Capitulum 8
Quod cenodoxia periculosior sit virtutibus mixta.
POSTREMO ceteræ passiones ac culpæ a virtutibus sibi contrariis sequestratæ, et contra eas aperte quasi claro die pugnantes, facilius superantur atque caventur; sed vana gloria se admiscens virtutibus, et insita aciei earum, occulte quoque impugnans tanquam in nocte tenebrosa, atrocius fallit incautos ac improvisos.
Chapter 238 of 279