Skip to the text

Articulus 69

QUOD SUMMUS SACERDOS, TANQUAM DEI INTERPRES, DEFUNCTO PROMISSA A DEO PRÆMIA ADDICAT.

De dicta autem oratione quam summus sacerdos superorat dormienti, id est, orat super defunctum, hoc est pro defuncto, in nos venientem ex divinis nostris ducibus traditionem, dicere necessarium: id est, perutile est hic scribere, « traditionem », id est doctrinam, « venientem in nos ex ducibus nostris », id est sanctis Apostolis, quam ab eis accepimus immediate vel mediate.

Divinus summus sacerdos, ut Eloquia aiunt, explanator est divinarum justificationum, id est sanctarum Scripturarum et jussionum, de quibus ubertim in Psalmo oramus, Doce me justificationes tuas, id est præceptorum tuorum adimpletiones.1 Hoc est, ad officium præsulis pertinet Scripturas elucidare et prædicare: quod est celeberrimum opus, et in novo Testamento vocatur hierarchizare ac prophetare. Quod probat auctoritate Malachiæ. Angelus enim Domini omnipotentis est, id est nuntius et præco Omnipotentis. Sic quippe in Malachia habetur:2 Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Porro in Hebræo habetur, Domini Sabaoth: quod secundum Hieronymum interpretatur, omnipotens, vel exercituum.

Didicit ergo ex Deo traditis Eloquiis, id est, ex Scripturis divinitus datis didicit præsul, quia sancte viventibus lucidissima et divina vita, id est conversatione perfecta, secundum dignitatem a justissimis jugis redditur, id est, præmium datur « secundum dignitatem » et merita vitæ eorum « a jugis justissimis », id est æquissimis legibus juribusque divinis, quæ licet in mente divina sint unum et idem, tamen propter diversitatem effectuum et per relationem ad suos effectus, pluraliter designantur, despiciente, id est, non curante nec magni pendente, bonitate divinæ humanitatis, id est benignitate æternæ et increatæ pietatis, ingenitas eis ex humana infirmitate maculas, id est veniales et minutissimas culpas, quasi innatas quantum ad earum radicem, videlicet fomitem, hoc est, tam inevitabiliter adhærentes quasi essent innatæ. Nam etsi singulas valeamus vitare, non tamen omnes, præsertim quæ ex subreptione contingunt. Quoniam quidem nemo, ut et Eloquia aiunt, mundus a sorde originalis peccati, ante illius deletionem in Baptismo seu alio modo, vel actualis peccati, saltem venialis, per tempus notabile. Unde dicitur in libro Proverbiorum: Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato?3 Et Jacobus: In multis, inquit, offendimus omnes. Job item: Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?4

Hœc quidem ergo summus sacerdos scit promissa, id est, ista « promissa » de misericordia Dei nobis impendenda « scit » pontifex, ex veris Eloquiis, id est ex Scripturis. Petit autem continuo fieri et donari sancte viventibus sacras retributiones, id legibus

C

D est, beatifica præmia postulat dari defunctis virtuosis, mox quum a corpore emigraverint.

Simul quidem in Dei imitationem deiformiter efformatus, id est quasi extra se positus, et per caritatis viscera transformatus in Deum, et aliorum donatas, sicut proprias, expetens gratias, id est, efflagitans indulgentiam et requiem dari aliis tanquam sibimetipsi, sicque instar Dei undique effluere bonitatem et benefacere universis paratus. Simul autem et non mendaces promissiones sciens futuras, id est, cognoscens nequaquam falsa esse promissa divina de bonis gloriæ nobis pollicitis. Unde Ecclesiasticus oratur : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophetæ tui fideles inveniantur. Et ad Hebræos inducitur : Abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus. Et præsentibus manifestans aperte, id est, prædicans eas evidenter eis qui adsunt exsequiis ; quia ab eo secundum legem sacram expetenda omnibus erunt : id est, cuncti inferiores secundum legem divinam habent ab episcopo suo expetere ut ipse episcopus eis declaret quæ sint divina promissa, ipsis de futura beatitudine facta, sicut nunc ex Malachia est allegatum. « Omnibus », inquam, juxta divinam vitam consummatis, id est perfectis per imitationem Christi et suæ conversationis eis possibilem, seu juxta evangelicæ legis directionem.

Non enim summus sacerdos divinæ justitiæ propheta, id est, prænuntiator istarum remunerationum Dei futurarum, peteret aliquando nisi Deo amabilia, et ab eo donari divinitus promissa : id est, ea tantum postulat quæ sunt placita Deo, ut ipse sacerdos pie confidit, et quæ Deus dare spopondit.

Propter quod immundis non orat hæc dormientibus, id est, dona gloriæ non petit infidelibus seu in peccato mortali defunctis conferri. Quoniam non solum prophetico in hoc averteretur ordine, id est, hoc orando, non solum obviaret Prophetarum sermonibus seu ordini prophetali, orando ac dicendo quæ fieri nequeunt, quum tamen ipse quodammodo habeat prophetandi officium prædicando futura ; et quid hierarchicorum superbe auderet, id est, præsumptuose ingereret se actui hierarchico non pertinenti ad ipsum (qui tamen actus non esset vere, sed apparenter hierarchicus : sicut quum aliquis sermocinatur non missus, aut si missus est, sermocinatur tamen non vera), a perfectionum principe monendus, id est a Deo juste corripiendus, vel etiam misericorditer admonendus de emendatione. Sed quia justam orationem non consequeretur : id est, etiam ideo non orat dari dona electis promissa, immundis et impiis, quos vel Deus vel ipse novit tales, quia pro illis sic orando, non formaret veram et « justam orationem » (quum oratio sit petitio decentium a Deo, secundum Damascenum ; nec hoc licet orari, quod non licet desiderari, quum oratio sit desiderii nuntius ac interpres), nec suæ petitionis consequeretur effectum; a justo Eloquio ipse non immerito audiens, id est, increpationem Scripturæ recte suscipiens : Petitis, et non accipitis, quia male petitis, illicita appetendo, seu indiscrete orando. Porro verbum hoc scriptum est a Jacobo.

Ergo divinus summus sacerdos expetit, id est, dari petit, divinitus promissa, et amabilia Deo, sicut expositum est, et omnino donanda loco et tempore opportuno, atque condignis seu præparatis ad illa. Et hoc proprio indesinenter habitu, id est ex caritate, discretione seu gratia, ostendens, bonorum amico Deo, hoc est, ipso Domino Deo exsistente « amico » ac benigno fautore « bonorum », sicque et præsentibus in exsequiis aperte manifestans, docendo, orando, ac alia peragendo, sanctis futura bona, id est dona et præmia sanctis in cœlis præstanda.

Eccli. xxxvi, 18.

Hebr. vi, 17, 18. erit movendus injustam

Jacob. iv, 3. deiformiter dona

Footnotes

  1. Ps. cxviii, passim. ↩

  2. Malach.ii, 7. ↩

  3. Prov. xx, 9. ↩

  4. Job xv, 14. ↩

Chapter 78 of 98