Skip to the text

Articulus 66

DE MYSTICA GESTORUM EPISCOPI IN EXSEQUIIS SIGNIFICATIONE.

SEQUITUR de mysterio gestorum episcopi. Deinde accedens divinus summus sacerdos, orationem sacram super dormientem, id est pro defuncto, facit; et post orationem ipse summus sacerdos eum salutat osculando, et deinde præsentes omnes, sicut modo expositum est.

Ipsa ergo oratio, id est, orans sua oratione, divinam bonitatem deprecatur omnia quidem dimittere per humanam infirmitatem commissa dormienti, id est indulgere defuncto quidquid per fragilitatem commisit humanam illicite, aut certe omisit, vel alio modo deliquit, vel ignorantia aut ex proposito.1 Nam et hoc creaturæ fragilitas est, quod sic paulatim labitur ad pejora. Ordinareque eum, id est, ut bonitas Dei dignetur ipsum defunctum constituere, in lumine et regione vivorum, et in sinibus, id est quietis et securis repausationibus, Abrahæ, Isaac et Jacob, loco quo expellitur, id est in cœlo supremo, in quo nunquam invenietur ulterius, dolor et tristitia et angustia, juxta illud in Apocalypsi :23 Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum; et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor. Denique etiam secundum meliores philosophos, supra orbem lunæ non invenitur malum culpæ, nec malum pœnæ.

Hæc quidem ergo, ut arbitror, sunt claræ Sanctorum beatissimorum retributiones : non viles voluptates gustus et tactus, hominibus bestiisque communes, in quibus etiam philosophi probaverunt non consistere rationalis creaturæ felicitatem.

Quid enim fortasse fiat perfectissimæ lætitiæ et illuminatrici immortalitati componderatum?4 Etsi maximis nostris proportionibus significativis omni altiores animo promissiones significatæ, activa sua veritate relictas habent nominationes.5 Hoc est : quidquid componderemus aut comparemus perfectissimæ jucunditati Sanctorum, et immortalitati ac impassibilitati eorum, quæ illuminativa est et illuminatrix inferiorum; quamvis sint « significatæ significativis proportionibus nostris maximis » id est præstantissimis habitudinibus et mensuris significativis quibus eas designare valemus, quarum sunt « promissiones altiores omni » intellectu (juxta illud, Pax Christi quæ exsuperat omnem sensum);6 « habent nominationes relictas », id est nobis non manifestas, sed incognitas, « veritate sua activa », id est præ excellentia et virtute ac actualitate suæ incomprehensibilis superessentialisque veritatis, quæ nostræ intellectualitatis capacitatem transcendunt.

Verum enim eloquium esse æstimandum, id est, auctoritas illa Pauli apostoli vera est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, id est, intellectus hominis non comprehendit, quæ præparavit Deus diligentibus se, qui in vera caritate sunt finaliter perseveraturi.7 Porro hæc verba Apostoli, sumpta dicuntur ex eo quod scriptum est in Isaia : Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.8

Sed objici potest, quia cognoscimus quod Deus præparavit illis se ipsum et sui ipsius beatificam visionem atque dulcissimam fruitionem perpetuam : quod et auribus nostris prædicari frequenter audivimus. Et respondendum, quod utique verba horum significativa audivimus ; sed quoniam res significatæ per verba ingenium nostrum excedunt, ita ut nec capere nec conspicere nunc eas valeamus prout sunt in sua puritate ac veritate, dicimur eas nec vidisse, nec audisse, nec concepisse. Juxta quem modum Deus æternus dicitur innominabilis : quem tamen quotidie tot nominibus nuncupamus et effamur, etiam sibi soli convenientibus, prout ipso propitio, in sequenti exprimendum est libro.

Posset insuper objici de beatissimis Moyse et Paulo, qui bona illa in hac vita vidisse censentur. Ad quod dupliciter respondetur :91011 primo, quod hoc fuit ex privilegio speciali, ista autem intelliguntur de lege communi ; secundo, quod nec ipsi beatitudinis suæ objectum plenarie comprehenderunt.

Quid autem sit Abrahæ sinus, subjungitur. Sinus autem sunt, ut arbitror, beatissimorum Patriarcharum et reliquorum Sanctorum omnium divinissimæ et beatissimæ quietes deiformes, id est increatæ quieti Dei consimiles. Quemadmodum enim Deus gloriæ in se ipso æternaliter, immobiliter feliciterque quiescit, ita Beati in eo solo sine fine quiescunt. Suscipientes omnes in eis, id est in quibus sinibus omnes Beati suscipiunt, ineffabilem et felicissimam consummationem.12

Footnotes

  1. * igitur ↩

  2. Apoc. vii, 17; xxi, 4. ↩

  3. *alias om. et ↩

  4. *fortassis fiet ↩

  5. *ab activa ↩

  6. Philipp. IV, 7. ↩

  7. * Quia I Cor. II, 9. ↩

  8. Is. LXIV, 4. ↩

  9. Exod. XXXIII, 11 ; ↩

  10. Num. XII, 8 ; ↩

  11. II Cor. XII, 2-4. ↩

  12. *Recipientes * beatissimam ↩

Chapter 75 of 98