Skip to the text

Articulus 64

THEORIA, HOC EST SPIRITUALIS SIGNIFICATIO PRÆDICTORUM : ET PRIMO CUR DEFUNCTUS PONATUR IN CHORO, VEL EXTRA CHORUM; ET QUID SIGNIFICENT CANTUS AC LECTIONES.1

SED hæc quidem si viderint aut audierint immundi, id est infideles, qui ea quæ Dei sunt, non sapiunt, nec Spiritum Dei habent, a nobis perficienda, id est exsequenda in sepulturis, late ridebunt, id est, dilatato ore ridebunt, ut arbitror, et erroris nostri miserebuntur, quasi ex naturali pietate nostris insaniis compatientes, præsertim quod mortuum osculemur, quasi sanctus Joseph non fuerit deosculatus patrem suum Jacob, sanctum patriarcham atque prophetam. Non oportet autem ad hoc mirari, id est, opus non est inde multum stupere, quia ignorant mysterium. Unde subjungitur : si enim non crediderint, ut Eloquia aiunt, neque intelligent. Sic quippe scriptum est in Isaia, secundum translationem Septuaginta. Ubi Hieronymus transtulit : Si non credideritis, non permanebitis.

Nos autem invisibilia perficiendorum inspicientes, id est, nos jam hic considerantes spirituales rationes istorum quæ fienda sunt in sepulturis, Jesu luciduco, id est lucido ductore et doctore, dicimus quo modo non irrationabiliter summus sacerdos in æque coordinatum chorum introducit et imponit dormientem, id est, corpus defuncti poni facit in choro illorum qui secum ejusdem ordinis fuerunt. Significat enim mirabiliter, secundum illos fore omnes in ipsa iterum generatione recubitus, puram hic propriam vitam implentes : id est, per collocationem illam pontifex mirabiliter et fideliter signat, « omnes recubitus », id est quietationes, « fore », id est futuras esse, « in generatione ipsa iterum », id est in resurrectione futura, « secundum illos », id est in illis ordinibus quorum ordinum hic fuerunt, juxta illud Apostoli :2 In Christo omnes vivificabuntur ; unusquisque autem in suo ordine. Unde et sanctus pater Bernardus in Apologetico suo de canonicis loquens : Quum cœperint (inquit) homines resurgere, ubi puta generatio ista locabitur? Agentes « hic » pure « propriam vitam », id est, sine mortali peccato hic conversantes. Non enim ordinati virtuosi tunc inter inordinatos reprobos statuentur.

B Utpote, si deiformem quis habuit hic et sacratissimam vitam, quantum viro Dei imitatio comprehensibilis est, id est, prout vir devotus in isto exsilio imitari potest et assequi perfectionem divinam, a cujus perfectione jugiter distat ac deficit infinite, in divinis erit per sæculum futurum et beatis quietibus, id est, in sæculo futuro perpetuo erit sine fine in perfecta quietatione et plena contentatione desideriorum suorum, secundum illud Psalmi : Satiabor quum apparuerit gloria tua.3 Ipsi autem per summam formæ subsistentiam sacram similiter conformes : id est, qui assimilati fuerint Deo « per subsistentiam sacram » et « summam formæ », id est secundum partem suam intellectivam, « similiter », id est, taliter sicut præfati sumus, quamvis non ita perfecte ; et ipsi recipient sanctas retributiones, id est merita gloriosa secundum mensuram et exigentiam meritorum suorum, quamvis non tanta ut perfecti. Propter quod Veritas dixit, In domo Patris mei mansiones multæ sunt :4 utputa gradus multiplices præmiorum, juxta gradus majores meritorum. Nempe testante Apostolo, Qui parce seminat, parce et metet;56 et, Unusquisque accipiet juxta suum laborem.

