Capitulum 1
QUÆ DIVINA SIT CALIGO.
COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Trinitas superessentialis, et superdeus, et superoptime Christianorum inspector theosophiæ, dirige nos in mysticorum Eloquiorum superincognitum et superlucentem et sublimissimum verticem, ubi nova et absoluta et inconversibilia Theologiæ mysteria, secundum superlucentem absconduntur occulte docentis silentii caliginem, in obscurissimo quod est supermanifestissimum supersplendentem, et in qua omne relucet, et invisibilium superbonorum splendoribus superimplentem invisibiles intellectus. Mihi quidem hæc opto. Tu autem, o amice Timothee, circa mysticas speculationes corroborato itinere, et sensus desere et intellectuales operationes, et sensibilia et invisibilia, et omne non ens et ens; et ad unitatem (ut possibile) inscius restituere ipsius qui est super omnem essentiam et scientiam. Ea enim te ipso et omnibus immensurabili et absoluto puræ mentis excessu, ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus, ascendes.
His autem vide quomodo nemo indoctorum auscultet. Indoctos autem dico, in his quæ sunt conformatos, et nihil super exsistentia superessentialiter esse imaginantes, sed his quidem hi quos videre, ea quæ secundum se ipsos est scientia, oportet tenebras latibulum ejus. Si autem super hos sunt divinæ in mysteria introductiones, quid quis dixerit de aliis ardentibus, quicumque omnibus superpositam causam, ex ipsis (in his quæ sunt) novissimis characterizant, et nihil eum superare aiunt ab ipsis fictarum impietatum et multiformium formationum? In ipsa etiam oportet omnes exsistentium ponere et affirmare positiones, veluti omnium causa, et omnes eas potentius negare, tanquam super omnia superexsistente; et non æstimare depulsiones oppositas esse intentionibus, sed multo prius ipsam super privationes esse, quæ est super omnem ablationem et positionem.
Sic igitur divinus Bartholomæus ait, et multam Theologiam esse et minimam, et Evangelium latum et magnum, et iterum correptum. Mihi quidem videtur supernaturaliter intelligens, quia et multiloqua est optima omnium causa, et breviloqua simul et sine verbo, quomodo neque verbum neque intelligentiam habet, eo quod omnibus ipsa superessentialiter superposita est, et solis incircumvelate et vere manifesta, polluta omnia et munda transgredientibus, et omnem omnium sanctarum summitatum ascensionem superascendentibus, et omnia divina lumina et sonos et verba cœlestia superantibus, et in caliginem occidentibus, ubi vere est, ut Eloquia aiunt, omnium summitas.1
Etenim non simpliciter divinus ipse Moyses primum mundari jubetur, et iterum ab his qui tales non sunt, segregari;2 et post omnem purgationem audit multivocas tubas, et videt luminaria multa aperte fulgurantia et multum fusos radios; deinde multis segregatur, et cum electis sacerdotibus in summitatem divinarum ascensionum præcurrit, et eis sic manentibus, fit Deo;3 contemplatur vero non ipsum (invisibilis est enim), sed locum ubi stetit. Hoc autem arbitror significare, divinissima et sublimissima visibilium et intelligibilium hypotheticos quosdam esse sermones subjectorum omnia superanti, per quæ super omnem intelligentiam ipsius præsentia ostenditur, intelligibilibus summitatibus sanctissimorum ejus locorum supergrediens; et quod ipsis absolvitur visibilibus et videntibus, et in caliginem ignorantiæ occidit vere mysticam, per quam docet omnes gnosticas receptiones, et in qua omne relucet; et invisibili innascitur, omni quod est in omnium summitate; et a nullo, neque a se ipso neque ab altero. Omnino autem ignoto omni scientia, in otio secundum id quod melius est intellectus; et nihil cognoscendum super animum sic cognoscentium.
COMMENTARIA DIONYSII CARTUSIANI
IN LIBRUM
DE MYSTICA THEOLOGIA
ARTICULUS PRIMUS
ELUCIDATIO INITII HUJUS PRIMI CAPITULI : INVOCATA SS. TRINITATE, DOCET AUCTOR AD MYSTICAM CONTEMPLATIONEM, NOSTRI RERUMQUE OMNIUM ABDICATIONE ASSURGENDUM ESSE.
QUONIAM mystica theologia est unitiva sapientia, flammigera theoria, donumque sapientiæ secundum gradum suum supremum in hac vita, et vere supernaturalis perfectio hominis; ac divina possessio ejus, arduissimum donum ad quod nemo propriis ac naturalibus potest pertingere viribus, sed præcipuo adjutorio gratiæ Dei, quod ferventi oratione acquiritur; recte auctor ab oratione hunc incipit librum, dicendo :
Trinitas superessentialis, et superdeus, et superoptime Christianorum inspector theosophiæ : id est, o tu Deus unus ac trinus, qui es super omnem creatam essentiam, et infinite perfectioris essentiæ quam capere aut eloqui valeamus, « et superdeus », id est incomprehensibiliter excellentius Deus ac Deitas quam intelligere quispiam queat, « inspector », id est approbator et cognitor, dator et confirmator, sapientiæ « Christianorum », quorum sapientia est doctrina evangelica, notitia credendorum, sapientia salutaris, quæ donum Spiritus Sancti est et mystica theologia secundum tertium et eminentiorem gradum suum.
