Articulus 65
CUR IN HOC RITU NON EXCLUSANTUR OMNES ORDINES PURGANDORUM, SED SOLUM CATECHUMENI.
INTENDE quia nunc non omnes juxta consuetudinem purgandi ordines resolvuntur : id est, considera quod « nunc », id est in exsequiis, « non resolvuntur », id est, non ejiciuntur ab ipso officio, « omnes ordines purgandi », id est cuncti cunei purgandorum, « juxta consuetudinem », id est, sicut fieri solet in celebrationibus et administrationibus sacramentorum, prout præhabitum est; soli vero sacris expelluntur choris catechumeni, id est, nondum baptizati nec satis instructi in fidei rudimentis, tantummodo « expelluntur » a « choris » cœtibusque fidelium in ipsis exsequiis.
Etenim ipse quidem ineruditus est universaliter omnis hostiæ sacræ, id est, ordo catechumenorum imperitus est generaliter « omnis hostiæ sacræ », id est totius exhibitionis sacramentorum, non Eucharistiæ tantum, et universaliter omnium spiritualium immolationum, ita quod parum scit inde, non penitus nihil, quasi nugationis ignorantiam habens. Et ad nullum, neque parvum neque magnum, sacre consummandorum, id est spiritualiter perficiendorum, utputa consecrationum sacramentalium, divinorumque secretorum, inspicere ei fas est, id est corporaliter ac præsentialiter intueri, tanquam neque sacrorum contemplativæ virtutis participans, id est, quasi necdum « participans » aliquid « virtutis » seu idoneitatis « contemplativæ sacrorum », per quam scilicet idoneitatem fit homo aptus inspicere sacramenta, per prælucentem et luciferentem theogenesiam, id est per sacrum Baptisma, quod est ceterorum janua sacramentorum, in quo illuminatur baptizatus per infusionem gratiæ et donorum atque virtutum, ut frequenter expressum est.1 Idcirco lotio illa Baptismi, seu intinctio ipsa in aqua, vocatur prælucens, atque lucifera, id est lucis interioris dativa.
Ceteri vero purgandorum ordines, scilicet pœnitentium, et hominum nondum satis spiritualium, et ab innocentia baptismali lapsorum : de quibus tractatum est; in doctrina quidem jam fiunt sacræ traditionis, id est, jam actualiter constituti sunt et consistunt in informatione salubri, et competenter instructi sunt, in tantum quod sinuntur interesse exsequiis.
Stulte autem ad ea quæ inferius sunt, iterum recurrentes, id est ipsos recidivantes, qui insipienter recurrunt ad carnalia, ad errores ac vitia, oportet in ea quæ ante sunt, id est ad anteriora et priora gratiæ dona ac opera bona, propriam reductionem perficere, id est inchoatam dudum emendationem resumere et complere, ac plene converti, etiam de ipsa recidivatione pœnitendo, confitendo et satisfaciendo, quemadmodum in Apocalypsi loquitur Dominus : Habeo adversus te, quod caritatem tuam primam reliquisti; memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age, et prima opera fac : alioqui venio tibi cito.2 De talibus in Luca loquitur Filius Dei : Hi ad tempus credunt, et in tempore tentationis et persecutionis recedunt.3
Divinorum quidem, quantum in symbolis, sacre adspectibus et communicationibus rationabiliter segregantur : id est, hi tales juste removentur ab adspectu et communione ac communicantia Eucharistiæ, et præsentia celebrationis ac divinorum, prout « in symbolis », id est sacramentalibus formis ac signis, « sacre » et devote inspici queunt.
Nocebunt enim immunde eorum participantes, id est, sacra et sacramenta ista per accidens magis nocerent, atque damnabiles facerent participantes et suscipientes illa indigne: ut accidit Judæ, in quem post communionem et buccellæ sumptionem Satanas introivit. Verumtamen nocumentum istud non est directe ex sacramentis, sed abusione et indignitate sumentis, qui per suam perversitatem facit sibi de medicina cœlesti venenum. Sicque talis, secundum Apostolum, fit reus corporis et sanguinis Domini. Et ad plurimum divinorum et suum venient contemptum, id est, ex participatione indigna sacramentorum, potissime quando in consuetudinem ducitur, gravius excæcabuntur, indurabuntur, nec sua scelera debite ponderabunt nec exhorrebunt, imo parvi pendent, et tam sacramenta quam propriam parvi pendent salutem. Peccata quippe quamvis enormissima, tamen in consuetudinem ducta, parvi penduntur; et ipsa consuetudo iniqua, est moles gravissima superposita monumento. Hinc in libro Proverbiorum asseritur: Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Ideo orat Psalmista: Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. De quibus in Jeremia habetur: Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Heu! quam apertissime et dolorosissime jam ista videmus ad oculum.
