Articulus 72
QUARE ET QUOMODO PUERI RECIPIANTUR AD BAPTISMUM, ET CUR EIS TRADANTUR SYMBOLA CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI.
DEINDE cuidam admirationi et objectioni satisfacit Theologus.
Quid autem et pueros nondum divina intelligere valentes, sacre participes fieri divinæ generationis, et sacratissimorum divinæ communicationis symbolorum? id est, quid est quod infantulos nondum ratione utentes participes facimus divinæ regenerationis et sanctæ communionis ?
Videtur quidem (ut ais) immundis, id est infidelibus, blasphemo risu dignum: quem tamen risum, id est derisum, ipsi reputant justum et rationabilem, quia eorum judicio tam insipienter agimus; si audire non valentes edocent summi sacerdotes divina, id est, quia infantibus prædicant spiritualia, qui adhuc nequeunt « audire » auribus cordis, de quibus dicitur, Qui habet aures audiendi, audiat;1 et non intelligentibus imagines, id est sacramentalia symbola, seu ipsa sacramenta sub signis et formis sacramentalibus, tradiderunt sacras traditiones, id est datas res sanctas.
Et quod adhuc risibilius est, id est, quod adhuc videtur esse magis derisibile, quomodo pro eis alii abrenuntiationes dicunt et sacras confessiones? videlicet patrini adstantes, qui in personis infantium dicunt: Abrenuntio, et Credo.
Sed oportet tuam hierarchicam intelligentiam non angustari in errantibus, hoc est, nos volumus et monemus sapientiam tuam vere catholicam, « non angustari », id est non comprimi nec parvi fieri, ex perfidorum errore;2 sed et timens, id est, Deum reverenter formidans, ne de arcanis fidei minus aut plus dicas quam fas est, simul et eorum luciducatus gratia diligens, id est, seriosus ad ista objecta solvenda « gratia luciducatus eorum », id est causa ducendi eos in luce sapientiæ ad fidei veritatem: « diligens », inquam, defendere, id est ad defendendum, adversus pro eis prolatas insidias proponentem, id est contra « proponentem insidias prolatas », id est prætacta objecta, « pro eis », ad colorandum eorum errorem contra credentes.
Et hoc, juxta legem divinam, id est, id age secundum doctrinam evangelicæ legis, utputa timorate, non præsumendo de tuo ingenio aut tua scientia, quia non in nostra scientia omnia divina circumscribuntur, id est, universa credenda et supernaturalia et ad Deum spectantia, non limitantur, nec comprehensibilia sunt nostro intellectu aut humana notitia, imo et in infinitum deficimus inde. Ideo in Sapientiæ libro asseritur : Difficile æstimamus quæ in terra sunt ; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit?3 Unde sanctus Job : Insipienter, inquit, locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. Præterea etiam Plato in Timæo hac consideratione deprompsit :4 Mementote tam me qui loquor, quam vos qui auditis, homines esse ; atque ita in rebus sublimibus mediocrem elocutionem, magnum cujusdam esse onus laboris.
Multa autem a nobis ignotorum, causas habent divinas, id est, plura horum quæ nobis incognita sunt, « causas habent divinas », id est veras et rationabiles causas, nobis quidem ignotas, notas vero nostrorum melioribus ordinibus, id est sanctis Apostolis et Prophetis, quibus incerta et occulta sapientiæ suæ manifestavit Deus. Quorum unus disseruit :5 Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas ; et alius : Scio hominem raptum usque ad tertium cœlum, et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui.6 Hinc in Ecclesiaste conscriptum est : Cunctæ res difficiles, non potest eas homo explicare sermone.7 Multa autem et excellentissimas essentias latuere, id est, angelicas mentes latuerunt quamplura de quibus superiores plura et clarius noscunt quam inferiores, et de talibus illuminant illas ; certumque est quod superbenedictus et incircumscriptibilis Deus infinite plura scit quam universæ mentes creatæ ; et a sola diligenter cognita sunt sapientissima et sapientifica Deitate, quæ alios efficit sapientes, sicut Ecclesiasticus ait :8 Omnis sapientia a Domino Deo est.
Verumtamen et de hoc, id est de ista materia, ea dicimus quæ quidem deiformes nostri sancti perfectores, id est Apostoli, ab antiqua eruditi traditione, id est ab æterna Sapientia, Unigenito Dei Jesu Christo. Quæ Sapientia in Proverbiis testatur : Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis ; et in Evangelio loquitur : Sinite parvulos venire ad me;910 et, Nisi quis renatus fuerit, etc. In nos adducebant, id est, transfuderunt in nos sua informatione.
