Præfatio
COMMENTARIA IN LIBRUM
DE MYSTICA THEOLOGIA
DOMINUS dixit ut habitaret in caligine. II Par. VI, 1.
Deum incomprehensibilem esse, universitas sanctorum theologorum ac meliorum philosophorum testatur.1 Ait quippe Apostolus: Lucem habitat inaccessibilem. Verumtamen beatissimi illi cœlestis regni concives, comprehensores vocantur, quoniam vident Deum sicuti est.2 De quibus in Apocalypsi fertur: Videbunt faciem ejus. Viatoribus ergo incomprehensibilis est; Beatis autem aliquo modo incomprehensibilis, et quodammodo comprehensibilis perhibetur.3 Etenim vident ejus essentiam in se ipsa clare et immediate; attamen non tam plene, lucide ac perfecte ut ipsa ex sua natura, actualitate et infinitate cognoscibilis visibilisque consistit: imo inde deficiunt in immensum.
Hinc Deus omnipotens in caligine dicitur habitare: quæ caligo aliud prorsus non est, nisi incircumscripta et penitus interminata atque impenetrabilis exuberantia, et supereffluentissima plenitudo, ac supersplendidissima copia, pulchritudo, serenitas et dulcedo lucis æternæ quoad suam immensitatem invisibilis omni menti creatæ. Ad cujus beatificam intuitionem incomparabiliter desiderabilem ac suavem, jugiter adspirare, incessabiliter festinare, ferventissime nos præparare debemus: quatenus futuram illam superdignissimam felicitatem, in præsenti quoque prout fieri valet prægustemus, inchoemus ac contemplemur, quemadmodum de Sanctis veteris Testamenti ad Hebræos legitur: Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini sunt et advenæ super terram:4 qui enim hæc dicunt, significant patriam se inquirere.
Denique de hac supergloriosissimi Dei contemplatione, non utique naturali, informi, insipida, philosophica, intellectuali tantum, speculativa atque scholastica, sed supernaturali, formata, suavi, theologica, affectiva, infusa, in hoc libro tractat Theologus: ad quam mentis puritate ac ferventissima pertingitur caritate, imo actualissimæ caritatis ardore, cooperantibus humilitatis profundo omniumque virtutum profectu seu potius perfectione.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
MARTYRIS, ATHENARUM EPISCOPI ET GALLIARUM APOSTOLI
DE MYSTICA THEOLOGIA
AD TIMOTHEUM EPHESINÆ CIVITATIS EPISCOPUM
INTERPRETE JOANNE SCOTO
Footnotes
Chapter 1 of 17