Skip to the text

Articulus 60

EXPOSITIO PARTIS PRIMÆ CAPITULI HUJUS SEPTIMI : DE HIS QUÆ CIRCA IN CHRISTO DORMIENTES AGUNTUR, ET PRIMO QUID RECIPIANT SECUNDUM ANIMAM ET SECUNDUM CORPUS.

SUPRA jam actum est de actibus hierarchicis qui fiunt circa ingredientes ecclesiasticam hierarchiam, et circa procedentes ac proficientes in ea. Jam in isto capitulo tractatur de his actibus hierarchialibus qui exercentur circa egredientes ex ea.

His autem definitis, id est determinatis et expeditis, necessarium dicere, ut æstimo, et quæ a nobis sacre in dormientibus perficienda sunt, id est, ea quæ in exsequiis defunctorum devote debemus peragere.

Etenim neque hoc commune est sanctis et immundis, id est, fidelibus et infidelibus non sunt eadem impertienda post mortem ipsorum. Sed sicut diversa forma est utrorumque vitæ, id est, sicut modus et norma vitæ unius differt a modo et genere vitæ alterius, juxta illud Apostoli : Et quæ pars fideli cum infideli? In Ecclesiastico quoque : Quæ communicatio homini sancto ad canem? Sic et ad mortem venientes, qui quidem sacram habent vitam, id est, juxta evangelicam legem sunt efficaciter conversati, in veras promissiones Divinitatis respicientes, id est in divina promissa : de quibus Apostolus, Quam (inquit) vitam promisit qui non mentitur Deus ; et rursus, Abrahæ factæ sunt promissiones et semini ejus. Unde cantamus pro defunctis : Michael archangelus repræsentet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus. De qua promissione in exordio primæ suæ epistolæ scripsit beatissimus Petrus : Benedictus Deus, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in cœlis. Tanquam in veritatem suam, id est sicut in rem veram finalem et principalem eis promissam, non sicut in figuram aut umbram, aut in promissa terrena, qualia intuentur Judæi et Sarraceni in paradiso terrestri, in ea quæ secundum ipsam est resurrectione, contemplaturi, id est, « in » futura « resurrectione, quæ est » nunc in fide, et postea erit in re secundum veritatem nobis promissam, « contemplaturi », id est visuri ac habituri quæ nunc credunt, sicut princeps ait Apostolorum : In Jesum nunc non videntes, creditis ; videntes autem, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes fructum fidei vestræ, salutem animarum vestrarum.

Cum firma et vera spe, in lætitia divina, ad mortis summum veniunt : id est, fideles sic in bona promissa respicientes, « veniunt ad summum mortis », id est ad terminum vitæ præsentis, cum certa et formata exspectatione æternæ felicitatis (juxta quod loquitur Isaias : Deus judicii Dominus, beati omnes qui exspectant eum), « in lætitia divina », id est in gaudio spirituali concepto de Deo, qui est spei nostræ objectum et causa. Hæc etenim spes parit magnam lætitiam, quia confidimus bono illo infinitæ deliciositatis suavitatisque frui. Ideo ad Romanos dicitur : Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.

Velut ad finem divinorum certaminum, id est sacrorum conflictuum quibus pugnaverunt contra hostes suæ salutis, qui sunt : propria caro infecta, imo et propria ac privata voluntas, mundus in ma-

I Petr. 1, 8, 9.

Is. xxx, 18.

Rom. v, 2.

I Joann. v, 19. necessarium est

II Cor. vi, 15.

Eccl. xiii, 22.

Tit. 1, 2.

Galat. iii, 16.

I Petr. 1, 3, 4.

Sap. x, 12.

Prov. xxviii, 14. Eccli. xviii, 27; Prov. xiv, 16.

Hebr. xii, 1, 2.

Matth. x, 22; xxiv, 13.

Sap. iii, 15.

Ps. xxvi, 13. Ps. i, v, 13.

Is. xxxv, 10. ligno positus, acies vitiorum ac dæmonum. Unde Sapiens ait : Certamen forte dedit illi Dominus ut vinceret. Ista certamina durant usque ad mortem, in cujus articulo frequenter duriora et periculosiora instant tentationum certamina. Nunquam ergo simus vane securi, quia beatus homo qui semper est pavidus. Et homo sapiens in omnibus metuit ; stultus vero transilit et confidit. Hinc ad Hebræos monet Apostolus : Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum. Perseveremus ergo usque in finem, quia tentatio durat usque in finem. Et si quæras, In quem finem ? Respondeo, Quousque finias vitam. Quod erit in præmio et patria Beatorum : quia ut Sapiens loquitur, bonorum laborum gloriosus est fructus. Unde subjungitur :

In perfectissima et non deficiente vita et salute, hoc est « in vita » gloriæ sempiternæ, cujus comparatione vita præsens mors potius est dicenda quam vita. Idcirco de participibus vitæ illius ait vir sanctus : Credo videre bona Domini in terra viventium ; et rursus : Ut placeam, inquit, coram Deo in lumine viventium.1 Hæc est indeficiens vita, quæ est perfecta et gloriosa participatio fontis vitæ. De qua Isaias ait : Venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam obtinebunt.

