Skip to the text

Articulus 71

THEORIA EORUM QUÆ SEQUUNTUR ORATIONEM; ET QUOD INVOCATIONES CONSECRATIONIS NON SINT PROPALANDÆ.

SEQUITUR de mystica ratione eorum quæ sequuntur orationem pro defuncto in exsequiis fusam.

Sed redeamus in dictæ orationis consequentiam, id est ad considerationem sequentium illam. Perficiens enim eam summus sacerdos, et ipse salutat dormientem, osculando vultum defuncti, et deinde præsentes omnes. Delectabilis enim est et honorabilis omnibus deiformibus secundum divinam vitam consummatus, id est, perfectus in vita deiformi atque salubriter in ea defunctus, venerandus est et jucundus omnibus bonis, idcirco etiam osculandus post mortem. Ad quod possent rationes illæ adduci quas Damascenus libro quarto inducit de veneratione reliquiarum, quod scilicet corpora sancta fuerunt templa Spiritus Sancti et instrumenta virtutum, et futura sunt splendidissima ornamenta cœlestis Jerusalem.

Post vero salutationem infundit dormienti oleum summus sacerdos. Memento autem quia secundum sacram theogenesiam, id est in celebratione seu exhibitione sancti Baptismi, ante divinissimum Baptisma, id est ante ejus completionem, seu actualem intinctionem in aqua, prima participatio sacri symboli, id est prima susceptio sensibilis materiæ illico applicandæ, donatur perficiendo post universalem prioris vestimenti depositionem, id est, post totius corporis exuitionem datur «prima» illa «participatio», utputa unctionis oleum, quo ungitur baptizandus, ut dictum est. In fine autem nunc omnium, id est ultimo inter ea quæ circa defunctum aguntur, super dormientem oleum infunditur. Et tunc quidem, videlicet in Baptismo, olei unctio ad sacra certamina vocat, id est, designat quod baptizatus deinceps ad spiritualia vocetur «certamina» contra suæ hostes salutis. Hoc autem in sacramento Confirmationis excellentius agitur et signatur, secundum quod ista præhabita sunt. Vocat, inquam, consummandum, id est in Baptismo perficiendum, in quo et illuminatio condonatur. Nunc vero, puta post mortem, infusum, id est superfusum, oleum manifestat secundum ipsa sacra certamina militantem et consummatum dormientem, id est, demonstrat defunctum, qui vivit Deo, suscitandus ab ipso cui omnia vivunt, ei ad nutum subjecta, fuisse Deo «militantem», et jam esse «consummatum», et cursum suum complevisse in illo.

Hic perficiens summus sacerdos exsequiarum officium, reponit in domo pretiosa corpus, id est in sepulcro decenti, constituto in domo ad hoc facta vel cœmeterio. Hæc quippe dicuntur de sepelitione atque exsequiis præcipuorum, prout fiebant cum solennitate: neque enim episcopus interesse poterat sepelitionibus singulorum. Cum aliorum æquipotentum sacris corporibus, id est cum corporibus eorum qui fuerunt consimiles sibi in virtutibus, donis, meritis atque operibus:1 quemadmodum in Luca fertur de Jesu, quod fuit vir potens in opere et sermone;2 et in Actibus de Moyse, quod fuit potens in verbis et in operibus.3

Si enim in anima et corpore Deo amabilem vitam, qui dormivit, vivebat, pretiosum erit cum sancta anima commilitans ei corpus, id est, exanime corpus ejus, quod suæ animæ subserviebat, collaborabat et communicabat, tanquam instrumentum vivum, animatum, junctum et proprium, « erit » post mortem « pretiosum » et honoratum, suoque modo particeps honoris animæ, quousque illi denuo junctum vivificetur et glorificetur cum illa, secundum divinas collocationes, id est in receptaculis dignis. Nam et locus correspondere debet locato: quod maxime erit in patria. Propterea subditur: ubi divina justitia cum proprio corpore ipsi donabit retributas quietes, id est, « ipsi » animæ simul « cum corpore » et in corpore suo ei reunito, retribuet requietiones verè beatas, tanquam coeunti, et participanti, id est, corpori veluti coambulanti animæ, et communicanti animæ suæ in actionibus et passionibus. Quemadmodum enim amborum est unum esse, ita et operatio: constituunt quippe unam naturam specificam. Hinc subditur:4 sanctæ aut contrariæ vitæ, hoc est, corpori communicanti animæ suæ in conversatione sancta aut vitiosa.

