Skip to the text

Capitulum 3

Quod cenodoxia sit multiplex et multiformis.

CETERA autem vitia seu passiones noscuntur esse uniformes ac simplices. Porro vana gloria multiplex, varia ac multiformis exsistens, undique et ex omni parte suo occurrit victori ac bellatori. Nam militem Christi vulnerare conatur in habitu et in forma, in incessu, opere, voce, vigiliis, jejuniis, oratione, abstractione, lectione, scientia, taciturnitate, obedientia, humilitate, et longanimitate; et velut quidam perniciosissimus scopulus tumentibus undis opertus, inducit navigantes prospero vento in miserabile improvisumque naufragium, dum non cavetur nec prævidetur.

Chapter 233 of 279