Dirige nos in mysticorum Eloquiorum superincognitum et superlucentem et sublimissimum verticem, id est ad profundissimum intellectum « superincognitum », id est valde ignotum quoad plenam intelligentiam, attamen in se ipso valde radiosum ac lucidum. Vertex quoque « mysticorum Eloquiorum » istorum, id est secretorum sermonum Scripturæ mysteriorumque Christi, et eorum quæ de occultis Dei judiciis in Scripturis dicuntur, est ipsemet supersapientissimus Deus, atque clarissima horum notitia, quæ habetur perfecte in cœlis, et partim in visione mysticæ theologiæ.
Ubi nova et absoluta et inconversibilia Theologiæ mysteria, secundum superlucentem absconduntur occulte docentis silentii caliginem. Id est : in quo vertice « mysteria Theologiæ », id est sacra secreta Scripturæ, « nova » quantum ad tempus evangelicæ legis, quod est tempus gratiæ (unde dixit Apostolus : Nox præcessit, dies autem appropinquavit), « et absoluta », id est libera ab onere legalium observantiarum veteris Testamenti, juxta illud : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Ista sunt Verbi incarnati mysteria ab omni labe peccati liberrima, « et inconver-
Rom. xiii, 12.
Joann. viii, 36. sibilia», id est immutabilia quoad præordinationem infinitæ sapientiæ Dei, prout ad Ephesios ac alibi frequenter tangit Apostolus. «Absconduntur», id est, æternaliter prænoscuntur et continentur in imperscrutabilibus thesauris sapientiæ atque scientiæ Dei, «secundum superlucentem caliginem», id est juxta tenorem supersplendidissimæ ac infinitæ et imperscrutabilis notitiæ, «silentii», id est quietissimæ præcognitionis et contemplationis mentis divinæ, «docentis occulte», id est, instruentis corda fidelium sine sono strepituque forinseco, juxta illud in Job: Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Jeremiæ quoque Dominus est locutus: Clama ad me, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. Hinc in Matthæo fatetur Salvator: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia absconddisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. De cujus occulte docentis silentii informatione ait Scriptura: Unctio ejus docet vos de omnibus; et rursus: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; itemque: Beatus homo quem tu erudieris, Domine.
«Silentii», inquam, «docentis» in obscurissimo quod est supermanifestissimum supersplendentem: hoc est, docentis «supersplendentem», id est radiantissimam lucem increatam, «in obscurissimo», id est in ipso incomprehensibili et ignotissimo vertice jam præfato, in quo instruitur mens de Deo, prout infra tangetur: quod obscurissimum est et ignotissimum nobis, quantum ad quid est; «supermanifestissimum», id est clarissimum et cognoscibilissimum, ex sua natura, entitate et actualitate. Juxta quem modum dixit etiam Philosophus, quod intellectus noster se habet ad speculationem manifestissimorum naturæ quemadmodum visus noctuæ ad inspectionem radii solis.
Et in qua omne relucet, id est, in qua caligine, id est supersplendidissima Deitatis luce, cuncta idealiter virtualiterque resplendent, tanquam in supersapientissimo fonte et superpulcherrimo speculo, juxta illud Joannis: Omnia per ipsum facta sunt; quod factum est in ipso vita erat.4 Apostolus quoque: Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
Et invisibilium superbonorum splendoribus superimplentem invisibiles intellectus, hoc est, supersplendentem caliginem «superimplentem», id est, desuper ac copiose implentem, «intellectus invisibiles», id est mentes angelicas, «splendoribus», id est fulgentissimis contemplationibus, «superbonorum invisibilium», id est incomprehensibilium attributorum et æternalium perfectionum Altissimi, de quibus ad Romanos habetur: Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas; et ad Hebræos: Fide intelligimus esse aptata sæcula, ut ex invisibilibus visibilia fierent.5 De hujusmodi splendoribus fertur in Psalmo: Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus Sanctorum.6 Isaias etiam ait: Requiem tibi dabit Dominus, et replebit splendoribus animam tuam.
Mihi quidem hæc opto, id est, perfectionem istam mihi desuper dari desidero.
