Skip to the text

Articulus 74

APPENDIX SEU QUÆSTIONES DE ORATIONIBUS PRO MORTUIS AUT PECCATORIBUS.

POSTREMO, ut dicta in isto capitulo limpidius intelligantur, aliqua sunt addenda.

Itaque, sicut in textu habetur, orationes vivorum prosunt defunctis in gratia, utputa detentis in purgatorio, sicut et eleemosynæ, et præsertim celebrationes Missarum, ut per exempla probat Gregorius. Quocirca quæritur an ad tale suffragium alteri impendendum, exigatur quod faciens ea exsistat in gratia. De ista materia possent hic multa induci : quæ in textu et commentariis quarti Sententiarum habentur, in Aurea quoque legenda Sanctorum, in [Officio] de commemoratione omnium fidelium defunctorum, atque in prima secundæ B. Thomæ, ubi tractatur an et quomodo unus valeat alteri gratiam promereri.1

Breviter autem tangendo, dico juxta Scripturas, quod nullum moraliter et ex genere bonum manet irremuneratum, nullumque opposito modo malum permanet impunitum. Idcirco, quod isto capitulo scribit Theologus, quod Deus despicit, id est, non curat et quasi non reputat, deiformium et sanctorum in carne viventium culpas, non est intelligendum quod nullam pro eis satisfactionem requirat, sed quod talium culpas, quæ ex subreptione et humana fragilitate nascuntur, faciliter prorsus indulgeat : et ipsi sancti viri adhuc in sæculo isto viventes, pro illis variis satisfaciunt modis; atque cum hoc in caritate et omni virtute proficiunt abundanter per opera supererogationis, per ferventes divini amoris affectiones ad Deum, per zelum divini honoris, per compunctiones et contritiones assiduas, per orationes indesinentes, per pectoris tunsiones, per frequentiam Orationis dominicæ, atque per cetera generalia contra veniales culpas remedia. Quod si a corpore migrent nondum pro eorum venialibus plenarie satisfacto, etiam post hanc vitam in purgatorio celeriter veniam consequuntur ac liberantur, suffragantibus eis orationibus et meritis, tam Beatorum in patria, quam devotorum in via.

Porro qui non satis custoditi, timorati, et coram Deo solliciti, in venialibus frequenter ac grosse excedunt, nisi in præsenti satisfaciant digne, in purgatorio graviter puniuntur et diu, secundum quod magis aut minus sunt culpabiles. Qui vero de mortalibus suis contriti decedunt satisfactione nondum expleta, adhuc acerbius et diuturnius puniuntur, secundum exigentiam reatus eorum : quibus tamen multipliciter potest succurri, et juxta hoc eorum pœna minoratur et breviatur.

Qui vero in mortalibus moriuntur, ad suffragia sunt inepti. Nihilo minus quidam se occupant ac multipliciter opinantur, utrum et qualiter suffragia generalia seu specialia ipsis prosint. De qua re non oportet immoderate scrutari, quia tam Hieronymus quam Augustinus, ut etiam in Sententiis recitatur, hoc relinquunt sub dubio, an supplicia damnatorum semper maneant æque intensa, ita quod nulla habeant lucidiora mitiorave intervalla, præsertim quum in Psalmo dicatur : Numquid in æternum projiciet Deus, aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?2 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ? aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ? Sanctus quoque Isaias testatur de reprobis : Congregabuntur in congregatione unius fascis, et claudentur in carcere; et post dies multos visitabuntur.3 Super quæ et consimilia quædam verba, quamvis in uno loco scribat Hieronymus, Nos (inquiens) debemus hoc Deo committere, an pœna damnatorum aliquando terminetur, quod novit quantum et quamdiu puniat peccatores: attamen non obstante hoc verbo, debemus absolute sentire ac firmiter credere quod pœna inferni nunquam totaliter finietur: quod et ipse Hieronymus alibi sæpius protestatur. An vero interdum ad horam, aliquam interruptionem aut alleviationem sortiantur, securius Deo committitur. Præterea, quod circa hoc Thomas, Albertus et alii quidam absolute affirmant, quod nunquam, securius dicitur quia hoc magis recedit a periculoso errore dicentium quod tandem totaliter finietur: quod nequaquam credendum est. Verumtamen S. Brigitta in Revelationibus suis fatetur, quod nullus in inferno tam dire damnatus est, quin meritis seu precibus misericordissimæ Virginis aliquid relevaminis consequatur.

