Skip to the text

Capitulum 3

QUÆNAM IN THEOLOGIA SINT AFFIRMANTIA, QUÆ NEGANTIA.

ITAQUE in eo quidem opere quod de theologicis institutionibus scripsimus, quæ sint affirmantis theologiæ in primis propria celebravimus: quomodo divina illa benignissimaque natura, unica, quomodo item trina dicitur; quænam secundum hanc sit Patris, quænam Filii appellatio; quid itaque istud est, aut quid significare vult Sancti Spiritus theologia; quo pacto ex spirituali individuoque bono, in cordis intimo, bonitatis exorta sunt lumina, quo item modo in ipso et in se ipsis atque invicem, coæterna mansionis germinatione permanent, nusquam ab se excedendo persistunt; quomodo supersubstantialis Jesus humanæ naturæ veritatem substantiamque suscepit:1 et quæque alia a sacris Litteris exposita, in memorato opere celebrata sunt. Porro in libro de Divinis nominibus, quomodo bonus appelletur, quomodo ens, quomodo vita et sapientia et virtus, et istiusmodi cetera ad spiritualem divinamque appellationem pertinentia, diximus. In Significativa autem theologia, quænam sint a sensibilibus ad divina deductæ appellationes: quæ formæ divinæ, quænam divinæ figuræ, quæ membra et instrumenta; quæ divina loca, qui ornatus; qui furores, quæ tristitiæ et iræ, quænam ebrietates et crapulæ; quæ juramenta, et quæ maledictiones; qui somni, et quæ evigilationes: et si quæ aliæ significantis figurationis, sacratius fictæ formationes exprimuntur.

Et te arbitror deprehendisse ut sint extrema prolixiora prioribus. Oportebat enim theologicas institutiones divinorumque explicationem nominum, minus habere verborum brevitatique studere magis quam significativam theologiam. Nam quanto ad altiora contendimus, tantum ipso contuitu intelligibilium, verba contrahi necesse est: quemadmodum nunc quoque caliginem illam subeuntibus quæ omnem intelligentiam superat, non brevitas, sed defectus omnino sermonis atque intelligentiæ occurret. Atque illic quidem a supremo ad infima derivans oratio, pro quantitate descensus, ad congruam latitudinem extendebatur. Nunc vero ab inferioribus ad id quod supremum eminet conscendens, pro modo ascensus breviatur; et post ascensum omnem, omnino obmutescet, atque ineloquibili illi tota jungetur. Sed fortassis inquiras, cur a primo positiones divinas inchoare pergentes, divinam ablationem ab extremis inchoamus. Ob id scilicet, quod quum id ponamus quod super omnem positionem est, ejus rei significantem affirmationem oportuit ponere quæ sibi propinquior sit; quum vero id tollimus quod omni ablationi eminet, ab iis quæ magis ab eo distant, auferre. An vero non magis est vita et bonitas, quam aer et lapis? et magis non crapulatur et non furit, quam non dicitur et non intelligitur?

Footnotes

  1. * mansione germinati- oni ↩

Chapter 15 of 17