Skip to the text

Articulus 62

DE LÆTA MORTE SANCTORUM, ET INFELICI MALORUM EXITU.

SED non recidet quis a sacratissimis viris in tales errores, id est, nemo jam amplius relabi debet in hujusmodi falsitates, recedendo a doctrina sanctissimorum virorum. Sed confestim se suscepturos esse christiformem quietem scientes, id est, viri sancti « scientes se esse suscepturos » ac percepturos a Deo « quietem christiformem », id est requiem æternalem beatam, qualem et Christus excellentissime habet, mox quum in finem venient hujus vitæ, id est, quando receddent a corpore, dummodo nil purgandum aut satisfaciendum secum detulerint, corruptionem suam, viam veluti propinquiorem jam factam, manifestius vident, id est, clare perpendunt quod via eorum ad mortem de propinquo immineat, et terminus ejus instet.1

Et donationes Divinitatis laudant, id est, beneficia Dei et gratias sibi concessas, atque promissa cœlestia, grata ac humili mente recognoscunt, et divinæ delectationis implentur, id est gaudio spirituali, tanquam mox profecturi ad superdulcissimum et superpulcherrimum et supergloriosissimum Deum, de cujus gratiosa susceptione plene confidunt ex conscientiæ puritate, præsertim testimonium perhibente eis interius Spiritu Sancto, dicentes:2 Cupio dissolvi et esse cum Christo;3 et rursus: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! etc. Istud est perfectorum, et in beatissimis martyribus eminentissime fuit, quos Altissimus in extremis suavissime visitavit, copiosissime illustravit, et mirabiliter valde accendit.4

Ad ea quæ retro sunt, conversionem non in aliquo timentes, id est, in nullo paventes se ruituros ad peccata quæ reliquerunt, aut ad rerum creatarum inordinatum affectum, implentes illud Apostoli: Quæ retro sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum, ad bravium vocationis supernæ.5 Sed bene scientes quia possessa bona firmiter et æternaliter habebunt.

Coinquinationibus autem pleni et immundis maculis, id est vitiis carnis et spiritus, qui quidem sacram quamdam consecuti sunt doctrinam, id est instructionem salubrem, ipsi vero eam ex proprio animo perdite repercutientes, id est, repellentes et abjicientes a se, in corrumpentes sponte se dederunt concupiscentias, id est, concupiscentiis sensualitatis ex proposito consenserunt desiderio voluptatis, peccantes non solum ex infirmitate, id est vehementia passionum, aut ignorantia, sed certa malitia. De quibus dicitur in Job: Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.6 Et Judas ait: Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore.7 Qui ut princeps ait Apostolorum, recedunt ab eo quod illis traditum est sancto mandato.8 Porro concupiscentiæ corrumpunt rectæ rationis judicium. Unde Daniel ait:9 Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Ideo indigemus virtutibus moralibus, per quas passiones refrenantur, et maxime Dei timore ac ope gratiæ ejus.

Quum ad finem vitæ veniunt, id est, dum jam morti sunt proximi, huic vitæ imparati, id est ad consequendum vitam gloriæ indispositi et indigni;10 ut eos bene spernens manifestat Eloquiorum divina legislatio, perditas propriis passionibus voluptates aliis oculis inspicientes, et sacram vitam qua stulte recesserunt, deificantes: hoc est, « inspicientes oculis aliis », id est oculis cordis aliter quam ante dispositis, utputa timore concussis, quibus jam vexatio aliquantulum contulit intellectum, « voluptates perditas », id est spirituales et sanctas delicias ac gaudia regni cœlestis, quas perdiderunt, id est, demeruerunt et amiserunt, « passionibus propriis », id est per inordinatos motus et affectus ac oblectamenta passionum suarum, juxta illud Ecclesiastici:11 Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis;12 et ad Romanos: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.13 Hinc impio graviter cæso dicit Jeremias: Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi.14 « Et sacram vitam », id est vitam virtuosam, a « qua stulte recesserunt »: unde in Proverbiis dicitur, Reliquerunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;15 « deificantes », id est, beatificam recognoscentes. Secundum quod « manifestat legislatio divina Eloquiorum », id est lex Scripturæ divinitus data, « spernens eos bene », id est juste, secundum quod tales sunt, juxta illud:16 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. De hoc in Sapientiæ libro diffusius legitur: Videntes turbabuntur timore horribili, dicentes: Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est?17

Miserabiliter et coactive rescinduntur, id est tolluntur, hac vita, id est de conversatione sæculi hujus, sicut in Evangelio dicitur diviti cupido: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? In Job quoque libro: Viri iniqui ante tempus suum sublati sunt.18 Ad nullam sacram spem manuducti, id est, spem formatam non habentes, neque ad bona sperata perducti, de quibus dicitur, Credo videre bona Domini in terra viventium;19 propter pessimam vitam, secundum quod in Sapientiæ libro asseritur: Spes impii tanquam lanugo quæ a vento tollitur, et tanquam spuma.20 De quibus loquitur Isaias: Et quidem neque satus, neque plantatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt.21

Talium autem nullo futuro secundum dormitiones sanctorum virorum, id est, «nullo talium» oppositorum saluti, «futuro» in obitu hominum perfectorum, quia perfecti non abscinduntur a vita coacte, nec privantur spe sua, etc., ipse quidem vir sanctus ad finem veniens priorum certaminum, id est ad mortis horam, lætitia sancta repletur, ex confidentia beatificæ visionis sibi in proximo dandæ, sicut modo expositum est, et cum delectatione multa ad viam ascendit divinæ iterum generationis, id est ad iter regni cœlestis, in quo spiritualiter ac optime regenerantur adipiscendo esse gloriæ, quod est consummatio ipsius esse gratiæ. Propterea obitus et martyria Sanctorum, dicuntur natalitia eorumdem. Vel via divinæ regenerationis istius, est mors præsens seu perventio ad patriam, quæ est iter ad futuram resurrectionem, ad quam non pervenitur nisi per mortem corporalem. Non enim resurgit nisi quod cecidit, ut asserit Damascenus.