Amplius, quod in textu asseritur, quod orationes sanctorum etiam in hac vita non prosint indignis, et minus post vitam hanc, cum grandi moderamine est accipiendum. Atque in primis dicendum, quod exsistens in caritate et gratia, non meretur de condigno non exsistenti in caritate gratiam primam, quum illa non detur ex meritis puræ creaturæ. Dispositive tamen et congruentia quadam, secundum quosdam, potest unus alteri gratiam promereri, quemadmodum S. Bernardus contestatur beatissimum Paulum oratione et contactu sacrarum vestium protomartyris Stephani fuisse conversum. Imo meritis et precibus quorumdam præcipuorum Sanctorum, quidam peccatores fuerunt interdum repente ac mirabiliter valde conversi, compuncti, accensi, in tantum quod interior ardor compunctionisque vehementia miro modo per apertissima signa redundabant in corpore. Nec solum id contigit his qui pro se petierunt orari, imo et eis qui restiterunt: quos constat desuper misericordissime esse præventos.

Præterea, opera sacramentalia, ut celebrationes Missarum, prosunt quamvis celebrantes iniqui sint: quoniam sacramenta Ecclesiæ contentiva sunt gratiæ, et prosunt ex opere operante. Similiter, si exsistens in peccato mortali agat ex commissione vel ut instrumentum exsistentis in caritate, prodest defuncto quod agit hujusmodi. Sunt autem diversi gradus indignorum, et expedit ut omnes oremus pro invicem et pro defunctis: quia si fiat ex sola naturali pietate et amicitia, adhuc aliquo modo prodest, quum et S. Eustachius legatur misericordiam consecutus, quia adhuc gentilis et idololatra, fuit valde misericors.

Præterea, quod auctor videtur in littera dicere, quod pueris baptizatis sit Eucharistiæ sacramentum præstandum, exponitur quod non protinus fiat hoc, sed quum fuerint aliquantæ devotionis capaces.

At vero valde pium ac salutare est, defunctis omni modo possibili, assidue ac fervide, tam in speciali quam in generali, succurrere. Quod qui fideliter egerit, fructum et vicem se ex hoc consequi experietur: quoniam et suffragia ista in tantum prosunt defunctis, quantum ipsi in vita hac meruerunt ut ipsis prodessent. Sic item pro tota ecclesiastica hierarchia incessanter devotissime exoremus, celebremus, et quidquid boni poterimus, impendamus et exsequamur, quatenus paulo post ab ejus exsilio ac misero incolatu, ad cœlestis hierarchiæ beatificam et gloriosissimam mansionem feliciter perducamur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

POST prædicta, tractandum est de exsequiis fidelium quando obeunt: qui ita in morte ut in vita, ab infidelibus et immundis distinguuntur, eo quod vitam sanctam habuerunt, ad veras Dei promissiones respicientes, et quasi ipsarum promissionum confirmationem, Christi resurrectionem attendentes, cum spe firma et spirituali lætitia ad mortis exitum tendentes, sicut cognoscentes se post agonum suorum consummationem, perfectam et interminabilem vitam et salvationem consecuturos per futuram suam gloriosam resurrectionem universalem. Sanctæ enim animæ, quæ dum hic in corporibus militant, possunt ad peccata decidere, in sancta resurrectione erunt confirmatæ in bono, et in Dei conformitatem transmutatæ. Munda autem corpora, sanctarum animarum conjuga, cooperantia, et in sanctis laboribus vel tribulationibus concertantia, confirmatis animabus inconversibiliter in divina et æterna vita per primam stolam, accipient gloriosam resurrectionem per stolam secundam. Ipsa enim sancta corpora iterum unita in resurrectione sanctis animabus quibus unita fuerant in hoc sæculo, tanquam Christi membra, deiformem et incorruptibilem et immortalem et beatam accipient vitam. Istorum ergo consideratione, dormitio sanctorum in lætitia et spe immobili pervenit ad finem divinum agonum.

