Skip to the text

Articulus 63

MYSTERIUM IN SANCTE DORMIENTIBUS.

CONSEQUENTER tanguntur quæ per constitutos in sacris ordinibus fiebant circa defunctum.

Congregans divinus sacerdos sacrum chorum, id est, episcopus convocans et colligens omnem ibidem clerum, si quidem sanctifico fuerit ordine dormiens, id est, si defunctus fuit de ordine episcoporum, aut sacerdotum, sive diaconorum, in conspectu divini altaris recumbere faciens eum, id est, corpus ejus collocat ante altare, initiatur Deo, id est, ad Dei honorem inchoat officium funebre, oratione et eucharistia, id est gratiarum devotissima actione. Etenim dato quod sanctus fuit et evolavit, orationes tamen conferunt aliis indigentibus, ipsi quoque oranti fructuose, juxta quod scriptum est :1 Oratio mea in sinu meo convertetur. Atque ut sanctus asserit Augustinus, Orationes et eleemosynæ pro valde bonis, sunt gratiarum actiones. Denique beatissimus pater noster Antonius, sacratissimum sepeliens Paulum primum eremitam, legit super eumdem psalmos solitos in exsequiis legi. Quod et Zosimas vir gloriosus, sepeliendo gloriosissimam illam Mariam Ægyptiacam, creditur peregisse.

Si autem sanctis monachis aut sacro populo coordinatus est, ita quod defunctus fuit de grege monachorum aut fidelium populorum (qui erant duo ordines seu gradus perficiendorum), sicque ordinatus est deferri et præsentari ad honorabile sacerdotium, id est venerabilibus sacerdotibus, ipsum recumbere facit ante sacerdotalem introitum, id est, extra et prope ingressum ad chorum, facit episcopus corpus defuncti quiescere, deinde perficit ad Deum eucharistialem orationem summus sacerdos, id est, episcopus effundit pro defuncto, juxta sensum prætactum, « orationem eucharistialem », id est valde gratiosam.

Sequitur de actibus diaconorum circa defunctum. Consequenter autem ministri, in divinis Eloquiis prolatas non mendaces promissiones de sacra nostra resurrectione legentes, id est, diaconi legentes ex Scripturis aliqua ad futuram resurrectionem spectantia : ut sunt lectiones sumptæ ex epistolis divinissimi Pauli, ut etiam lectiones in Officiis defunctorum, ex Job et Ezechiele, aliisve Prophetis; sacre cantant, tunc tamen nondum cum notis, ut modo, confitentes hoc quod præsul deprompsit, et potentes psalmicorum Eloquiorum cantus : id est, ipsos psalmos qui magnæ sunt virtutis, decantant, id est, alte et celebriter ac devotissime legunt, qui ad propositum illud amplius pertinent.

Consequenter subjungitur de archidiaconi officio. Deinde ministrantium primus, id est archidiaconus, qui tunc solus ministravit ad Missam solenniter ut ordinatus, resolvit, id est, a fidelibus separat et expellit, catechumenos, tanquam nondum aptos interesse divinioribus ac secretioribus actibus divinorum. Et prædicat jam dormientes sanctos, id est, beatos in Christo, qui jam regnant cum angelis, laudat, et de eorum virtutibus sermocinatur, pro confortatione fidei et consolatione præsentium, atque ut sancti orent, si opus est, pro defuncto, cum quibus dignatur modo defunctum coordinata recitatione, id est, etiam jam defunctum laudat cum illis, non tamen cum certitudine tanta, sed confidentia magna aut certificatione probabili : sicque « dignatur », id est, dignum pie reputat, jam « defunctum, recitatione », id est prædicatione, « coordinata » prædicationi sanctorum quos memorat. Et hortatur omnes petere in Christo beatam consummationem, id est, universos qui adsunt admonet quatenus Deum precentur, ut nunc defuncto præstet « in Christo » requiem æternalem, similiter ipsismet post præsens exsilium. Quo constat, quod sanctæ animæ ante resurrectionem futuram beatificentur in Christo. Cujus oppositum senserunt aliquando Græci, prout in Summa contra Gentiles recitat Thomas : in qua

A Summa potuisset allegare auctoritates ex isto libro valde idoneas.

Deinceps subjungitur quid in officio circa defunctum pontifex egit. Deinde accedens divinus summus sacerdos, orationem sacratissimam super eo facit, id est pro defuncto, sub conditione saltem implicita, si nondum frueretur dilecto. Et post orationem ipse summus sacerdos salutat dormientem, osculando defunctum in signum sancti amoris, et ut quoque beatificatus oret pro nobis. Sic Cartusienses fratrem mox migraturum osculantur, quasi valedicendo eidem, ut et ipsi paulo post precibus ejus adjuti, consocientur ei in patria. Et post eum præsentes omnes osculantur defunctum. Salutantibus autem omnibus mortuum, infundit dormienti oleum summus sacerdos, aliquid forsan olei ad hoc consecrati super illum adspergendo, sicut modo cum adspersorio adspergitur corpus defuncti aqua benedicta. Etenim omnia pene hæc, cærimonialia erant et juris positivi, et talia pro loco et tempore ex rationabilibus causis mutantur. Et pro omnibus orationem sacram faciens, id est, pontifex orans pro universis, scilicet fidelibus, præsertim defunctis, et forsan pro præsentibus vivis, reponit in domo honorabili corpus, videlicet in sepulcro aut tumba, vel in basilica aut cœmeterio. Nam et Patriarchæ cum ingenti cura honorifice sepelierunt mortuos suos, ut patet in Genesi de Abraham, Isaac, Jacob. Cum aliorum coordinatorum sanctorum corporibus, id est juxta illorum sepulcra, imo interdum in eisdem sepulcris.2

Footnotes

  1. Ps. XXXIV, 13. ↩

  2. Gen. xxiii, xxxv, xlxi. ↩

Chapter 72 of 98