Skip to the text

Capitulum 9

De modo et statu orationis, de quo in Collationibus Patrum plenior reservatur instructio.

ET quoniam ordo narrationis perduxit nos ad modum orationum canonicarum consequenter institutarum, quarum tractatum quamvis reservemus Collationibus seniorum, ibidem inde plenius locuturi quum de earum qualitate seu perpetuitate loqui cœperimus ex verbis eorum, necessarium tamen arbitror etiam in præsenti de hoc pauca perstringere propter opportunitatem loci atque narrationis, quoniam ita se offert occasio: quatenus interim describentes exterioris hominis motus, et quasi fundamenta quædam orationis ponentes, minori labore post hæc orationum celsitudinem doceamus quum de statu interioris hominis cœperimus pertractare. Illud in primis providentes, ut si nos præveniens finis vitæ præsentis excluserit ab illa narratione in Collationibus præstante Domino facienda, relinquamus saltem initia rei tam necessariæ nobis in præsenti opere, his quibus totum videtur tardum seu nimis differri præ ardore desiderii sui, ut dum nobis tribuntur induciæ hujus dilationis, quasdam saltem orationum lineas tantisper præostendamus, quibus valeant aliqualiter informari hi maxime qui in cœnobiis commorantur. Providentes etiam his qui hunc librum forsitan solum visuri, ad librum Collationum Patrum non poterunt pervenire: quatenus instructione præsenti, circa orationis qualitatem inveniantur saltem ex parte edocti; et quemadmodum de habitu et vestitu exterioris hominis sunt instructi, sic etiam sciant qualiter ad offerenda spiritualia sacrificia eum debeant exhibere. Etenim hi libelli quos nunc, Deo juvante, compilare disponimus, ad exterioris hominis observantiam cœnobiorumque institutionem aptius pertinent. Porro libri Collationum magis spectabunt ad interioris hominis disciplinam et cordis perfectionem, anachoretarumque vitam ac disciplinam.

Chapter 21 of 279