Propter quod et sacrorum divina legislatio, id est lex divina, in qua continentur sancta præcepta, salubria documenta, beata promissa, divinas communicationes ambobus donat, id est, gloriosas donationes et participationes promittit ac dandas affirmat « ambobus », videlicet corpori et animæ, unicuique ipsorum secundum suam naturam. Hinc additur: animæ quidem, in pura contemplatione et scientia perfectorum, id est actuali cognitione divinorum, præsertim in sincera increati objecti notitia, prout apud Joannem loquitur Christus: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Unde concluditur, quod et magnus iste Dionysius felicitatem hominis seu animæ rationalis, essentialiter principaliterque constituit in actu intellectus et visione beata supergloriosissimæ Trinitatis.5 Quomodo ergo aliqui collocant eam in actu voluntatis? Corpori vero, per divinissimum tanquam in imagine unguentum, id est, corpori in extremis adhibet dignissima sacramenta Extremæ unctionis, divinæque communicationis, id est Eucharistiæ, sacratissima symbola: totum hominem sanctificans, id est, per sensibilia sacramentalia signa seu « symbola » adhibens homini hæc sacramenta, sicque corpus et animam seu « hominem totum sanctificans », quamvis sacramenta, propter sensibilia symbola sub quibus teguntur ac dantur, quasi prima facie ad corpus specialiter pertinere dicantur, et universalem ejus salutem sacrificans, id est, glorificationem ejus totalem ac perfectam in corpore et anima, sacram ostendens, et Deo adscribens ac offerens, et consummatissimam ejus resurrectionem futuram fore denuntians per catholicam sanctificationem, id est, per sacramentales istas sanctificationes omnibus generales, ipso facto prædicit corporum resuscitationem omnino futuram.6

Consummativas autem invocationes, id est orationes quibus sacramenta et quædam sacramentalia benedicuntur, consecrantur, adjurantur, non est justum Scripturas interpretantibus, neque mysticum earum, aut in ipsis operatas ex Deo virtutes, ex occulto ad commune educere: id est, non convenit « interpretantibus » et exponentibus ac prædicantibus sacra Eloquia, « educere ex occulto ad commune », id est omnibus insinuare, præfatas invocationes, nec occulta earum mysteria, nec « virtutes » et efficacias, quas in eis et per eas operatur Omnipotens, ne sancta et secreta divina perfidorum irrisionibus exponantur, et incapacibus proponantur; sed ut nostra sacra traditio, id est evangelica doctrina, habet, sine pompa, id est absque ostentatione, eas doctrinis edocens, id est, mysteria illa veris documentis proponens, non vanis novitatibus gaudens, prout Athenienses dixerunt ad Paulum: Nova quædam infers auribus nostris, volumus ergo scire quæ sit hæc nova quæ a te dicitur doctrina.7

Et ad diviniorem habitum et anagogen, amore divino et operationibus sanctis perfectus, extra perfectiva illuminatione as- cendet ad excelsissimam earum cognitio- A divina ipsum perficiente, « ad excelsissimam » spiritualium rationum istarum notitiam. Per ardentissimum namque amorem ad unitivam atque flammigeram scanditur theoriam, qua salubriter transiliuntur cuncta hæc inferiora, imo et universa creata, fontique sapientiæ mens pura intingitur, ipso potatur, et in eo demergitur. nem :8 id est, proficiet et pertinget « ad habitum diviniorem », id est mysticam theoriam, « et anagogen », id est sursumductivam contemplationem, « perfectus amore divino et » actibus « sanctis, extra », id est supra sensibilia et materialia hujus mundi se elevando, « illuminatione perfectiva », id est ex illuminatione

Footnotes

  1. *æque potentum ↩

  2. Luc. xxiv, 19. ↩

  3. Act. vii, 22. ↩

  4. * sacræ ↩

  5. Joann. XVII, 3. ↩

  6. * ipsius ↩

  7. Act. XVII, 20, 19. ↩

  8. * scientiam ↩

Chapter 80 of 98