Articulus 67
DUBIUM QUODDAM CIRCA EPISCOPI ORATIONEM PRO DEFUNCTO.
PRÆTEREA, contra hæc Theologus tangit instantiam.
Dicas forte, utique hæc quidem recte dicta esse a nobis, dubitare vero hoc, id est de isto te ambigere, quare divinam bonitatem summus sacerdos deprecatur, peccatorum petens dormienti remissionem, id est, petens defuncto remitti sua peccata, et deiformibus, id est cum Beatis et divinis, dari sibi æquipotentem et lucidissimam partem, id est felicitatem æqualem beatitudini aliorum Beatorum. Vel sensus est : quare perfectis et divinis viris defunctis petat episcopus sortem illorum Sanctorum.
Si enim retributiones recipiat unus- quisque a divina justitia, quæ in præsenti vita bonorum aut malorum peregit, id est, quum quilibet viator post mortem mox « recipiat retributiones bonorum aut malorum quæ in præsenti vita peregit », id est pro bonis aut malis operibus quæ in vita ista commisit, juxta illud Ecclesiastæ : Cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum ;1 finivit autem secundum hanc vitam suas operationes, id est, cessavit jam exercere opera hujus vitæ, qui dormivit :2 quomodo per quamdam summus sacerdos orationem in alteram requiem transvehet ultra dignitatem ejus ? id est, qualiter episcopus precibus suis procurabit defunctum illum perduci « in alteram requiem », utputa in gloriam cœlestem, « ultra » et supra « dignitatem » seu merita « ejus » ?
Et quidem huic vitæ respondentem habebit partem unusquisque, bene scio, Eloquia sequens : id est, ego sequens Scripturas, vere cognosco quod unusquisque homo recipiet « partem », id est sortem et propriam suam mercedem, correspondentem et debitam actibus suis in hac vita peractis. Ad quod probandum duas inducit auctoritates. Prima est : Sepsit enim (inquit) Deus adversum se : id est, Scriptura ait, « Deus sepsit adversum se », vel contra illum, puta iniquum, hoc est, viam ejus obstruxit seu reclusit, ita quod redire non potest post mortem ad statum vitæ hujus, videlicet ad promerendum. Unde alia translatio habet : Reclusit Deus contra illum ; alia vero, Exclusit Deus adversus illum. Quod sumptum videtur ex eo quod in Job legitur :3 Semitam meam circumsepsit. In Osee quoque Dominus loquitur : Ecce ego sepiam viam tuam spinis.4 Verum nulla harum auctoritatum ad litteram loqui videtur de hac septione in morte, sed potius de circumseptione conversationis vitæ præsentis per adversitates diversas, ut patet tam ex circumstantia textuum, quam ex expositione Sanctorum. Probatio autem ex Scripturis, non tenet nisi ex sensu litterali, ut Augustinus et alii in Scripturis resoluti ac bene eruditi fatentur. Potius ergo apparet acceptum ex illo quod in Job legitur :5 Constituisti terminos ejus qui præteriri non poterunt. Nam et quarta translatio habet : Determinavit enim Deus apud se.
Subjungitur demum secunda auctoritas. Et : Feret unusquisque per corpus quæ gessit, id est, portabit in receptione mercedis « unusquisque » hominum viatorum « quæ gessit per corpus », id est, quæ egit in corpore vivens, non solum in actu exteriori, sed vel cogitando, vel appetendo, sive loquendo.6 Sic namque ad Corinthios scribit Apostolus : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum.7 Formalis autem et plana responsio ad hæc, paulo post inducetur.
Quia vero, id est sed quod, justorum orationes et secundum hanc vitam, quanto magis post mortem, in his qui digni sunt sacris orationibus operantur tantummodo, Eloquiorum nos edocent veræ traditiones : id est, auctoritates atque historiæ Scripturarum nos instruunt, quod « orationes justorum » prosunt « tantummodo » dignis in vita hac, et multo plus solum dignis, post vitam istam.
Aut quid (alia littera planius habet, Quid), a Samuel Saul adeptus est ? quasi dicat : Oratio Samuelis nil profuit Sauli valde superbo post promotionem suam ad principatum. Unde videtur Saul esse damnatus : quod et sanctus testatur Bernardus, et Sancti quamplures. Quidam tamen in expositione sua super librum primum Regum, persuadere conatur quod sit salvatus, quoniam Samuel dixit ad eum : Cras tu et filii tui mecum eritis.8 Insuper, quum audisset a Samuele, sive ab illo qui in ejus apparuit specie, se occubiturum in prælio, nihilo minus pro communi bono populi sui perrexit ad pugnam; estque verisimile quod credens se protinus moriturum, pœnituit.
Sequitur aliud exemplum. Quid autem ipsum. Idcirco quod Theologus scribit hic, referri potest ad reprobos et prorsus indignos.9
Judæorum populo profuit prophetica oratio, id est deprecatio Moysis? Verum his objici potest, quia ut manifeste recitatur in libris Exodi et Numerorum, ac Deuteronomio, frequenter placatus est Dominus populo illi precibus Moysis, ut etiam fertur in Psalmo : Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.10 Si autem dicatur quod profuit illis oratio Moysis quoad remissionem pœnæ temporalis in sæculo isto, non quoad remissionem culpæ in futuro (propter quod in Exodo dixit Dominus ad Moysen :11 Ego autem in die ultionis, id est judicii, visitabo et hoc peccatum eorum) : objicitur, quia ut multi affirmant, multi illorum in suis plagationibus ac mortibus in deserto pœnituerunt, quibus valde profuerunt orationes Moysis et Aaron, quorum orationes cooperabantur ad gratiam illam. Hinc et magister Gratianus in Decreto testatur, quod illi qui in diluvio ipso generali, et postea in plagationibus suis in eremo pœnituerunt, salvati creduntur : quia ut dicit Nahum, Non vindicabit Dominus bis in id12
Deinceps probat quod dixit, exemplo sensibili. Etenim, tanquam si quis, sole propria donante lumina illæsis oculis, in participatione solaris luminis petit fieri proprios adspectus exterminans, id est, sicut «si quis petit» illuminari a «sole», et tamen exterminat « proprios adspectus », id est, oculos suos claudit aut eruit, supple, non perfunditur lumine solis ex proprio suo defectu; sic ad impossibiles concupiscit et superfluas spes, id est, impossibilia cupit et spes habet inanes, qui sanctorum summe mirabilium orationes et secundum naturam eorum sanctas operationes flagitans, per negligentiam divinis donis et manifestissimis et deiformibus mandatis recedit, id est, qui excellentissimorum « sanctorum » petit « orationes », et meritoria eorumdem opera rogat sibi communicari ac subvenire, et tamen « per negligentiam » suam avertit «et recedit» a donis gratiæ et « manifestissimis » Dei præceptis, ut sunt mandata Decalogi, quæ sunt de naturalis dictamine rationis, et duo illa naturalis juris præcepta omnibus nota.
Footnotes
Chapter 76 of 98