Infidelium autem et reproborum alii putant se omnino destrui et desinere esse in morte, etiam secundum animam. Alii putant animam semel a corpore separatam, nunquam deinde ei conjungendam, quasi corporis conjunctio deiformi vitæ et beatitudini obsistat. Quod ideo putant, quia non intelligunt neque sufficienter ex Scripturis edocentur, quod jam in hoc sæculo deiformem vitam inchoamus quam in cœlo consummabimus. Alii autem dicunt, quod animæ a corporibus separatæ, aliis corporibus conjunguntur: qui quantum in ipsis est, injuriam faciunt in hoc corporibus quæ cum sanctis animabus contra vitia certaverunt, in eo quod ipsa corpora nitantur privare sanctis retributionibus, quum ipsa cursum laborum sanctorum finaliter consummaverint. Alii vero nimis carnaliter sentientes, dixerunt futuram sanctorum beatitudinem similem esse prosperitati sæculi hujus, et alimenta connaturalia; quum ipsi, secundum Evangelium, futuri sint æquales angelis:4 unde valde inconvenienter hoc asseritur.

Sed nullus fidelium incidat in istos errores vel consimiles: quin potius se secundum animam et corpus confidant in fine mundi recepturos esse gloriosam resurrectionis retributionem ad imitationem resurrectionis Christi. Et hac consideratione, exituri de corpore, attendunt se appropinquare per carnis dissolutionem ad desideratam incorruptionem; et laudant divina munera, et spirituali dilectione adimplentur, non jam formidantes de cetero lapsum peccati, sed bene scientes quod bona quæ post mortem perceperint, firmiter et æternaliter possidebunt. Sordidi vero et immundi (qui rectam Christi doctrinam perceperunt, et eam propria perversitate repellentes, corruptivis concupiscentiis inhæserunt), quando vitam finiunt corporalem, non ita ut prius contemnunt catholicam doctrinam; sed pravas delectationes propriarum passionum veracius quam solebant pensantes, et vitam sanctam quam ipsi stulti dereliquerant, beatificantes, nolentes abscinduntur ab hoc sæculo; neque spem habent futuræ consolationis, quia conscii sibi sunt pravæ vitæ præteritæ, neque purgatæ per veram pœnitentiam. Quare etiam tales, si in fine vere pœnitent, vitam æternam consequentur. Quum autem hæc quæ de immundis diximus, dormitionibus virorum sanctorum non accidant, fidelis justus quando migraturus est de sæculo, in consummatione agonum suorum sancta lætitia adimpletur, et cum delectatione multa tendit ad vitam gloriosæ resurrectionis. Qui vero spiritualiter familiares sunt sancto dormienti et vita conformes, ipsum beatificant, tanquam pervenientem juxta proprium desiderium ad finem inducentem sibi victoriam, et cum cantu gratias agunt de fine, causæ hujus victoriæ, optantes se ipsos venire ad similem finem. Tollentes autem defunctum, ad episcopum deferunt, quasi ad donatorem sanctarum coronarum.

Episcopus vero delectabiliter eum suscipit, et complet ea quæ pertinent ad sanctorum dormitionem.

MYSTERIUM.