Tu autem, o amice Timothee, circa mysticas speculationes corroborato itinere, id est, processu considerationis tuæ confortato per fidei lumen, virtutum munditiam, et per sapientiæ donum, circa adipiscendas contemplationes mysticæ sapientiæ, et sensus desere et intellectuales operationes, et sensibilia et invisibilia, et omne non ens et ens, id est, cuncta creata transcendas, hoc est vires sensitivas et intellectivas, operationes quoque earum atque objecta: ita ut illis non sis intentus, nec detinearis in ipsis, sed tam amorose et clare ac valide infigaris et intentus sis increato objecto, ut aliorum nihil actualiter apprehendas et penses, sed totus ac totaliter in Deum demersus sis, secundum illud Apostoli: Nos revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini Spiritu;789101112131415161718 et denuo : Mente excedimus Deo.19
Et ad unitatem, ut possibile est, justius restituere ipsius qui est super omnem essentiam et scientiam, id est, ad unionem ferventem ac claram ejus ac cum eo, videlicet Dei et cum Deo, « qui omnem essentiam et scientiam » creatam transcendit, « restituere », id est, reducaris et convertaris a Deo, et pro posse reduc et præpara temetipsum (juxta illud:20 Convertere, anima mea, in requiem tuam; et: Convertere ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua), « justius », id est integrius ac purius.2122
Ea enim te ipso et omnibus immensurabili et absoluto puræ mentis excessu, id est, supergressione « mentis » depuratæ libera ac simplici a « te ipso » et cunctis creatis, hoc est elevando te super te et universa quæ facta sunt, « ea », id est per unionem prætactam, ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus, ascendes, id est, contemplando te eriges « ad radium superessentialem », id est ad lumen increatum ac splendifluum ejus intuitum, « tenebrarum divinarum », id est incomprehensibilium claritatum et illustrationum ipsius activarum, derelinquendo et supergrediendo hæc « omnia, et ab omnibus absolutus », id est ab omni inspectione, affectione et occupatione ad ea. Nempe quum dicat Philosophus, Contingit plura scire, sed unum intelligere; non potest mens actualiter, limpide ac perfecte uni simplicissimo Deo esse intenta, nisi prætacto modo abstracta ab aliis. Nam et vis unita fortior est quam dispersa; et ad unionem perfectam cum Deo, requiritur simplificatio maxima.
B
ARTICULUS II
MYSTERIA INDOCTIS NON PRODENDA; OMNIA AUTEM DE DEO PONENDA, OMNIA REMOVENDA.
HIS autem vide quomodo nemo indoctorum auscultet, id est, attende in his, et cave ne quis insipientium atque carnalium hominum videat aut audiat ista.
Indoctos autem dico, in his quæ sunt conformatos, id est, illos certe voco « indoctos » ac dono sapientiæ destitutos et omni salutari sapientia carentes, « conformatos », id est, qui per affectum assimilati sunt, « his quæ sunt », id est rebus sensibilibus et mundanis, quas ipsi præcipue appretiantur, et quibus intenti sunt, et nihil super exsistentia superessentialiter esse imaginantes, id est, non reputantes « esse » aliqua « superessentialiter » spiritualia ac divina « super exsistentia » ista inferiora.
Sed his quidem hi quos videre, ea quæ secundum se ipsos est scientia, oportet tenebras latibulum ejus. Hoc aliæ translationes evidentius exprimunt. Una sic, Putant scientia sua assequi eum qui posuit tenebras latibulum suum: id est, per scientiam propriam præsumunt se satis cognoscere Deum, qui posuit tenebras, id est incomprehensibilitatem suæ superpræclarissimæ lucis, « latibulum » suum, id est sui ipsius spiritualem absconsionem seu occultationem, juxta illud Isaiæ: Vere tu Deus absconditus, Deus Israel.2324 Denique verbum hoc sumptum est ex psalmo in quo legitur: Qui posuit tenebras latibulum suum.25 Porro alia translatio continet, Putantes scire ea quæ secundum se ipsos est cognitione, eum qui posuit tenebras latibulum suum : et est idem sensus.
Si autem super hos sunt divinæ in mysteria introductiones, id est, quum « introductiones », notiones seu doctrinæ, « divinæ », ducentes nos ad sacra et arcana noscenda, utputa ad Deum et divina, sint altiores quam imaginationes hominum præfatorum carnalium, quid quis dixerit de aliis ardentibus, id est mente furentibus et insanientibus, quicumque omnibus superpositam causam, id est Deum excellentissimum universorum causale principium, ex ipsis (in his quæ sunt) novissimis characterizant, id est, figurant « ex ipsis novissimis », id est infimis et vilissimis rebus, « quæ sunt in his » sensibilibus rebus ac entibus, et nihil eum superare aiunt ab ipsis fictarum impietatum et multiformium formationum, id est, dicunt causam illam altissimam excedere « nihil », id est per nullam realitatem, seu nil penitus, « impietatum ab ipsis fictarum », id est vanitatum et falsarum deitatum quas miserrimi illi finxerunt, « et formationum multiformium », id est figurationum variarum formationum.26 De quibus ad Romanos scripsit Apostolus : Qui mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et serpentium et quadrupedum, etc. De qua impiissima idololatria in Isaia, Jeremia atque Ezechiele multa leguntur.272829
Consequenter ponit modum cognoscendi Deum ex suis effectibus per viam positionis, hoc est affirmative.
