Capitulum 5
Quod nec solitudine exstinguatur vana gloria.
PRÆTEREA vana gloria persequi non desistit fugientem in solitudine consortia cunctorum mortalium; et quanto quis amplius universum vitaverit mundum, tanto eum acrius insectatur. Alium tentat inde extollere, quod ad opera ac labores patientissimus exstat, alium de hoc quod ad obediendum promptissimus invenitur. Alterum conatur extollere quod humilitate ceteros vincat, alium quod prolixitate vigiliarum aut lectionis sive scientia sit excellens. Nec morbus iste nititur quemquam aliunde quam de suis vulnerare virtutibus, tendens in his offendicula mortis, ex quibus acquiruntur stipendia vitæ. Inimici namque insidiantes laqueos deceptionis abscondunt volentibus iter pietatis ac perfectionis incedere, non alibi nisi in via qua ambulant (juxta illam beati David sententiam: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum1 mihi), ut in hac ipsa virtutum via qua gradimur, tendendo ad bravium supernæ vocationis, corruamus elati, inaniter gloriantes de nostris profectibus, atque constrictis nostræ animæ pedibus, concidamus compediti cenodoxiæ laqueis.2 Sicque fit ut qui non potuimus impugnatione adversarii superari, vincamur sublimitate nostri triumphi; aut certe aliud genus deceptionis incidentes, ut dum ultra vires nostras abstinemus aut corpus affligimus, perdamus perseverantiam nostri cursus infirmitate corporis proprii.
Footnotes
Chapter 235 of 279