Articulus 68
PRÆCEDENTIS DUBII SOLUTIO, QUIBUS SCILICET PROSINT ORATIONES JUSTORUM.
DICO autem, Eloquia sequens, id est Scripturas, quod utiles omnino sunt in hac vita sanctorum orationes (juxta illud Jacobi, Orate pro invicem ut salvemini, multum enim valet oratio justi assidua :1 quod probat ab exemplo Eliæ), secundum hunc modum, videlicet : Si quis divina appetens dona, id est, optans dona gratiæ ac virtutum desuper obtinere, et ad participationem eorum sacrum habitum habens, id est frequens et pium desiderium, tanquam propriæ cognoscens, id est cognoscitivus, parvitatis, hoc est, humiliter recognoscens suam indignitatem et insufficientiam, veniens ad quemdam sanctorum virorum, (juxta illud, Ad aliquem sanctorum convertere), dignatus fuerit, id est, dignum duxerit rogare et obtinere, eum sui fieri adjutorem et conservum, id est, virum illum sanctum fieri adjutorem sui et conservum orando pro se, quemadmodum Ezechias rex misit ad Isaiam, dicens :2 Leva orationem.345 Quasi diceret : Oratio nostra jacet ; tu qui sanctus es et Dei amicus, eleva et adjuva eam. Sic et Josias rex misit ad Prophetissam, ut oraret pro se et populo suo, ut legitur quarto Regum. Lucrabitur omnino ex hoc omnes superantem utilitatem, id est, promerebitur et consequetur ex hoc spiritualem profectum, meliorem cunctis temporalibus commodis, sicut subjungit :6
Consequetur enim quæ petit divinissima dona, id est præcipua gratiarum charismata concupita, imo frequenter plus quam petit, quoniam Deus naturaliter bonus et largus, abundantia pietatis suæ et merita supplicum excedit et vota.7 Accipiente eum divina bonitate, id est, Deo illum gratiose acceptante et exaudiente, et propria reverenti conscientia, id est conscientia humili, qua imperfectum suum rite cognoscit, et indignum se reputat exaudiri, nisi per alium se meliorem : per quod Deum reveretur ; sicque conscientia sua reverens accipit eum, id est, per modum causæ meritoriæ facit eum accipi et acceptari a Deo. Juxta quem sensum subjungitur : et in sanctis laude, id est laudatione qua in corde suo reputat eos [dignos,] quorum sanctorum subsidia quærit, ut scilicet orent pro se, et petitarum sacrarum orationum laudabili desiderio, id est, pro religioso affectu quo cupit suffragia orationum aliorum sibi impendi :8 quemadmodum Apostolus in suis epistolis multoties postulavit discipulos suos orare pro ipso ; et consequenti et deiformi habitu, id est spirituali caritatis affectu qui ex tali subventione orationis consequitur et fovetur inter utrosque.
Est enim hoc divinis judiciis promulgatum, id est, Deus promulgavit hoc et publicavit in Scripturis et per exempla, divina dona dignis participare, id est charismata gratiarum eos acquirere qui sunt digni, id est, qui cupiunt ea ex corde, et præparant se ad ea. Atque ut multi affirmant, dona hæc gratiæ gratum facientis nunquam dantur indignis, quoniam suscipientem faciunt dignum. Ad quod videtur dicendum, quod loquendo de subjecto suscipiente et gratia data seorsum seu divisim, dicitur gratia interdum dari indignis, id est, qui ante ejus infusionem fuerunt ea indigni. In ordine divinissimo dari , id est ordinatissimo processu ea conferri, prout Deus in sua sapientia præordinavit.9 Sic namque, secundum Apostolum, quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Per dignos tradere, id est, a Deo quoque sancitum est conferre ea aliis per preces et merita sinceriter devotorum, qui de plenitudine sua apti sunt proximis impertire. Verumtamen non est hoc ita accipiendum quasi et in sacramentis non percipiatur gratia, nisi per devotos et dignos ministrentur ministros : quia in sacramentis operatur virtus et meritum Christi potius quam ministri.
Hunc ergo si quis dehonoraverit sacrum ornatum, id est, si quis negaverit istum decentem et sanctum processum in adeptione charismatum Dei, et ad militarem æstimationem veniens, id est ad aliquam vocationem in qua serviturus et militaturus esset Deo, contra agmina vitiorum ac dæmonum præliaturus : quia militia est vita hominis super terram. Apostolus quoque : Labora, ait, sicut bonus miles Christi. Sufficientem se æstimaverit ad divinum colloquium, id est ad alloquendum Deum orando, laudando, psallendo, absque sanctorum subsidio, et sanctos contempserit, parvi pendendo eorum auxilia, et nullas petitiones dignas Deo et sacras petierit, quia spiritualiter superbus est, et magnus in oculis suis. Propter quod dicitur ei in Apocalypsi : Quia dicis, quod dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Et desiderium divinis non corroboratum, id est sanctorum precibus non adjutum, habuerit, et sibimet consequens, id est sibi ipsi inconveniens, quia negatio illa cadit et super hanc clausulam. Consequetur per se ipsum imperi
Rom. xiii, 1.
Job vu, t.
II Tim. u, 3. se ipsum
Apoc. iii, 17. tus petitionem? Hoc ironice et interrogaritis exaudietur? Non utique, quum dicat tive profertur, tanquam dicatur: Numquid ipse tam imperitus exsistens, propriis me- Apostolus: Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit.10
Footnotes
Chapter 77 of 98