In ipsa enim oportet omnium existentium ponere et affirmare positiones, id est, perfectiones omnium creaturarum necesse est Deo adscribere, veluti omnium causa, id est tanquam fontali omnium principio, et omnes eas potentius negare, tanquam super omnia superexsistente, id est, easdem perfectiones oportet principalius auferre et « negare » de Deo, tanquam de ente omnia incomparabiliter transcendente. In hoc insinuatur alius modus cognoscendi Deum ex creaturis, per omnium ablationem ab eo. Et non æstimare depulsiones, id est negationes seu ablationes, oppositas esse intentionibus, id est affirmationibus in divinis. Idcirco quum dicimus, Deus est bonus, et Deus non est bonus, non est contradictio : quia extrema istarum propositionum difformiter capiuntur, non tamen æquivoce. Sed multo prius ipsam super privationes esse, id est causam primam omnem privationem et negationem præcedere, quæ est super omnem ablationem et positionem, quoniam esse increatum et independens, est ante omne aliud esse et non esse, æternitate, causalitate infinitaque dignitate.
C
ARTICULUS III
DE HOC QUOD DIXIT S. BARTHOLOMÆUS, THEOLOGIAM ESSE MAXIMAM ET MINIMAM, ATQUE EVANGELIUM LATUM ET CONCISUM.
SIC ergo divinus Bartholomæus ait, et multam Theologiam esse et minimam:30 id est, S. Bartholomæus apostolus asseruit Scripturam seu locutionem de Deo tractantem, « esse multam », id est copiosam in verbis, quoniam omnia affirmantur de
Deo, secundum expositiones præhabitas, et etiam ab eodem negantur : quod fit per plurima verba; « et minimam », quoniam nihil convenit Deo per modum quo nos intelligere possumus; et Evangelium latum et magnum, id est, simili sensu perhibuit quod sermo evangelicus sit extensus et grandis, et iterum correptum, id est breve. Quod consequenter exponitur.
Mihi quidem videtur supernaturaliter intelligens, id est, mihi apparet quod beatissimus Bartholomæus istud « supernaturaliter » intellexit juxta revelationem divinam, non secundum rationem humanam ac naturalem, quæ non attingit ad hanc veritatem, saltem tam perfecte et clare ut supernaturalis illuminatio fideique doctrina, quia et multiloqua est optima omnium causa, id est, per multa verba et nomina designatur, et breviloqua simul, id est paucissimorum nominum quæ eam proprie et complete notificent, et sine verbo, quomodo neque verbum neque intelligentiam habet, id est, nec verbo plene et proprie nominatur, neque intellectu comprehenditur sicuti est et quid est in se ipsa, eo quod omnibus ipsa superessentialiter superposita est, id est, incomparabiliter et incomprehensibiliter eminet universis.
Et solis incircumvelate et vere manifesta, polluta omnia et munda transgredientibus, id est, innotescit dumtaxat « vere » et clare eis qui per intellectum se elevant ultra cuncta sensibilia, et terrena, vana, vitiosa, erronea, et omnem omnium sanctarum summitatum ascensionem superascendentibus, id est, qui non solum hæc inferiora, vana, fœda transcendunt, imo etiam mente transvolant omnem speculationem et apicem nobilissimarum creaturarum, supermundanorum videlicet animorum, et omnia divina lumina, id est charismata gratiæ et gloriæ, virtutes, dona, fructus, beatitudines, et consimilia splendida Dei dona, et sonos et verba cœlestia intus seu foris formata superantibus, id est supergredientibus, et in caliginem occidentibus, id est, in supersplendidissimam ac incomprehensibilem nobis ignotam claritatem intrantibus, et quasi absorptis forisque perditis et sibimet mortuis, ubi vere est, ut Eloquia aiunt, omnium summitas, id est, in qua caligine veraciter « est », manet ac habitat Deus incomparabiliter summus, qui nullibi verius est quam in se ipso, et inaccessibilem lucem inhabitat, estque in regione lucis immensa.3132
ARTICULUS IV
QUÆ SIT DIVINA CALIGO, ET QUOMODO AD EAM INGREDIENDUM.
CONSEQUENTER gradum et modum seu formam hujus contemplativi ascensus declarat per simile corporale, utpote per processum quo Moyses ascendit ad Deum in vertice montis Sinai, prout in Exodo recitatur.