Congregans ergo chorum episcopus, si fidelis defunctus fuerit ordinis sacerdotalis, ante altare inclinans ipsum, incipit orationem ad Deum et gratiarum actionem. Si vero fuerit monachus, vel de fideli populo, inclinat ipsum juxta sanctuarium ante introitum sacerdotalem; postea perficit episcopus orationem ad Deum cum gratiarum actione. Deinde ministri legentes in libris sacræ Scripturæ veraces promissiones de sancta nostra resurrectione, decantant psalmos ad ipsam resurrectionem pertinentes. Postea qui primus est inter ministros, scilicet archidiaconus, excludit catechumenos; et prædicat sanctos qui feliciter dormierunt, rogans præsentem defunctum ipsis sanctis in bonis coordinari; et adhortatur cunctos præsentes impetrare defuncto beatam perfectionem in Christo.5 Post accedens episcopus, orat super eum; et post orationem osculatur eum qui dormivit, et post episcopum alii præsentes ipsum defunctum osculantur. Deinde episcopus superfundit defuncto oleum sanctum; et pro omnibus orationem faciens, sepelit defunctum in sanctificato cœmeterio cum aliis sanctis coordinatis sibi, ubi est domicilium defunctorum.

CONTEMPLATIO.

Sed si increduli viderint vel audierint hæc a nobis fieri, forsitan irridebunt, et nobis quasi errantibus compati videbuntur. Nec mirum: nam ut dicit Isaias, Nisi credideritis, non intelligetis.6 Unde qui non credunt, non intelligunt. Nos autem intelligibilia mysteria eorum quæ fiunt, visibiliter inspicientes, dicimus quia per hoc quod episcopus eum qui dormit, ad chorum sibi coordinatum inducit et imponit, signat quod omnes fideles cum illis glorificabuntur in resurrectionis præmio, quibus juncti sunt vitæ merito: scilicet, ut qui hic deiformiter et sancte vixerunt, Deum juxta suam possibilitatem imitando, in futuro percipient divinas et beatas retributiones;7 qui vero bona merita habuerint, quamvis imperfecta et inferiora, tamen juxta mensuram meriti recipient mercedem vitæ æternæ. Pro hac igitur justa Dei retributione episcopus gratias agens, orationem facit, et laudat Divinitatem quæ destruit spirituales nequitias nobis injuste et tyrannice resistentes, et nos ad gaudia juste nobis adjudicata perducit. — Cantica vero et lectiones divinas promissiones exprimentia, declarant beatam requiem electorum, in qua æternaliter constituentur qui in divinis præceptis vitam consummant. Requies autem illa eum qui dormivit, suscipit, et viventes ad consimilem consummationem invitat.

Inspice autem quod in exsequiis non omnes qui adhuc mundantur, excluduntur, sicut fit in celebratione Eucharistiæ vel chrismatis, sed soli catechumeni et eis inferiores a choro nunc excluduntur. Iste enim gradus omnino ignarus est perfectionis: unde non licet ei inspicere aliquod sacramentum, eo quod catechumeni nondum perceperunt virtutem inspectivam sacramentorum per Baptismum, per quem divinum lumen initiatur et donatur. Reliqui autem gradus eorum qui adhuc mundantur, didicerunt sanctam doctrinam, scilicet pœnitentes, qui a via recta quam didicerant, erraverunt, et iterum pœnitendo ad eam revertuntur; et ipsi a sublimium divinorum sacramentorum inspectione et communione separantur adhuc: quia si ad aliquod illorum admitterentur, læderentur, et devenirent per hoc ad majorem tam divinorum quam sui contemptum. Convenienter autem adsunt exsequiis pœnitentes docti veritatem, ut attendant et nostræ mortis contemptum, et honores Sanctorum a sacra Scriptura laudatos, et sic errantibus ut ipsi erraverunt, interminabiles tristitias imminere. Utile autem dictis est pœnitentibus, videre fidelem defunctum qui perfectus est, enuntiari et prædicari a diacono, esse communicatorem Sanctorum antiquorum præcedentium. Per hoc enim provocantur et ipsi ut idem desiderent, et doceantur annuntiatione dicti diaconi, beatam esse perfectionem in Christo.

