Articulus 61
DE QUORUMDAM CIRCA DEFUNCTOS ERRORIBUS.
DEINDE tanguntur errores quorumdam circa animas hominum post hanc vitam.
Immundos vero alii quidem in non subsistentiam irrationabiliter æstimant redire : id est, aliqui « irrationabiliter » putant « immundos », id est vitiosos homines, « redire » per mortem « in non subsistentiam », id est totaliter mori ac destrui quantum ad corpus et animam. Quod et ipse Epicurus Epicureique philosophi, Empedocles, Galenus, Democritus, æstimabant; Sadducæi quoque, ut in Actibus tangitur : qui ut in libro Sapientiæ legitur, non speraverunt mercedem justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.12
Alii vero corporalem in semel corrumpi propriarum animarum conjugationem : id est, « alii » asserebant « propriarum animarum conjugationem corporalem », id est associationem et unionem cum corpore, « corrumpi in semel », id est semel dumtaxat, ita quod anima semel separata a corpore, amplius ei non reunietur. Et hæc fuit doctrina Aristotelis de rationalibus animabus, quas dixit non transcorporari. Quid vero de earum immortalitate senserit, diversimode traditur. Porro, secundum Augustinum libro de Civitate Dei, Porphyrius Platonicus in hoc a Platone recessit, quod animas sanctas separatas, divinorum contemplationi jam sociatas, dixit nunquam amplius in corpora velle descendere : quoniam unio illa cum corpore, est contemplationis impeditiva. Unde jam subditur : velut incompactam eis exsistentem deiformem vitam et beatam quietem : hoc est, tanquam « deiformem », id est spiritualem contemplativamque, « vitam et beatam quietem » putantes esse « incompactam », id est inconvenientem esse animabus in corpore, vel putantes vitam illam esse incompactam humanis corporibus, tanquam incapacibus vitæ hujusmodi. Et ut Augustinus fatetur, opinio illa Porphyrii contra nos militaret, si diceremus animas beatas reuniri corporibus corruptibilibus, qualia nunc habemus, quum scriptum sit :3 Corpus quod corrumpitur, aggravat animam.
Theologus autem errorem hunc reprobat theologico argumento. Non intelligentes, neque satis in scientia divina eruditi, id est in Scripturis, inchoaverunt jam secundum nos in Christo deiformissimam vitam, id est, quod veri Christifideles jam inceperunt « in Christo » habere « deiformissimam vitam », etiam in corpore resuscitato et animæ suæ rursus unito. Eadem quippe est ratio de capite et de membris, et de corpore Christi ac nostris, quum ejusdem sint speciei. Quum igitur corpus Christi sit suæ animæ reunitum et conglorificatum, idem de nostris corporibus est credendum. Juxta hunc modum ad Corinthios Apostolus arguit :4 Si resurrectio mortuorum non est, nec Christus resurrexit.
Sequitur tertius error. Alii autem corporum aliorum distribuunt animabus conjugationes, id est, animas dicunt in resurrectione futura uniendas corporibus naturæ alterius, puta aeriis sive æthereis, ita quod corpora illa erunt vento et aere simpliciora : eo quod corpus Christi intravit post resurrectionem ad discipulos in conclave januis clausis ;5 et quia Apostolus ait : Seminatur corpus animale, surget spirituale. Injuste agentes, id est, false in hoc dicentes, hoc in ipsis (ut æstimo)6 suspicantes divinis animabus et sacris retributionibus, id est, opinantes « hoc » futurum « in animabus divinis » et remunerationibus justis, non recte privantes ad finem venientia divinissimorum cursuum, id est, injuste privantes tam corpus quam animam justorum præmiis suis : quæ sibi invicem communicant in meritoriis actibus, ideo justum est ut communicent invicem in præmiis gloriosis, et eadem numero reuniantur, quoniam perseveraverunt simul usque in finem inclusive « cursuum divinissimorum », id est sanctissimorum actuum, quibus spiritualiter cucurrerunt per viam hujus peregrinationis ad patriam, implentes illud Apostoli :7 Sic currite ut comprehendatis.
Sequitur error quartus. Alii autem, nescio quomodo ad materiales notiones revocati, id est mente reducti ad considerationem corporalium actionum eis notarum, dixerunt conformem hujus vitæ sanctis promissionem sanctissimam et beatissimam quietem, id est, « promissionem sanctissimam sanctis » factam « et quietem beatissimam » eis paratam, esse « conformem vitæ hujus », utputa intelligendam esse de corporalibus refectionibus et delectationibus : unde subjungitur, et escas proprias mutatæ vitæ, id est corporalia alimenta convenire vitæ futuræ, quæ aliarum est proprietatum quam præsens, et multum mutata est, sicut ait Salvator :8 In futura resurrectione non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei. Hinc subditur : eis qui in angelis sunt, injuste projecerunt, id est, beatis illis resuscitatis hominibus, qui inter angelos computantur, et eis tunc assimilabuntur, erronee deputant hujusmodi refectiones, veluti si quis præclarissimis viris qui delicatissimis soliti sunt nutriri, projiceret escas vilissimas. Vel sic : « escas proprias vitæ mutatæ », id est cibos corporales, convenientes vitæ mutabili ac corruptibili, « projecerunt » his qui angelis similes erunt. Præterea error iste fuit in multis Millenariis, et adhuc est in Judæis et Sarracenis, et partim olim fuit.
Præterea præfati quatuor errores idonee destruuntur auctoritate apostolica ad Corinthios : Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis.9
Footnotes
Chapter 70 of 98