Etenim non simpliciter, id est non sine spirituali significatione ac certo mysterio, divinus ipse Moyses primum mundari jubetur. Jussit etenim Dominus populo Israel ut vestimenta sua lavarent, neque uxoribus suis approximarent, sicque sanctificarent se et præpararent in occursum33
Domini descendentis de cœlo in Sinai montem; et Moyses jussus est se ipsum primo mundare et sanctificare. Et iterum ab his qui tales non sunt, segregari, id est a non sanctificatis se elongare, et post omnem purgationem sui ipsius ac plebis, audit multivocas tubas, id est buccinas diversorum sonorum, et videt luminaria multa aperte fulgurantia et multum fusos radios, id est claritates copiose diffusas. Hinc in Exodo legitur : Jam advenerat dies tertius, et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat.34 De quibus ad Hebræos scribit Apostolus.35
Deinde multis segregatur, id est, a communi populo Moyses, Deo jubente, secessit, et cum electis sacerdotibus in summitatem divinarum ascensionum præcurrit, id est, cum Aaron et filiis ejus sacerdotibus aliisque nonnullis, præcessit ad quædam altiora loca montis Sinai, in cujus superioribus fuit accessus ad ascensiones, elevationes et revelationes divinas; et eis sic manentibus in loco medio montis, fit Deo, id est, Moyses specialiter conjungitur Deo, accedendo ad ipsum in supremo vertice montis illius, ut scriptum est in Exodo.
Contemplatur vero non ipsum, id est, Moyses pro tunc non vidit Deum in propria essentia aut persona, sed in creatura subjecta; invisibilis est enim, id est, Deus sic ab homine viatore nequit videri de lege communi, ipsoque homine vivente vita sensitiva humana. Unde in Exodo legitur quod quum Moyses Dominum exorasset, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam; Dominus majestatis respondit: Faciem meam videre non poteris, non enim videbit me homo, et vivet.36 Sed locum ubi stetit, id est, non ipse Dominus in propria persona, sed angelus in persona Dei apparens et loquens, quem Moyses videndo et alloquendo, Dominum vidisse facie ad faciem et familiariter allocutus, frequenter narratur.37 Præterea in Exodo Dominus ait ad Moysen:38394041 Est locus apud me, et stabis in foramine petræ.
Hoc autem arbitror significare, divinissima et sublimissima visorum et intelligibilium hypotheticos quosdam esse sermones subjectorum omnia superanti. Id est: quod Moyses vidit non ipsum Deum, sed locum in quo stetit, reor figurare quod « divinissima » atque altissima creata, inspecta et intellectualiter cognita, sunt æquivalenter quasi « sermones » et verba, id est signa et repræsentativa, hypothetica, id est suppositiva et significativa « subjectorum », id est, rerum quæ subjectæ sunt et inferiores, « superanti omnia », id est Deo altissimo, qui universa excedit;42 per quæ super omnem intelligentiam ipsius præsentia ostenditur, id est, « per quæ » creata monstratur « præsentia » Dei, seu Deus ubique præsens, sicut causa ostenditur per effectum: quæ præsentia, seu qui præsens, excedit omnem intellectum mentis creatæ; intelligibilibus summitatibus sanctissimorum ejus locorum supergrediens, id est, supereminens omni spirituali altitudini ac supremitati mentium angelicarum, quæ sunt veluti sedes et loca et receptacula Omnipotentis residentis ac stantis in eis, juxta illud:43 Deus stetit in synagoga deorum. Propter quod ipsius impressiones et efficientiæ tanquam quædam vestigia in illis apparent ac lucent, ipsumque repræsentant.
Et quod ipsis absolvitur visibilibus et videntibus: id est, quod Moyses tandem segregatur et abit a sacerdotibus ac ceteris quos viderat et a quibus videbatur; spiritualiter vero abstrahitur a cunctis sensibilibus et intelligibilibus, et actibus quibus circa illa versabatur.
Et in caliginem ignorantiæ occidit, id est, intrat et absorbetur, sicut expositum est, vere mysticam, id est secretam, imo abditissimam, quia caligo illa invisibilis est et ignota; per quam docet omnes gnosticas receptiones, id est, per illam caliginem et in ea Deus instruit mentem cunctas rationes sapientiales et spirituales significationes atque influxiones, et in qua omne relucet, id est, in illa caligine seu incomprehensibili ac supersplendidissima luce æterna, « omne » ens creatum idealiter causaliterque « relucet ».