Non inconvenienter autem adsunt in nunc perficiendis, id est, isti iniqui non irrationabiliter permittuntur interesse exsequiis, aperte edocendi ex inspectione defuncti lugubrisque Officii, quam contemnenda et brevis sit vita præsens. Et videntes secundum nos formidinem mortis, id est, quam horrenda sit mors naturali affectu: quoniam teste Philosopho, omnium terribilium terribilissimum est mors, præsertim carnalibus et iniquis, juxta illud Ecclesiastici: O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis! Nec solum, nec principaliter formidanda est mors in se, vel quoniam privat nos bonis vitæ præsentis, sed incomparabiliter plus propter metuendissimum Dei judicium ei mox junctum, et supplicia illa durissima quæ vix unus de mille evadet, quæ etiam in purgatorio infliguntur. Hinc Ecclesiastes edocet: Si vixerit homo multis annis, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum, qui quum venerint, vanitatis arguentur præterita. Hinc in eodem libro Salomon fatur: Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo; sic homines capiuntur tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.
Et Sanctorum retributiones, quarum amore accingantur ad meliora, et ad condigna pœnitentiæ opera, a veris Eloquiis laudatas, id est præmia Beatorum in Scripturis veritatis copiose laudata, quamvis tanta et talia sint, quod ea nulla mens potest plene concipere, numerare, commendare, exprimere. Etenim Deum infinitæ munificentiæ ac opulentiæ decet utique supra condignum remunerare. Cui nihilo minus reverentissime est serviendum, nec mercedis intuitu, nec pœnarum formidine, sed sincerissimo suæ immensæ bonitatis ac honorabilitatis amore. Et caligines fore talibus immundis infinitas, id est æternas tenebras Acherontis imminere iniquis in carne secundum carnem viventibus, quibus dicturus est Judex altissimus: Ite, maledicti, in ignem æternum. Unde sanctus Job dixit: Dimitte me antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine; terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Permittitur enim eis æque utile, id est, aliquid æque salubre conceditur præfatis purgandis, ut scilicet sint videntes sacre consummatum, id est virtuose defunctum, ex recitativa ministratione , id est ex
Eccl. xli, 1.
Eccle. xi, 8.
Ibid. ix, 12.
Matth. xxv, 41.
Job x, 20-22. ex ministrativa recitatione
Joann. xiii, 26.
I Cor. xi, 27.
Prov. xviii, 3.
Ps. lxviii, 16.
Jer. v, 3.
B
C
D recommendatione et relatione diaconi, socium vere exsistentem a sæculo Sanctorum mirabiliter prædicatorum, hoc est, esse vere consortem gloriæ Sanctorum qui ab exordio mundi fuerunt, et mirabiliter prædicati ac collaudati sunt in Scripturis. De quibus in Ecclesiastico legitur :4 Laudemus viros gloriosos patres nostros. De quibus in Genesi et per totam utriusque Testamenti scripturam sermo est copiosissimus.
Fortassis et ipsi ad simile desiderium venient, id est, purgandi hæc audientes prædicari, forsitan convertentur, et spiritualibus desideriis succendentur, tot provocati exemplis et ædificati virtutibus. Unde et Jacobus ait :5 Exemplum accipite longanimitatis et laboris et patientiæ, Prophetas. Ad Hebræos quoque dicitur : Ideoque et nos tantam habentes nobis impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.6 Et ex ministrativa scientia, id est ex informatione et sermocinatione ministri, puta diaconi, edocentur beatam vere esse in Christo consummationem, id est obdormitionem finalem, sicut de Stephano legitur : Quum hoc dixisset, obdormavit in Domino.7
Footnotes
Chapter 74 of 98