Capitulum 17
Quod monachus vitare debeat mulieres et episcopos.1
QUAPROPTER hæc est antiqua Patrum doctrina, permanens usque in præsens, quam sine confusione mea proferre non potero, qui nec valui germanam meam vitare, nec episcopi manus evadere : utpote quod monachus omnino fugere debet mulieres atque episcopos. Neuter enim eorum sinit eum quem semel conjunxerit suæ familiaritati, vacare de cetero cellæ quieti, aut divinæ contemplationi purissimis oculis immorari perfectarum rerum intuitu.
Footnotes
-
* prænecantes ↩
Chapter 247 of 279