Skip to the text

Capitulum 16

Quod vitia curari non possint, nisi eorum radices et causæ fuerint publicatæ.

PROPTER hoc necessarium æstimavi ista inserere huic opusculo, ut non solum ratione, sed exemplis quoque instructi de vi impugnationum et ordine vitiorum quibus miserabilis anima laceratur, cautiores esse possimus ad vitandos laqueos atque multiplices fallacias inimici. Ita namque proferuntur ista in medium indifferenter ab Ægyptiis Patribus, quatenus propria relatione, juniores aperiant apud eos certamina omnium vitiorum quæ patiuntur aut passuri sunt, tanquam qui adhuc certamina illa sustineant :1 sicque exponentibus senioribus illusiones et impugnationes omnium passionum, juniores ferventesque spiritu agnoscant secreta tentationum et colluctationum suarum, et ea clare quasi in speculo intuentes, discant causas atque remedia vitiorum quibus pulsantur ac impugnantur; de futuris quoque certaminibus eruditi antequam veniant, instruantur qualiter debeant ea præcavere vel contra ea pugnare. Quemadmodum peritissimi medici solent non solum præsentibus morbis mederi, verum etiam futuris prudenter occurrere, et eos per præcepta observativave pocula prævenire ac præcavere; ita et hi animarum verissimi medici præcaventes infirmitates seu culpas cordium eventuras, spirituali collatione tanquam cœlesti antidoto, non patiuntur eas crescere in mentibus juniorum, sed aperiunt eis causas imminentium passionum, atque remedia curationum earum.

Footnotes

  1. * adspiciant ↩

Chapter 246 of 279