Capitulum 13
Qualiter cenodoxia suggerat gradum appetere clericatus.
NONNUNQUAM vero immittit affectum gradus clericatus, desideriumque sacerdotii aut diaconatus. Quæ si vel invitus fuisset adeptus, persuadet sibi gloria vana quod officia illa cum tanta sanctitate ac rigore implesset, ut ceteris quoque sacerdotibus potuisset præbere sanctitatis exempla; deinde quod lucratus fuisset quamplures, non solum vitæ exemplo, sed doctrina etiam sive eloquio. Insuper commorantem in cella aut solitudine facit circuire mente ac animo domos ac monasteria diversorum, et plurimorum conversationes attendere, quasi sub incitamento exhortationis phantasticæ.
Chapter 243 of 279