Et invisibili innascitur, id est, incomprehensibili Deo immergitur, cum quo per caritatem et mysticam visionem unum efficitur, omni quod est in omnium summitate: id est, in ente illo perfecto, quod est in omnium vertice supremo aliqualiter cernitur, tanquam causa omnibus superexaltata et omnium conservativa; et a nullo, neque a se ipso neque ab altero, id est, summum illud incomprehensibile « a nullo » clare conspicitur, « neque ab ipso » caliginem introeunte, neque ab alio.444546474849505152
Omnino autem ignoto omni scientia, id est, ente illo incomprehensibili permanente prorsus « ignoto » quoad quid, « omni scientia », id est, ita quod nulla scientia comprehenditur, in otio secundum id quod melius est intellectus, id est, in vacatione, cessatione seu « otio » ab omni actione et operatione circa creata objecta versante, supple, cognoscitur id increatum, « secundum id quod est melius » in intellectu, id est per apicem intellectivæ potentiæ, prout potentia illa elevata est super tempus et omne corporeum, habens respectum et ordinem ad increatum illud lumen æternum, cujus ipsa est quoddam signaculum et imago, habens sibi impressum et insignitum lumen vultus divini, et habitum rectitudinemque synderesis malo jugiter remurmurantis.53 Et nihil cognoscendum super animum sic cognoscentium, id est, ab homine nil altius aut clarius potest cognosci de Deo, quam [quod] de eo cognoscitur ab intellectu Deum sic cognoscente. Altissima namque contemplatio quæ habetur a mente humana in hac vita, est hæc visio seu contemplatio mysticæ theologiæ, ut patuit pleniusque patebit.
TRANSLATIO MARSILII FICINI
TRINITAS essentia, deitate, bonitate superior, divinæ Christianorum sapientiæ dux, dirige nos in ipsum superignotum et præfulgens excelsumque mysticorum Eloquiorum culmen, ubi simplicia et absoluta immutabiliaque Theologiæ mysteria latent adoperta, præfulgente quadam silentii clam sacra docentis caligine : quæ quidem ubi maxime videtur obscura, ibi supra modum lucem profert exuberantem. Illic sane quod tangi viderique nullo modo potest, splendoribus plusquam pulchris ad exuberantiam implet omnes quasi captos oculis intellectus. Hæc equidem oraverim. Tu vero, amice Timothee, intentissimo circa mystica spectacula studio linque sensus intellectualesque actiones, et sensibilia et intelligibilia omnia, et quæ sunt et quæ non sunt; atque ut ipsi jungaris quod omni essentia et cognitione superius est, te ipsum intende pro viribus quasi cognitione vacantem. Sola enim extensione quadam tum a te ipso tum ab omnibus expedita, ad ipsum divinæ caliginis radium essentia sublimiorem, sublatis omnibus et absolutus ex omnibus, evolabis.
Hæc autem cave ne quis profanus audiat. Eos autem sic appello, qui occupati dumtaxat in his quæ sunt atque entia nominantur, nihil excelsius entibus, ut ita dixerim, superessentialiter esse putant, sed arbitrantur cognitione sibi propria illum apprehendere qui tenebras posuit latibulum suum.54 Jam vero si hos divina mysteria supereminent, quidnam de illis quispiam dixerit, qui longe profaniores, supremam illam omnium causam ex infimis quoque rebus effingunt, nihilque hanc antecellere putant impia simulacra vel imaginamenta variis formis a se conficta? Debemus sane omnes rerum positiones affirmare de Deo tanquam de omnium causa, vicissimque potiori quadam ratione easdem omnes de Deo negare tanquam cunctis excelsiore. Neque vero putandum est negationes hujusmodi affirmationibus repugnare, sed ipsam universi causam, quæ omni non solum ablatione sed etiam positione altior est, longe prius privationes omnes exsuperare.
Hæc igitur ratione divinus Bartholomæus ait Theologiam esse plurimam atque paucissimam, ipsumque Evangelium esse tum latum magnumque, tum concisum. Mihi quidem mirifice intellexisse videtur, eum qui circa bonam omnium causam versatur, rite posse tum multis verbis uti, tum etiam paucis, tum denique nullis: quippe quum penes eam et verbum et intelligentia etiam pura esset, propterea quod quadam super essentiam ratione omnia superminet, solisque illis sublato velamine reveraque fulget, quicumque omnia non solum impura sed etiam pura transilierunt, omnemque omnium sanctorum culminum ascensum jam transcenderunt, et cuncta divina lumina et sonos sermonesque cœlestes deseruerunt, atque eam protinus caliginem subiere, ubi ille revera est, ut sacra tradunt Eloquia, qui omnibus est excelsior.55
Jure igitur divinus Moyses divinitus admonetur primo quidem ut mundetur ipse, rursumque ut se separet ab immundis;56 atque post omnem expiationem, buccinarum varios clangores audit, cernitque lumina multa puros atque multiplices radios diffundentia.57 Post hæc a turbis vulgaribus segregatur, atque cum electis sacerdotibus ad divinarum ascensionum fastigia sese confert; ibique non cum ipso quidem Deo commercium habet, nec ipsum cernit (non enim est visibilis), sed locum potius ubi stetit. Hoc autem (ut reor) significat, divinissima et suprema quæque visibilium atque intelligibilium esse rationes quasdam suppositorias significasque eorum quæ subjecta sunt omnia transcendenti Deo, per quæ Dei præsentia omnem intelligentiam superans [demonstratur], super intelligibiles sanctissimorum ipsius locorum summitates incedens. Tunc igitur quoque ipsa visibilia et videntia intelligibiliave dimittens, ipsam ingreditur ignorationis mysticam revera caliginem, ubi omnes cognitorias perceptiones executit, atque in eo qui tactum penitus visumque refugit, jam consistit, totusque evadit ipsius, qui omnia superminet. Tunc sane nec sui juris est, nec est alterius; sed ipsi qui penitus est incognitus, cognitionis omnis vacatione per aliquid cognitione præstantius, est unitus. Ex eo enim quod cognoscit nihil, intelligentiam transcendendo cognoscit.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