Aiunt enim (quod quidem est verum) quia secundum legem divinam ducti infantes, id est quod infantes enutriti et gubernati secundum divinæ legis tenorem ab exordio suæ nativitatis, sub cura parentum et disciplina ac informatione, ad habitum sacrum venient, id est, in virtutibus excrescent, omni purgandi errore et immunda vita. Aliæ litteræ continent :11 Omni purgati errore, et liberi et exsortes. Si enim ab originali peccato mundati sint, et deinde bene regantur, fient virtuosi. Nam et Salomon : Proverbium (inquit) est : Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non receddet ab ea.12 Philosopho quoque testante, non parum refert sic vel sic assuesci. Propterea verbum commune est : Quod nova testa capit, hoc inveterata sapit.
Multum hoc divinis nostris ducibus, id est Apostolis, in animum veniens, id est, ipsi hoc diligenter pensantes, probaverunt recipi infantes, id est, infantulos approbaverunt suscipi ad Baptismum, secundum hunc sacrum modum, id est juxta hanc formam et conditionem, ita ut naturales adducendi pueri parentes, vel alii loco parentum illorum, si forsan non erant superstites, aut infideles parentes, tradant puerum cuidam eruditorum bonorum, id est, puerum baptizatum assignent et committant alicui viro devoto et docto, puta patrino, in divina, id est in divinis et credendis sufficienter instructo, pædagogo, qui ductor et instructor sit pueri seu puellæ ; et de cetero puerum sub ipso perfici, id est informari, tanquam sub divino, id est spirituali, patre et salutis sacræ anadocho, id est alumno et sursumductori, qui et patrinus vocatur, ab ana, quod est sursum, et duco.
Hunc ergo, puta anadochum, summus sacerdos confitentem juxta divinam educare puerum vitam, id est, profitentem quod educabit puerum secundum exigentiam et tenorem vitæ veraciter christianæ, repetit abrenuntiationes confiteri et sacras confessiones, id est, requirit ut ille anadochus ex parte et in persona pueri qui baptizatur, respondeat et dicat:13 Abrenuntio, et Credo. Non ut illi forsan ridentes dixerunt, id est, non ita ut infideles deridentes dicebant, alium pro alio divina docens, id est: Baptizans iste non docet eum qui baptizatur infantem, sed alium vice et loco ipsius.
Neque enim hoc ait sic, id est, anadochus non dicit, Ego pro puero abrenuntiationes aut sacras confessiones facio; sed, Quia puer abrenuntiat, id est: Quod ego dico, Abrenuntio, non dico ad hunc sensum, quod abrenuntiatio ista mihi personaliter adscribatur, sed puero huic, cujus quasi os sum ego. Ideo subditur: « sed, Quia puer abrenuntiat ». Hoc est: Confiteor puerum credere, id est, quod puer credet actualiter et elicitive, in sensum sacrum venientem, id est, dum ad usum venerit rationis, nostris divinis analogis, id est prælatis et hierarchis ei prædicaturis; abrenuntiare quidem universaliter contrariis, confiteri autem et cooperari divinas confessiones: id est, ita quod tunc personaliter et « universaliter » seu omnino et per effectum, « contrariis », id est diabolo et pompis ipsius ac ceteris vitiis, abrenuntiabit, et confitebitur sacras « confessiones », videlicet articulos fidei seu contenta sub eis, juxta illud Apostoli: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.14 Operabitur quoque secundum hanc fidem, et per conversationem fidelem ostendet christianum se esse, quoniam fides sine operibus mortua est.15 Et ipsemet Christus locutus est: Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Qui et per Malachiam testatus est: Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?1617
Nihil ergo (ut œstimo) inconsequens, id est, nullum inconveniens sequetur ex ritu Ecclesiæ jam expresso, si secundum divinam puer anagogen educatur, per ordinationem sui ad Deum ac veram salutem, hoc est per reductionem et sursumductionem sui ad cœlestia et ad ultimum finem; ducem et anadochum sacrum habens, habitum sibi divinorum insinuantem, id est necessaria ad salutem, ut fidem, spem, caritatem, et opera, et custodem a contrariis peritum, id est, custodientem se ab insidiis et laqueis dæmonum, bene in talibus expertum et eruditum: qui cum Apostolo dicere queat: Non ignoramus cogitationes ejus.
Footnotes
Chapter 81 of 98