Deinde episcopus orationem facit super defunctum; et osculatur eum episcopus et omnes præsentes. Oratio autem postulat a Deo ut defuncto dimittat omnia quæ per infirmitatem humanam peccavit, et constituat eum in lumine et regione viventium, et in sinibus Abrahæ, Isaac et Jacob, in loco a quo effugit dolor et tristitia et gemitus. Hac ergo oratione postulantur defuncto beatissima dona quæ donantur Sanctis in patria. Nihil enim dici potest æquale immortali gloriæ, quæ omnem removet tristitiam, et replet mentes divino lumine, quum retributiones illæ summis designationibus quas dicere vel excogitare non sufficimus aut significare, omni intellectu altiores sint, et ipsæ significationes minus secreta veritate contineant. Vera est enim Scriptura quæ dicit, Quod oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se. Sinus autem sanctorum Patriarcharum et aliorum Sanctorum omnium, sunt divinissimæ et beatissimæ consummatæ quietes, quæ electos omnes suscipiunt ad beatissimam perfectionem sine defectu.

Quæri autem potest, quare episcopus rogat peccata dimitti defuncto, et donari ei beatam Sanctorum communionem. Quum enim justitia divina retribuat in futuro bona et mala quæ gessit in hac vita, et defunctus jam cuncta opera sua finaliter compleverit: quomodo per orationem episcopi aliam retributionem obtinebit, quam ipse meruit per opera quæ fecit in hac vita? Ego autem sacram Scripturam sequens, novi quod unusquisque habebit retributionem in futuro quam hic promeruit.

Job xix, 8. Dicitur enim: Determinavit Deus apud se; et: Portabit unusquisque in corpore secundum ea quæ gessit, sive bonum, sive malum. Quod autem orationes sanctorum non prosint sive in hoc sæculo, sive post mortem, his qui se eisdem orationibus indignos exhibuerunt, Scripturæ sacræ nos docent. Quid enim Sauli profuit oratio Samuelis, aut perverso Hebræorum populo prophetica oratio? Sicut enim si quis sanos et perspicaces habens oculos, petat solaribus radiis illustrari aliquem sibi ipsi oculos eruentem; ita spem vanam concipit qui sanctorum orationes petit, et quasi naturali oppositione excludit sanctas ipsorum operationes, non permittens ipsas orationes in se secundum ipsarum naturam operari, per hoc quod ipse negligit divina dona, et a communibus et bonum conferentibus Dei præceptis recedit.

Dico autem, secundum Scripturas, quod orationes sanctorum utiles sunt in hoc sæculo hoc modo: Si quis dona Dei desiderans, affectum sanctum habens ad ipsorum participationem, tanquam propriam cognoscens parvitatem, rogat aliquem virum justum fieri suum susceptorem et cooratorem; iste consequetur ex his maximam utilitatem, et divina dona percipiet, Deo ipsum exaudiente, mediantibus religiosa sui ipsius cognitione, reverentia in viris justis, laudabili desiderio petitarum orationum convenienti, et deiformi habitu proprio. Divinitus enim decretum est, divina dona dignis ordinate dari per eos qui digni sunt ea tradere. Si quis ergo prædictum modum obtinendi divina dona reprobet, falsa opinione arbitrans se sibi sufficere ad orandum Deum, et sanctos contemnat, aut etiam si petitiones indignas Deo et injustas postulet, et tepide divina dona desideret, et quod sibi non congruit; per propriam culpam privabitur consecutione petitionis imperitæ.

