Capitulum 4
Quod vana gloria impugnet monachum a dextris et sinistris; et qua comparatione noscatur ejus natura.
VOLENTEM ergo via regia incedere per arma justitiæ quæ sunt a dextris et a sinistris, oportet, juxta doctrinam Pauli, transire per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et viam virtutis1 dirigere tanta cautione inter tumentes fluctus tentationum, gubernante discretione et flante nobis Spiritu Sancto, ut sciamus nos perniciosissimis scopulis confringendos, si paululum deflectamus ad dextram sive sinistram. Ideo sapientissimus Salomon ait, Ne declines ad dextram vel ad sinistram:2 id est, non tibi de tuis virtutibus blandiaris, ne prosperis successibus spiritualibus extollaris; nec deflectaris ad sinistram, id est ad tramitem vitiorum, ne juxta Apostolum, acquiras tibi gloriationem ex eis in tuam confusionem.3 Nam cui hostis non potuit vanam gloriam generare ex pretiosa et splendida veste, conatur eam inserere ex veste squalida et inculta. Quem non potuit per honorem dejicere, humilitate supplantat, ex ipsa humilitate vanam gloriam ingerendo. Quem nequivit extollere ornatu eloquentiæ atque scientiæ, elidit gravitate silentii. Si quis palam jejunet, gloria pulsatur inani; si occulte jejunet ut vanam gloriam vitet, eodem elationis vanitatisque vitio impugnatur. Vitans orare prolixius sub Fratrum præsentia, ne vanæ gloriæ maculetur contagio, non evadit vanitatis hujus aculeos, de hoc quod latenter et nullo sciente sic orat.
Hinc seniores pulchre describunt naturam vitii hujus per dispositionem cæpæ, quæ decoriata tegmine uno, rursus alio invenitur vestita; et toties invenitur sic tecta, quoties fuerit denudata.
Footnotes
Chapter 234 of 279