enim in principio fidei christianæ pauci ac probatissimi monachi vocarentur, qui sicut a B. Marco evangelista primo Alexandrinæ urbis episcopo, vivendi regulam acceperunt, non solum servabant magnifica illa virtutum exercitia quæ primitiva Ecclesia in Actibus Apostolorum legitur custodisse (quum dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quæ possidebat suum aliquid esse dicebat, sed erant illis omnia communia: quotquot enim possessores domorum aut agrorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum; dividebatur autem singulis prout cuique opus erat);1 verum etiam multo sublimiora his adjecerunt. Recedentes namque a populo in secretiora suburbiorum loca, in tanto abstinentiæ rigore vixerunt, ut etiam infideles mirarentur tam arduam professionem conversationis eorum. Tanto enim fervore divinarum lectionibus Scripturarum, et orationibus manuumque operibus insistebant diebus ac noctibus, quod nec appetitus neque memoria escarum, defectum corporis demonstravit in eis, nisi secundo aut tertio die; cibum quoque ac potum non ex desiderio, sed ex necessitate sumpserunt, et non nisi post solis occasum, ut tempus diei ac lucis sociarent cum spiritualium meditationum studiis, refectionem vero curamque corporis cum nocte. Sed et alia multo his sublimiora perfecerunt: de quibus ex ecclesiastica historia potest doceri, qui ex indigenarum relatione veritatem minus agnovit.

Eo igitur tempore, quum perfectio primitivæ Ecclesiæ in successoribus suis adhuc recenti Christi memoria duraret inviolata, et fervens paucorum fides necdum in multos dispersa tepuisset, venerabiles Patres posteris providentes, convenerunt tractaturi quis modus in quotidiano Dei obsequio universis Fratribus præfigi deberet, ut hereditatem pietatis et pacis ab omni dissensionis lite absolutam successoribus suis transmitterent: metuentes ne aliqua dissonantia aut varietas in quotidianis obsequiis inter viros ejusdem religionis et cultus exorta, tandem in posteros emitteret germen erroris vel æmulationis aut schismatis. Quumque unusquisque secundum suum fervorem, immemor infirmitatis alienæ, id ordinandum censeret quod juxta fidem suam ac fortitudinem judicabat facillimum, parum considerans quid universitati Fratrum generaliter esset possibile, in qua universitate major pars est infirma; immoderatam psalmorum multitudinem quidam instituerunt dicendam, secundum animi sui virtutem. Quumque alii quinquaginta, alii sexaginta, alii autem adhuc plures psalmos esse dicendos assererent, essetque inter eos pro regula religionis sancta diversitas piæ contentionis, ita ut tempus vespertini Officii jungeretur sacratissimæ quæstioni; volentibus eis quotidianos orationum modos exsolvere, unus surrexit in medio psalmos Domino cantaturus. Quumque sedentibus cunctis, ut nunc usque in Ægypti partibus moris est, et eis in verba psallentis cum omni cordis attentione defixis, cantasset undecim psalmos orationum admixtione distinctos pari pronuntiatione versibusque continuis, duodecimum psalmum sub Alleluia responsione consummans, ab universorum oculis repente disparens, quæstioni et cærimoniis simul finem imposuit.

Footnotes

  1. Act. iv, 32, 34, 35. ↩

Chapter 17 of 279