Capitulum 12
Quibus modis cenodoxia monachum pulset.
SOLET quoque vana gloria extollere mentes incipientium, et eorum qui adhuc minus profecerunt in virtutibus animi aut scientia: vel propter sonum vocis, quod scilicet modulatius psallant, vel quia tenuioris sunt corporis, vel quoniam parentes habent opulentos ac nobiles, seu quia honores militiamque spreverunt. Interdum etiam persuadet quibusdam quod faciliter obtinuissent in sæculo dignitates ac opes, si mansissent ibidem, quas forsan nunquam apprehendere potuissent: inflans eos spe vana de incertis, atque extollens eos gloria vanitatis de his quæ nunquam possederunt, tanquam qui ea contempserint.
Chapter 242 of 279