Skip to the text

Capitulum 4

QUIA NIHIL SENSIBILIUM, OMNIS SENSIBILIS PER EXCELLENTIAM CAUSALIS.

DICAMUS igitur sic: omnium causa et super omnia ens, neque carens essentia est, neque carens vita; neque irrationabilis est, neque insensualis; neque corpus est, neque figura, neque species; neque qualitatem aut quantitatem aut tumorem habet; neque in loco est, neque videtur; neque tactum sensibilem habet, neque sentitur, neque sensibilis est; neque inordinationem habet neque perturbationem a passionibus materialibus commota; neque impotens est, sensibilibus succumbens casibus; neque indigens est lucis; neque mutationem, aut corruptionem, aut partitionem, aut privationem, aut fluxum, neque aliud quid sensibilium est neque habet.

ARTICULUS VIII

EXPOSITIO CAPITULI HUJUS QUARTI: QUO PACTO SENSIBILIA OMNIA A DEO REMOVEANTUR.

QUIA præhabitum est quod omnia de Deo negantur, ita quod ipse est super omne ens, et verius atque subtilius omnia ab ipso auferuntur quam affirmentur de ipso, qui universa et singula excedit in infinitum; idcirco nunc explicat auctor, quod nihil ex rebus sensibilibus atque corporeis vere aut proprie enuntietur de ipso: nec est ulla difficultas in isto capitulo.

Dicamus ergo sic, id est, sicut subjungitur.1 Omnium causa et super omnia ens, id est quod Deus omnium rerum creator, et super cuncta creata per infinitam excellentiam exsistens, neque carens essentia est, neque carens vita, id est, non caret essentia neque vita, imo ipse est sua essentia et vita purissima. Hoc præmittit, ne putetur velle asserere quod Deus penitus non sit neque vivat. Neque irrationabilis est, quum sit auctor rationis et fons totius discretionis, neque insensualis, id est non sine sensu spirituali. Unde aliæ litteræ habent: Neque sine mente.

Neque corpus est, neque figura, neque species, id est corporea pulchritudo, neque qualitatem aut quantitatem aut tumorem habet; neque in loco est circumscriptive, neque videtur oculo corporali; neque tactum sensibilem habet, neque sentitur corporaliter, neque sensibilis est; neque inordinationem habet neque perturbationem a passionibus materialibus commota; neque impotens est, sensibilibus succumbens casibus; neque indigens est lucis; neque mutationem, aut corruptionem, aut partitionem, aut privationem, aut fluxum, neque aliud quid sensibilium est neque habet. Ista satis patent.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

CAUSA omnium, omnia supereminens, nec essentia nec vita nec ratione nec mente capta est; neque est corpus, nec figuram vel speciem, nec qualitatem aut quantitatem aut molem habet; nec est in loco, neque cernitur; neque sensibilem tactum habet, nec sentit, neque est sensibilis; neque perturbationi ordinis experti obnoxia est, a passionibus videlicet materialibus agitata. Rursus nec est invalida, sensibilibus videlicet subjecta casibus; nec luminis indiga; nec alterationem vel corruptionem, aut divisionem aut privationem ullam admittit; nec aliud quidquam sensibilium aut est aut habet.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

PRIMO ergo a remotissimis incipientes, auferimus a Deo non substantiatum, aut non ens, quod remotius est his quæ tantum sunt, nec vivunt; et carens ratione et mente, quod remotius est his quæ sunt et vivunt, nec ratiocinantur neque intelligunt. Deinde removemus ab eo omne corporeum, vel omnia corpora, vel corporea accidentia, ut est figura, forma, qualitas, quantitas, pondus, localitas, visibilitas, sensuum tangibilitas et activa et passiva, inordinationem carnalis concupiscentiæ, aut completionem turbidam materialis passionis. Et removemus ab eo invaletudinem subjectam casibus sensibilibus, et luminis indigentiam, et generationem, et corruptionem, aut divisionem, aut passibilitatem, et fluxum temporalem.2 Neque enim Deus est aliquid istorum, aut in se habet etiam aliquid sensibilium.

Footnotes

  1. * igitur ↩

  2. *complexionem ↩

Chapter 5 of 17