Articulus 70
QUALIS CLAVIUM POTESTAS A CHRISTO SACERDOTIBUS CONCESSA.
SEQUITUR de potestate clavium concessa sacerdotibus.
Sic et discretivas habent summi sacerdotes virtutes, id est ecclesiasticæ potestatis claves, quæ sunt scientia discernendi inter lepram et non lepram, et potestas ligandi atque solvendi :1 de quibus quid sint, et an realiter ab invicem distinguantur, tactum est supra ; manifestatorias divinarum justificationum, id est ostensivas actuum virtuosorum, quia per eas judicant sacerdotes quis bonus sit et dignus absolvi, quis item malus et dignus ligari.2 Non ut ipsorum irrationabilia desideria sapientissima Divinitate ministratorie sequente ; sed ut ipsis, prophetice submovente perfectionis principe Spiritu, vocatos Deo juxta dignitatem segregantibus. Hoc est : Præsules sic discernunt, « non ut », seu non tanquam, « Deitate sapientissima sequente ministratorie », id est subservienter aut ancillariter, « desideria » sacerdotum « irrationabilia », id est affectiones corruptas aut impetus passionum, si sacerdotes passionate et imperite procedant in clavium usu ; « sed » tanquam « ipsis » sacerdotibus « segregantibus vocatos » a « Deo », utputa bonos a malis, « juxta dignitatem », id est juxta merita hominum, « principe perfectionis Spiritu » Sancto « submovente », id est, intus movente, « prophetice », id est per inspirationem internam. Quod consequenter probatur.
Accipite enim, ait, id est, Christus dixit Apostolis post resurrectionem, Spiritum Sanctum :3 quorumcumque dimittitis peccata, dimittuntur; quorumcumque tenetis, retenta sunt. Quæ verba super Joannem exposita sunt.
Et divinas revelationes sanctissimi Patris illuminato Eloquia aiunt, id est, Scriptura in Matthæo ait Petro « illuminato », id est docto, « revelationes sanctissimi » Dei « Patris ». Sic etenim legitur Christus dixisse Petro, antequam contulit ei claves : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater.4 Et paulo post subditur ibi :5 Tibi dabo claves regni cœlorum. Tunc etiam dixit Christus ad Petrum, quod hie in textu habetur : Quodcumque ligaveris in terra, erit ligatum et in cœlo;67 et quodcumque solveris in terra, erit solutum et in cœlo : quod totum super Matthæum expositum est.
Tanquam evangelista illo, et omni juxta ipsum summo sacerdote, secundum in eo factas paternarum justificationum revelationes, manifestator et consummator, Dei amicos adducente, et impios exhereditante. Id est : « Tanquam » B. Petro exsistente « evangelista » ab auctoritate et actu evangelizandi, non a conscriptione Evangelii : juxta quem modum Philippus, sanctificationum8 unus septem primorum diaconorum, in Actibus vocatur evangelista ; « et omni summo sacerdote » exsistente evangelista hoc modo, id est omni episcopo, præsertim Romano Pontifice, « juxta ipsum », id est secundum potestatem et imitationem Petri, « secundum revelationes paternarum justificationum », id est secundum illuminationes Dei Patris, « factas » in corde Petri, qui est « manifestator », id est declarator veritatum catholicæ fidei, quarum declaratio potissime pertinet ad summum Pontificem (unde et Petrus in sua hortatur Canonica : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe), « et consummator », id est perfector dominici gregis :910 quia perficere est actus hierarchicus, directe ad episcopos pertinens, quanto magis ad summum episcopum? ipso, inquam, episcopo « Dei amicos », id est electos et justos, « adducente » in regnum Dei per hoc quod eos absolvit, « et impios exhereditante », id est, excludente ab hereditate regni superni : quod facere debet cum ingenti discretione ac Dei timore, secundum instinctum et directionem Spiritus Sancti, cujus piissimam gubernationem et illuminationem copiosamque gratiam in omnibus semper implorare ipsum oportet. Ad quod designandum, Christus insinuavit Petro de revelatione Dei Patris sibi facta, antequam claves has ei promisit ante passionem. Atque post resurrectionem, antequam eas ipsi aliisque Apostolis contulit, dedit eis Spiritum Sanctum per insufflationem : Accipite, inquiens, Spiritum Sanctum ;11 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc.
Præterea, si sacerdotes et præsules clavibus abutuntur, ob hoc Deus non sequitur errores et passiones eorum, nec irreum deserit. Nam et Apostolus tangens hoc : Secundum potestatem, ait, quæ data est mihi in ædificationem, et non in destructionem.12 — Præterea, textus hoc loco intricatus est, quum dicitur, « manifestator et consummator » : pro quo alia habet littera, « manifestatore et consummatore », et ita est planior.
Sacram enim illam theologiam, ut Eloquia aiunt, non per se ipsum motus, neque carne et sanguine revelantibus, sed a Deo invisibiliter eum propria docente, respondit : hoc est, S. Petrus « respondit theologiam illam sacram », id est propositionem illam theologicam ac fidelem, Tu es Christus, Filius Dei vivi, ut ait Scriptura, « non motus per se ipsum », id est non proprio sensu inductus, « neque revelantibus » sibi « carne et sanguine », id est carnalibus suis propinquis, prout illo in loco Evangelista testatur ;1314 « sed Deo » Patre « invisibiliter » Petrum « docente propria », id est supernaturalem et divinam illam fidei veritatem.
Divinis ergo summis sacerdotibus, id est episcopis, imo et aliis quoque presbyteris, sic et discretionibus, id est auctoritate separandi malos a bonis, et omnibus hierarchicis virtutibus, id est scientia discernendi inter lepram et non lepram, et ecclesiasticis potestatibus aliis, « sic » utendum est, id est, sacerdotes donis illis sic uti debent in ædificationem, non abuti in destructionem, quomodo consummationis princeps eos Divinitas moverit, id est, Deus totius auctor perfectionis « moverit eos ».15 Propter quod tales exhibere se debent Deo, ut mereantur et digni sint in omnibus moveri ab eo. Aliis autem, utpote inferioribus ac subditis, sic in summos sacerdotes in quibuscumque agunt, hierarchice attendendum, id est, ecclesiastice et auctoritative seu prælatice exhibere se debent, tanquam a Deo commotos, id est, verba et censuras illorum sic debent adspicere, quasi simul a Deo sint instigati, bene sentiendo et judicando de ipsis (nisi intolerabiliter et apertissime deviarent) dicente Apostolo : Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.16 Inferiorum quippe non est, faciliter suos judices et superiores judicare, præsertim quum ad Romanos dicatur : Tu quis es qui judicas alienum servum?17 Spernens enim vos, ait, me spernit. Sic namque in Luca ait Salvator : Qui vos audit, me audit ;18 et qui vos spernit, me spernit.
Footnotes
Chapter 79 of 98