Skip to the text

Capitulum 5

QUOD NIHIL INTELLIGIBILIUM EST, QUI EST OMNIS INTELLIGIBILIS CAUSA SECUNDUM EXCESSUM.

RURSUS autem ascendentes, dicimus quod neque anima est, neque mens; neque phantasiam aut opinionem aut rationem aut intellectum habet; neque ratio est, neque intellectus; neque dicitur, neque intelligitur. Neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque dissimilitudo; neque stat, neque movetur, neque silentium agit; neque virtutem habet, neque virtus est, neque lumen; neque vita est, neque vivit; neque substantia est, neque ævum, neque tempus; neque tactus est ejus intelligibilis, neque scientia; neque veritas, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas aut bonitas; neque spiritus est sicut nos videmus; neque filiatio, neque paternitas, neque aliquid aliud cognitum a nobis aut ab alio quodam exsistentium; neque est aliquid exsistentium, neque aliquid non exsistentium est; neque ipsam cognoscunt exsistentia secundum quod ipsa est, neque ipsa cognoscit ea quæ sunt exsistentia secundum quod exsistentia sunt. Neque ratio ipsius est, neque nomen; neque cognitio est, neque tenebræ, neque lumen, neque error, neque veritas. Neque est ipsius universaliter positio, neque ablatio; sed eorum quæ sunt post ipsam, positiones et ablationes facientes, ipsam neque ponimus neque auferimus: quoniam et super omnem positionem est, perfecta et unitiva omnium causa, et super omnem ablationem est, excessus ab omnibus simpliciter absoluti et super tota.

S. DIONYSII AREOPAGITÆ

DE MYSTICA THEOLOGIA

TRANSLATIO AMBROSII ABBATIS CAMALDULENSIS ORDINIS

Chapter 12 of 17