Pro hac divina justitia, id est pro increata Dei æquitate honoranda et commendanda, seu pro ejus justa præmiatione, summus sacerdos gratias agens, orationem sacram facit, et colendam laudat Divinitatem æternam et imparticipatam, quæ sola cultu latriæ est colenda. Quæ ait per Isaiam: Ego Dominus, et non est alter;7 et rursus: Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.8 Tanquam destructivam contra omnes nos injustæ et tyrannicæ potentiæ, id est tanquam omnipotentem et superativam omnis potestatis iniquæ atque tyrannicæ contra fideles se erigentis.9 Verumtamen teste Apostolo, Non est potestas nisi a Deo. Abusus autem potestatis, a prava est voluntate: quem impietatis abusum destruet Deus; et sicut gloriosissima virgo Maria testatur, Deposuit potentes (tales) de sede, et exaltavit humiles. Ideo in Ecclesiastico scriptum est:10 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. De quo scriptum est et in Job: Deus dicit regi, Apostata; et vocat duces, impios; nec cognovit tyrannum, quum disceptaret contra pauperem. Qui auferet violentum absque manu; conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro illis. Novit enim opera illorum;11 quoniam violenti fuerunt, ideo conterentur. Transducentemque nos in proprias justificationes, hoc est, laudat ipse episcopus Divinitatem, quæ nos per pietatem et gratiam suam transfert de statu damnationis et via iniquitatis, in statum salutis et in operationes virtutum. De quo deprompsit Apostolus: Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.

Deinde tangitur mysterium cantus in exsequiis.12

Divinarum quoque promissionum lectio et cantus, manifestatoria quidem sunt beatissimarum quietudinum, id est, lectiones illæ propheticæ aut apostolicæ divinarum promissionum et cantuum ecclesiasticorum, exprimunt et designant beatas requietiones sanctorum in regno cœlorum ab omni molestia. In fragilitate habentes consummationem æternaliter generabunt: id est, quietudines illæ beatificæ « generabunt », id est in esse gloriæ statuent et producent, « habentes », id est eos qui habent, « consummationem in fragilitate », id est imperfecte et imbecilliter, quemadmodum gratia producit et gignit hominem in esse spirituali ad vivendum et agendum meritorie.13

Dormientis vero divinitus receptiva, id est, quietes illæ sunt receptivæ « dormientis divinitus », id est ejus qui sine reatu et culpa obdormivit in Domino. Dicuntur autem illæ quietes receptivæ dormientium, per tropum, in quantum ipsi dormientes sunt receptivi earum, sicut per Isaiam Dominus loquitur:14 Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Viventium autem adhuc, exhortativa ad similem consummationem, id est, felicitates illæ et gloriæ exhortantur et accendunt eos qui adhuc degunt in valle hac lacrimarum, ad similem perfectionem gratiæ in præsenti, ac gloriæ in futuro. Unde ait Apostolus: Has ergo habentes promissiones mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.15 Juxta hunc modum sæpius admonemur et inflammamur ad istas quietes dulcissimas in epistola ad Hebræos, sicut tertio ibi capitulo:16 Fratres sancti, vocationis cœlestis participes, etc.

In Apocalypsi quoque:17 Vincenti dabo edere de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Sic item apud Matthæum admonet Christus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.1819

Footnotes

  1. Matth. xvi, 23. ↩

  2. I Cor. xv, 22, 23. ↩

  3. Ps. xvi, 15. ↩

  4. Joann. xiv, 2. ↩

  5. Gen. l, 1. ↩

  6. II Cor. ix, 6. ↩

  7. Is. XLV, 6. ↩

  8. Is. XLII, 8. ↩

  9. Rom. XIII, 1. ↩

  10. Eccl. X, 17. ↩

  11. Job XXXIV, 18-20, 24, 25. ↩

  12. Coloss. I, 13. ↩

  13. * divinam consummationem ↩

  14. Cf. Is. LXVI, 1, 2. ↩

  15. II Cor. VII, 1. ↩

  16. Hebr. III, 1 et seq. ↩

  17. Apoc. II, 7. ↩

  18. I Cor. III, 8. ↩

  19. Matth. XI, 28. ↩

Chapter 73 of 98