Dormientis autem domestici secundum divinam familiaritatem et similem conversationem, id est, qui defuncto cohabitant, et familiares ei fuerunt sancta et spirituali familiaritate, communicando ei quotidie in exercitiis cultus divini, et conversatione conformi secundum voluntatem ejus qui inhabitare facit unius moris in domo;22 ipsum qui est, id est defunctum qui jam ab esse vitæ mortalis ad immortale esse pervenit, aut in re, aut in certa spe, beatificant, id est, beatum fatentur et laudant (juxta illud in Apocalypsi: Beati mortui qui in Domino moriuntur), ad palmiferum optate venientem finem, id est, tanquam jam pertingentem ad palmam salutaris, victoriæ finem beatum.23 Unde ait Apostolus: Reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex.24 Ad quam palmam pertingunt «optate», quia cum summo affectu, qui assidue cecinerunt: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus;25 itemque:26 Quando veniam et apparebo ante faciem Dei?

Et victoriæ causali, id est Deo omnipotenti, qui est causa et dator hujus salubris victoriæ, juxta illud Apostoli, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum;27 gratulatorios cantus referunt, id est psalmos, orationes et laudes ad gratiarum actionem et spiritualem gratiam pertinentes: quod præcipue in exsequiis martyrum fieri poterat, et etiam confessorum quorum vitam et exitum Deus superaltissimus per præclara approbavit miracula, juxta illud: Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum.28 Adhuc et se venturos fore ad similem optantes quietem, id est, cupientes perduci ad consimilem requiem sempiternam: de qua loquitur Isaias, Dabit tibi Dominus requiem semper.29 Frequenter enim vivi, cernentes fideles tam feliciter, jucunde ac devotissime mori, aut certe etiam desuper miraculis honorari, accenduntur talis finis amore. Imo et impii inde multoties compunguntur, quemadmodum Balaam visis tentoriis Israelis compunctus: Moriatur, inquit, anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.30 Quemadmodum etiam beatissimus Moyses Dei amicus, conspecto felici obitu Aaron fratris sui, optavit simili morte defungi, ut dicunt Hebræi.3132

Accipientes autem eum, puta defunctum, ad summum sacerdotem ducunt, id est episcopum loci illius. At vero quæ de ritibus et observantiis istis primitivæ Ecclesiæ seu ecclesiasticæ hierarchiæ scribit Theologus, intelligenda sunt pro tempore illo, et quando opportune sic fieri poterat, et quantum ad præcipuas solennitates in talibus; sicque accipiendum est etiam istud. Tanquam ad coronarum divinarum acceptionem , id est ad vicarium ejus qui sanctos coronat et præmia largitur regalia :33 qui in Apocalypsi hortatur : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Ipse autem cantans suscipit eum, id est, defunctum accipit cum psalmodia et laude. Pro martyre tamen plenario ac certo, non oratur. Et perficit secundum legem sacram in sancte dormientibus perficienda, ea videlicet quæ sancti et primitivi patres primitivæ Ecclesiæ statuerunt perfici in exsequiis defunctorum aut solennitatibus martyrum : quæ non sunt plene descripta.

Footnotes

  1. * incorru- ptionem * velut ↩

  2. Rom. viii, 16. ↩

  3. Philipp. i, 23. ↩

  4. Ps. lxxxiii, 2. ↩

  5. Philipp. iii, 13, 14. ↩

  6. Job xxi, 14. ↩

  7. Judæ 12. ↩

  8. II Petr. ii, 21. ↩

  9. Dan. xiii, 56. ↩

  10. *alias om. vitæ ↩

  11. Is. xxviii, 19. ↩

  12. Eccli. xviii, 31. ↩

  13. Rom. vi, 12. ↩

  14. Jer. iv, 18. ↩

  15. Prov. ii, 13. ↩

  16. Ps. xiv, 4. ↩

  17. Sap. v, 2-5. ↩

  18. Job xxii, 15, 16. ↩

  19. Ps. xxvi, 13. ↩

  20. Sap. v, 15. ↩

  21. Is. xl, 24. ↩

  22. Ps. lxvii, 7. ↩

  23. Apoc. xiv, 13. ↩

  24. II Tim. iv, 8. ↩

  25. Ps. xli, 2. ↩

  26. Ibid. 3. ↩

  27. I Cor. xv, 57. ↩

  28. Ps. iv, 4. ↩

  29. Is. lviii, 11. ↩

  30. Num. xxiii, 10. ↩

  31. Job xxii, 15, 16. ↩

  32. Luc. xii, 20. ↩

  33. * donatio- nem ↩

Chapter 71 of 98