TRINITAS supersubstantialis, superdea et superbona, inspectrix per approbationem divinæ sapientiæ Christianorum, quæ est optima portio Mariæ, cui ancillatur sapientia gentilium philosophorum; dirige nos ad contemplationem æterni Verbi, quod est summus vertex fontalis sacrarum Scripturarum superignotus et supersplendens: in quo Verbo profunda mysteria Scripturarum æternaliter et incomprehensibiliter sunt clausa et abscondita, et in arce simplicissima coarctata, et a verborum sive symbolorum involucris absoluta, et omnino invariabilia.58 Sunt autem coperta per caliginem, id est inaccessibilem lucem Verbi quod Pater inaudibiliter loquitur, supersplendentem et facientem Deum superclarissimum supersplendere in summa invisibilitate et incomprehensibilitate, et desursum superinfluentem mentibus superintellectualiter unitis superpulchras claritates, ubi neque ratio investigando palpat, neque intelligentia contemplando considerat. Hæc igitur oratione postulo pro mea et lectorum illuminatione. Tu autem, amice Timothee, ad hoc quod capax fias mysticarum contemplationum, quas in hoc libro docere intendo, sic cooperare radio divino: derelinque sensus et sensibilia exercitia, et etiam intellectuales operationes, et omnia sensibilia et intelligibilia, et omnia exsistentia et non exsistentia, forti conatu mentis hæc comprimente; et sicut est tibi possibile, consurge ignote et supersubstantialiter ad unitionem Dei quæ est super omnem substantiam et cognitionem. Quum enim te ipsum et omnia per mentis excessum nullo inferiori retinaculo præpeditus transcenderis, ab omni concupiscentia et cura absolutus et purgatus; tunc tandem sic cuncta auferens, et ab omnibus expeditus, sursumageris ad supersubstantialem radium divinæ incomprehensibilitatis.
Cave autem ne quis indoctorum ista audiat. Indoctos autem dico eos qui secundum philosophiam mundanam, cognitioni exsistentium ad obtinendam Dei cognitionem et veram sapientiam firmiter innituntur, existimantes nihil esse supersubstantialiter super exsistentia omnia et super ipsum ens. Unde putant se per investigationem exsistentium creaturarum sibi connaturalem comprehendere Deum, qui ponit tenebras latibulum suum, id est, supersubstantialem incomprehensibilitatem suam omni cognitioni subtrahit, et volucres quoque cœli latet.5960 Si autem doctrinæ divinarum profunditatum, tantorum philosophorum scientiam incomprehensibiliter excedunt: quanto magis scientiam aliorum minus intelligentium? qui per idololatriæ errorem figurant Deum (qui est superposita omnium causa) ex extremis materiis, scilicet lapidibus et metallis, quæ inferiora sunt animatis et animalibus per naturam; neque putant Deum aliquid in se habere sublimius figuris et formis quas ipsi impie composuerunt*.61 Qui autem de Deo recta sentiunt, omnem formam et figuram et exsistentiam et omnino omnem creaturam Deo attribuunt, tanquam omnium causæ; et eadem omnia ab ipso magis proprie removent, tanquam super omnia superexsistente. Neque illæ negationes sunt illis affirmationibus contrariæ. Causa enim omnium incomparabiliter excedit omnem negationem et affirmationem: unde ipsa secundum se nulla affirmatione ponitur, nulla negatione aufertur.*
Quoniam ergo recte omnia Deo attribuuntur secundum unum modum, et secundum alium modum eadem omnia recte ab eo removentur; ideo dicit B. Bartholomæus apostolus, Theologiam et prolixam esse et coarctatam, et Evangelium latum esse et magnum, et iterum arctum esse et parvum. In quibus verbis, ut mihi videtur, idem Apostolus supernaturaliter intendit, quod causa bona omnium et multis sermonibus designatur et tractatur, et iterum paucissimis, in quantum neque ratione capitur neque intellectu, eo quod ipsa supersubstantialiter sit omnibus superposita, et illis solis revelate et vere apparet, qui per mentis excessum non solum transcendunt sensibilia et imaginabilia, sed pure quoque intelligibilia, et superant omnem ascensum summorum spectaculorum intelligibilium et omnia divina lumina, et derelinquunt etiam inspirationes revelatorias, intellectuales, ambiguas vel certas, et intrant in caliginem, id est, uniuntur incomprehensibilitati divinæ, in qua vere et proprie est Deus, ut dicit Scriptura, quia est super omnia.62
Quod innuitur in eo quod Moyses non solum jubetur in se ipso mundari ad hoc ut præ ceteris Deum contempletur, sed etiam ab immundis separari;63 et post omnem mundationem audit sonitum buccinæ et tonitrua, et videt fulgura micantia et emittentia multos et multum effusos radios; tandem segregatus a multitudine populari cum Aaron et Nadab et Abiu et septuaginta senioribus Israel, ascendit ad videndum Deum:64 quamvis per hæc Moyses nondum sit cum Deo, sed videt non ipsam Dei substantiam, quæ invisibilis est, sed locum ubi Deus est. Cujus loci nomine arbitror designari summas et æternas archetypias sive rationes sive exemplaria omnium creaturarum quæ sunt in Verbo æterno, quorum intellectuali speculatione Deum cognoscimus.
