Skip to the text

Capitulum 18

Remedia quibus vanam gloriam superare possimus.

HINC Christi athleta verum ac spiritualem agonem cupiens legitime decertare, festinet omnimode superare hanc multiformem ac variam bestiam, utpote gloriam vanam, quæ ex omni parte nobis occurrit, tanquam nequitia multiformis. Quam poterimus remedio tali evadere, ut cogitantes Davidicum illud eloquium, Dominus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, nihil agamus cum proposito vanitatis, aut intuitu vanæ gloriæ capiendæ;1 deinde ea quæ bono initio facimus aut virtuose incipimus, nitamur observatione simili custodire ac prosequi recta intentione, ne immiscens se morbus gloriæ vanæ, evacuet universorum nostrorum fructus laborum. Quidquid enim in conversatione Fratrum non habet nec recipit aut exercet communis usus, declinemus omnino tanquam jactantiæ opus. Ea quoque vitemus quæ nos possunt inter ceteros reddere notabiles, et ex quibus laus humana acquiritur, quasi soli talia habeamus. His namque indiciis letale vulnus vanæ gloriæ demonstrabitur nobis inesse. Quod facillime poterimus evitare, si consideremus quod non solum penitus amittemus fructus laborum quoscumque fecerimus proposito gloriæ vanæ, sed quod etiam per hoc efficimur magni criminis rei, et tanquam sacrilegi æterna supplicia cito sumus passuri: utpote qui ad Dei injuriam volumus opera, Dei intuitu facienda, exercere potius gratia hominum, per quod convincimur ab eo qui secretorum est conscius, præferre homines Deo, et gloriam mundi gloriæ Domini.

Footnotes

  1. Ps. LII, 6. ↩

Chapter 248 of 279