Skip to the text

Capitulum 6

Quod cenodoxia quum fuerit dejecta, acrius resurgat ad pugnam.

OMNIA vitia superata debilitantur, et victa redduntur per singulos dies infirmiora, et vel loco vel tempore minuuntur atque a suo fervore deficiunt, aut certe a virtutibus sibi contrariis superantur, aut vitantur facilius. Porro hoc vitium jam dejectum, acrius ad luctamen resurgit, et dum putatur exstinctum, sua morte vivacius convalescit. Insuper cetera genera vitiorum solent eos tantummodo impugnare quos in certamine superaverunt, sed vana gloria suos victores acrius insectatur; et quanto validius fuerit propulsata, tanto vehementius congreditur seu impugnat ipsa elatione suæ victoriæ. Et hæc est subtilis inimici versutia, ut faciat militem Christi propriis telis succumbere, quem non potuit armis hostilibus superare.

Chapter 236 of 279