Unde dicuntur ejus loca divinissima, quibus nihil divinius oculis intellectualibus intuemur. Istæ autem sunt rationes omnium subjectorum Deo, qui cuncta excedit, et per has cognitive præsens fit nobis Deus, nobis desuper infundens et manifestans principaliores et superiores earumdem rationum, quæ tamen nobis sunt speculative intelligibiles. Sed adhuc restat principalior ejus cognitio, quæ figuratur in eo quod Moyses post prædicta separatur ab his qui Dei locum secum viderant, et subtrahitur ipsis visis, et intrat ad caliginem ignorantiæ, id est, unitur incomprehensibilitati divinæ, quam non penetrat intelligentia: quæ vere est omnium clausiva, et in se claudit et secretissime celat omnes comprehensivas cognitiones, tanquam in prima omnium causa. Et per eam omnis unitus Deo, qui est super omnia, constituitur in excellentia quam neque ratio investigat, neque intellectus speculatur; et ab omnibus et quasi a se ipso segregatur, et per unitionem dilectionis, quæ effectiva est veræ cognitionis, unitur Deo intellectualiter ignoto, cognitione multo meliori quam sit cognitio intellectualis; et in eo quod intellectualem cognitionem derelinquit, super intellectum et mentem Deum cognoscit.
Footnotes
-
Pra. xxv, 2. ↩
-
Eucad. xiv, 10 et 11. ↩
-
Hud. xxv, 1, 2. ↩
-
Joann. i, 3, 4. ↩
-
Hebr. xi, 3. ↩
-
Ps. cix, 3. ↩
-
Ps. xciii, 12. ↩
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
I Joann. ii, 27. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Jer. xxxiii, 3. ↩
-
Job iv, 12. ↩
-
Coloss. ii, 3. ↩
-
Ephes. i, 8 et seq. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Is. lxviii, 11. ↩
-
Hebr. i, 20. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
II Cor. v, 13. ↩
-
* inseius ↩
-
Osee xiv, 2. ↩
-
Ps. cxiv, 7. ↩
-
Is. xlv, 15. ↩
-
Ps. xvi, 12. ↩
-
Ps. xvi, 12. ↩
-
Rum. I, 22. ↩
-
Isa. XVI; ↩
-
Jer. XIX, XXXII; ↩
-
Ezech. XVI, XX. ↩
-
* igitur ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Ps. xcvi, 2. ↩
-
Exod. xix, 10, 11, 15. ↩
-
Exod. xix, 16. ↩
-
Hebr. 10, 15, 19. ↩
-
Exod. xiv, 12. ↩
-
Exod. 20. ↩
-
Exod. xiv, 21, 22. ↩
-
Drud. v, 4; xiv, 10. ↩
-
Num. xiv, 8; ↩
-
Exod. xiv, 11; ↩
-
*visibilium ↩
-
P. x, lxxx, 1. ↩
-
Psal. lxxxi, 1. ↩
-
Exod. xxxiii, 21, 22. ↩
-
Ibid. xxxiii, 11; ↩
-
Num. xii, 8; ↩
-
Deut. v, 4; xxxiv, 10. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Deut. xxxiii, 13. ↩
-
Exod. xxiv, 1. ↩
-
Hebr. xii, 18, 19. ↩
-
Ps. IV, 7. ↩
-
Ps. XVI, 12. ↩
-
Ps. xiv, 2. ↩
-
Exod. xiv, 10 et arq. ↩
-
Did. xiv, 1, 2. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Job xxviii, 21. ↩
-
Ps. xvii, 12. ↩
-
*confinxerunt ↩
-
Ps. xcvi, 2. ↩
-
Exod. xix, 10 et seq. ↩
-
Exod. xxiv, 1, 2. ↩
Chapter 2 of 17