Capitulum 11
De diversis testimoniis contra vanam gloriam.
AUDISTI aliud exemplum ruinæ hujus gravissimæ, et conspicis duos viros tam justos ac perfectos, propriis triumphis prosperisque successibus esse dejectos. Unde cognoscis quam periculosi soleant esse rerum prosperarum successus, ita quod qui non potuerunt frangi adversis, acrius dejiciantur prosperis, si fuerint incauti in eis; et qui in conflictu ac acie evaserunt discrimina mortis, succumbant suis victoriis prosperisque eventibus.
Ideo monet Apostolus:1 Nolite fieri inanis gloriæ cupidi. Et Dominus Pharisæos corripiens: Quomodo (inquit) potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?2 De his et beatus David cum condemnatione eorum locutus est: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Footnotes
Chapter 241 of 279