Skip to the text

Prologus

JOANNIS SARRACENI AD ODONEM S. DIONYSII ABBATEM, IN LIBRUM DE MYSTICA THEOLOGIA.

ANTE Mysticam theologiam Symbolica theologia esset transferenda : nam post librum de Divinis nominibus ipsam esse compositam, ex verbis B. Dionysii declaratur.1 Sed in partibus illis Græciæ in quibus fui, ipsam sollicite quærens, non inveni. Quod si forte per illum vestrum monachum qui in Græciam profectus esse dicitur, ipsam et alios libros de quibus fratri Guillelmo verba feci, obtinueritis, rogo quatenus mihi vestro clerico id designetis. Interim a me translatam Mysticam suscipite theologia. Videtur autem dici mystica, quasi occulta et clausa : quia quum juxta eam per ablationem ad Dei cognitionem ascenditur, tandem quid sit Deus, clausum et occultum relinquitur. Potest etiam dici mystica, quia multa de Deo doctrina sic quoque aperitur. Μύω vero, unde mystica dicitur, et clauso et disco et doceo interpretatur.

Footnotes

  1. Cf. cap. 13 in fine de Divinis nominibus. ↩

Chapter 7 of 17