Capitulum 7
Quod cenodoxia nec eremo nec castitate a suo fervore tepescat.
ALIA vitia, ut diximus, interdum qualitate seu dono loci conquiescunt, atque subtracta eis peccati materia, vel opportunitate et occasione peccandi sublata, tepescere solent ac minui. Sed vitium istud cum fugiente penetrat eremum, nec loco excluditur, nec materia extrinsecus subtracta colliditur. Non enim aliunde animatur, quam profectu virtutum ejus quem tentat. Insuper cetera vitia interdum mitescunt et evanescunt processu temporis, sicut prædiximus; huic autem vanæ gloriæ vitio longævitas vitæ aut temporis non solum non obviat, verum etiam confert majora fomenta, nisi fuerit longævitas ipsa fundata solerti industria discretioneque provida.
Chapter 237 of 279