Quæ secundum eos erunt, omnino scientes, per futuram suam universalem resurrectionem : id est, « quæ » vita et salus « erunt » in ipsis electis « per futuram suam resurrectionem », quia in illa resurrectione perfecte et plene glorificabuntur in anima et corpore, et hoc, « secundum eos », id est secundum fidem et merita eorumdem : secundum eos, inquam, « scientes omnino », id est penitus certos de veritate fidei suæ ac spei, de qua etiam tunc erunt certissimi per evidentiam rei et experientiam facti. Interdum autem accipitur agnitio fidei pro cognitione scientiæ, vel econtra, ut quum apud Joannem S. Martha fatetur : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ; et sanctus Job : Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Denique, etsi scientiæ major est certitudo evidentiæ et ex parte objecti, fidei tamen major est certitudo adhærentiæ et ex parte subjecti. Nec ista intelligenda sunt quasi animæ ante futuram resurrectionem communem non sint remunerandæ, sed quod in illa plenarie et coram omnibus præmia consequentur. De qua apud Joannem Dominus protestatur : Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, etc.

Joann. xi, 24.

Job xix, 25.

Joann. v, 28.

Sanctæ enim animæ, ad eam in mala secundum hanc vitam potentem cadendo conversionem non venientes : id est, « animæ » virtuosæ « non venientes » ad illam resurrectionem, « cadendo in mala secundum hanc vitam », id est in peccata vitæ præsentis : quæ vita potens est cadere et peccare per liberum arbitrium, et potens est ad conversionem, durante ista peregrinatione ; in ea iterum generatione, id est in illa regeneratione seu resurrectione, in inconvertibile habebunt deiformissimam transordinationem, id est divinissimam immutationem in melius et translationem in statum feliciorem, « in inconvertibile », id est pertingendo ad unionem cum Deo inavertibilem, ita quod erunt confirmati in bono, nec amplius poterunt transgredi, sicut in Ecclesiaste legitur, Ubicumque ceciderit lignum, ibi erit : ut supra allegatum atque expositum est. Istud est quod ait Apostolus : Ecce mysterium vobis dico. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Oportet enim mortale hoc induere immortalitatem, etc.

Eccle. xi, 3.

I Cor. xv, 51, 53.

Munda autem sanctarum animarum conjuga et coeuntia corpora, conscripta et commilitantia, id est, « corpora animarum sanctarum conjuga », id est casta vel socialia instar castæ conjugis, animabus suis sociata, ac ipsis adscripta seu deputata, et in libro vitæ illis « conscripta », et quæ cum animabus suis militaverunt Deo, animabus obediendo, cooperando, et cum illis pariter patiendo, juxta illud Apostoli : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo; secundum divinas suas collocationes, id est secundum conjunctiones suas salubres quibus in isto exsilio simul erant locatæ ad promerendum, vel secundum suas collationes et reuniones felices ad præmiandum, in animarum incommutabili secundum divinam vitam fundamento, id est in statu invariabili et inconcussibili firmitate, quas animæ habebunt « secundum vitam divinam », id est in vita beata prorsus, conrecipient propriam resurrectionem, id est saluberrimam resuscitationem eorum animarum meritis proportionatam ac debitam : quia tunc gloria animarum redundabit in corpora tanto exuberantius, quanto ipsa corpora magis cooperata et coafflicta animabus suis fuerunt, ita quod corpora quatuor dotibus tanto præclarius ornabuntur, quanto animæ ipsæ suis dotibus sublimius fuerunt glorificatæ, quemadmodum ad Corinthios docet Apostolus : Alia claritas solis, alia claritas lunæ, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : sic erit resurrectio mortuorum. Deinde tangit ibi quatuor dotes corporum gloriosorum, quæ sunt claritas, impassibilitas, subtilitas, atque agilitas.

Eo enim quod unita erant secundum hanc vitam, id est in vita ista mortali, sacris animabus, non ut instrumenta extrinseca, sed ut vere informata et unificata ab animabus ut substantialibus suis formis, velut membra Christi facta, id est Christo incorporata per suas animas sanctas, quibus in operibus virtuosis et actibus vere christianis subservierunt in vigiliis, jejuniis, laboribus, disciplinis, et tandem in suppliciis mortis. Hinc dixit Apostolus : Nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? Deiformem et incorruptibilem, immortalemque

1 Cor. 1x, 27.

1 Cor. xv, 41, 42.

Ibid. 43, 44.

Ibid. vi, 19. et beatam recipient quietem, id est glorificationem eis competentem, per quam erunt divina et Deo assimilata, prout eorum naturæ potest competere, secundum quod ait Apostolus : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ. Habebunt etiam tunc quietem, quia non erunt inclinata ad alias formas substantiales, satiato appetitu eorum. Nihilo minus erunt vere mobilia per dotem agilitatis, juxta illud Sapientiæ : Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent. Nec erit in eis motus ex indigentia, sed potius ex interioris jucunditatis abundantia, prout per Malachiam Dominus pollicetur : Egrediemini et salietis quasi vituli de armento.

Philipp. iii, 20, 21.

Sap. iii, 7.

Malach. iv, 2.

In his ergo sanctorum est quies in lætitia et immutabili spe, id est, in prætactis bonis consistit « quies » et salus « sanctorum » post vitam hanc, scilicet « in » ingenti « lætitia » ac in invariabili confidentia futuræ glorificationis in corpore, in divinorum certaminum perventura summum, id est in finalem et gloriosam mercedem laborum et persecutionum atque agonum, quæ datur in præmium his qui modo legitime certant. De qua scriptum est : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ. Et ad Hebræos : Omnis disciplina in præsenti quidem videtur esse non gaudii, sed mœroris ; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. Hinc scriptum est alibi : Filii sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo. Denique sancti quoque in hac vita in contemplatione et præstolatione futurorum bonorum suaviter requiescunt, perventuri in illa certissime, juxta illud Psalmi : In pace in id ipsum dormiam et requiescam.

Jacob. i, 12.

Hebr. xii, 11.

Tob. ii, 18.

Ps. iv, 9.

Footnotes

  1. Ps. lv, 13. ↩

Chapter 69 of 98