Quid autem de dicta oratione episcopi super defunctum nobis Apostoli tradiderunt, dicere debemus. Episcopus, secundum Scripturam, manifestativus est divinorum judiciorum, juxta illud Malachiæ: Angelus Domini exercituum est. Didicit ergo episcopus ex sacra Scriptura, quod his qui sancte vixerunt, clarissima et divina vita digne a justissimis legibus retribuitur, divina clementia supportante maculas per humanam infirmitatem contractas: quia nullus est (ut dicit Scriptura) mundus a macula. Hæc igitur novit episcopus in Scripturis promissa, et postulat eadem fieri, et dari his qui sancte vixerunt sanctas retributiones: in hoc Deo conformatus benignitate, quod aliorum dona sicut proprias gratias petit; et in eo quod ipse sciens veras promissiones futuras, præsentibus manifestat quod ea quæ ipse petit secundum attestationes Scripturarum, omnino fient his qui in sancta conversatione recedunt*. Episcopus enim, qui recitator est divinæ justitiæ, non postularet nisi Deo placita et a Deo promissa. Propter quod et his qui immunde moriuntur, non ista postulat: non solum quia id faciendo divinæ recitationis ordinem perverteret, et opus aliquod hierarchicum sine divino instinctu præsumptuose exerceret; sed quia injustæ orationis effectum non consequeretur, audiens a sacra Scriptura: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Episcopus ergo petit a Deo quæ Deus promisit et diligit, et omnino donabit: et proprium bonum affectum ostendens Deo bonorum auctori; et his qui illi præsentes sunt, manifestans retributiones quæ fient sanctis.*

Similiter episcopi claves habent quibus fideles ab immundis segregant, tanquam mani-

Malach. II, 7.

Job XIV, 4, juxta LXX. decedunt

Jacob. IV, 3.

I Cor. II, 9.

Job xix, 8.

II Cor. V, 10.

Joann. xx, 22, 23.

Matth. xvi, 19.

Ibid. 17.

Ibid. 16.

Luc. x, 16. festativi divinorum judiciorum : non quod divina omnipotentia irrationabilibus motibus episcoporum obsequatur; sed quod justi a Deo digne secundum merita discreti, recitative ab episcopis Spiritus Sancti instinctu segregantur, juxta quod Dominus in Apostolis auctoritatem clavium prælatis ecclesiasticis conferens, ait : Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et B. Petro divinis illuminato revelationibus, dicit Dominus : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis : tanquam Apostolo et consimilibus illi episcopis, secundum factas ipsis divinas divinorum revelationes judiciorum, manifestando et consummando ipsa judicia, assumentibus bonos, et excommunicando expellentibus reprobos. Teste enim Domino, B. Petrus non proprio motu, nec ratione, nec revelatione carnis et sanguinis, sed Deo ipsum intelligibiliter docente, protestatus est : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Sic ergo uti debent episcopi excommunicationibus et aliis clavium exercitiis, sicut divina eos inspiratio moverit; et qui episcopis subjecti sunt, eisdem tanquam divina inspiratione motis, deberent obedire, dicente Domino ad Apostolos : Qui vos spernit, me spernit.

Sed facta digressione, prosequamur quæ sequuntur. Episcopus, completa oratione, osculatur defunctum, et post episcopum, omnes præsentes : quia qui laudabiliter vitam complevit, amabilis est et honorabilis omnibus justis. Attende autem quod in Baptismi celebratione, ille qui baptizatur, in primis oleo sancto inungitur post prioris vestis totalem exuitionem; dormientibus vero, in fine confertur olei sancti inunctio : hac scilicet ratione, quia baptizandus inungitur quasi certamen aggressurus; dormiens vero, quasi victor certaminum. Deinde episcopus sepelit corpus inter sepulturas fidelium coordinatorum : et merito, quia qui dormivit, et per animam et per corpus Deo devote servivit : unde corpus, quod cum anima concertavit in sanctis laboribus, cum eadem debet communicare retributionem. Et ideo divina justitia retribuet animæ mercedem simul cum corpore suo, quod ei in hac vita cooperatum est, et particeps fuit sive in bona conversatione, sive in mala. Propter quod ecclesiastica constitutio divinitus ordinata, tam animæ quam corpori in prædictis insinuat divinas utriusque retributiones : animæ quidem, per contemplationem et spiritualem intelligentiam eorum quæ fiunt, ut supra dictum est; corpori vero, per unctionem et Eucharistiam, quæ sanctificant totum hominem, et universalem ejus salutem operantur, et per catholicas sanctificationes denuntiant perfectam fore in anima et corpore hominis resurrectionem. — Orationes autem et operationes quæ fiunt in consecrationibus, quas videor omisisse, non debent per scripturam declarari, neque ipsarum mysteria et virtutes divinæ in ipsis factæ, debent ex occulto in publicum educi; sed sicut nobis traditum est, tu ea discens doctrinis secretissimis (scilicet divina inspiratione, legendo, meditando, secretius audiendo), ad majorem Dei conformitatem et sursumactionem perfectus in divino amore et sanctis operibus, a divina illuminatione ad ipsorum supremam ascende scientiam.

Item, ut mihi significasti, risu dignum videtur incredulis, quod parvuli non valentes intelligere divina, Baptismum recipiant et Eucharistiam, et quod episcopi illos non valentes intelligere doceant divina, et vane eis tradant sanctas traditiones, quas ipsi non intelligunt. Et hoc ipsis infidelibus magis irridendum videtur, quod alii pro ipsis pueris faciunt abrenuntiationes et confessiones. Sed non oportet tuam episcopalem discretionem erroribus infidelium conturbari, quin potius cum modestia ad ipsorum illuminationem amabiliter excusare quando ipsi talia improperant, adjiciendo per Scripturarum testimonia, quod non omnia divina a nostra scientia circumscribantur. Multa autem a nobis incognita, causas habent apud Deum convenientes, quas nos ignoramus, animi vero cœlestes sciunt. Multa etiam summos angelos latent, et a sola divina sapientia cognoscuntur. — Super hoc autem articulo, scilicet de pueris baptizatis, dicimus quod doctores nostri a suis senioribus docti, nobis tradiderunt, scilicet quod infantes ab infantia secundum sanctam et divinam institutionem educati, assuescunt recte vivere, remoti ab erroribus, et ab immunda vita immunes. Unde visum est sanctis Apostolis secundum hunc modum suscipere infantes, ita quod pater et mater pueri traderent eum alicui bono pædagogo in divinis mysteriis, et deinceps puer sub ipso pædagogo ageret, tanquam sub divino patre et suæ salvationis susceptore. Ab isto ergo pædagogo promittente educare puerum in sancta conversatione, episcopus expetit ut confiteatur abrenuntiationes et sanctas confessiones: non alium pro alio docens divina. Neque pueri pædagogus promittit se abrenuntiare aut confiteri loco pueri, sed quod puer abrenuntiabit et coordinabitur fidelibus, quasi dicens: Promitto me persuasurum puero meis eruditionibus ad mentem sanctam introducto, quod abrenuntiabit illicitis, et confitebitur et operabitur divinas confessiones. Non ergo est inconveniens quod puer secundum divinam sursumactionem educatur, habens ducem et susceptorem inducentem ei habitum divinorum, et custodientem ipsum ab illicitis immunem. — Tradit autem episcopus puero sancta signa, ut enutriatur in ipsis, et non incurrat aliam conversationem nisi divina semper considerantem, et in profectu fidei et bonorum operum divinis communicantem, et sanctum habitum in prædictis vigentem, et sursumactum a deiformi susceptore tanquam a viro sancto.

Hæc mihi, o Timothee, apparent mysteria sacramentorum hierarchiæ ecclesiasticæ. Aliis autem qui sunt me perspicaciores, non solum prædicta, sed forsitan manifestiora et profundiora apparent mysteria. Et tibi ad radium divinum exercitato dictis gradibus, elucebunt (ut arbitror) pulchritudines splendidiores et diviniores. Tu autem perfectiorem illuminationem, quum tibi apparuerit, mihi trade, et splendidiora mysteria quæ perspexeris, mihi declara. Confido autem quod per ea quæ in hoc libro scripsi, ego in te repositas divini ignis accendam scintillas.

S. DIONYSII AREOPAGITÆ

DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA

TRANSLATIO JOANNIS SARRACENI

Footnotes

  1. IV Sent. d. 46, § Sed quæritur. ↩

  2. Ps. LXXVI, 8-10. ↩

  3. Is. XXIV, 22. ↩

  4. Matth.xxii, 30. ↩

  5. * exhortatur ↩

  6. Is. VII, 9, juxta LXX. ↩

  7. * participant ↩

Chapter 83 of 98