Skip to the text

Capitulum 2

QUOMODO OPORTET ET UNIRI ET HYMNOS REFERRE OMNIUM CAUSÆ ET SUPER OMNIA.

JUXTA hanc nos fieri superlucentem oramus caliginem, et per invisibilitatem et ignorantiam videre et cognoscere ipsum super Deum et scientiam. Hoc non videre et scire, id ipsum est vere videre et cognoscere, et superessentialem superessentialiter laudare per omnium exsistentium ablationem: sicut per se ipsum naturale agalma facientes, auferunt ea quæ superadjecta sunt, pura occulti visione vetantia, et ipsam in se ipsa ablatione sola occultam manifestant formam. Oportet autem, ut arbitror, ablationes in contrarium positionibus laudare. Etenim illas quidem a præstantissimis inchoantes, et per media in novissima descendentes, apponimus. Hinc vero a novissimis ad principalissima ascensiones facientes, omnia auferimus, ut incircumvelate cognoscamus illam ignorantiam ab omnibus ignorantibus in omnibus exsistentibus circumvelatam, et superessentialem illam videamus caliginem ab omni in exsistentibus luce occultatam.

ARTICULUS V

ELUCIDATIO CAPITULI HUJUS SECUNDI: DE NOTITIA DEI PER CALIGINEM, ET DIVERSO POSITIONUM ET ABLATIONUM USU.

EX profunda consideratione contemplationis mysticæ theologiæ, auctor rursus quasi recenter desiderio ejus successus, denuo deprecatur ad ipsam gratiose perduci:

Juxta hanc, inquiens, nos fieri superlucentem oramus caliginem, id est, petimus ut Deus dignetur nos ad prætactam secum unionem sustollere, et suæ superclarissimæ et incomprehensibili luci sic applicare; et per invisibilitatem et ignorantiam videre et cognoscere ipsum super Deum et scientiam: id est, cognoscendo limpide « invisibilitatem » et incomprehensibilitatem ipsius, cognoscendo quoque « ignorantiam » ejusdem, id est ignorantiam nostram, qua ab ipsius clare in se ipso cognitione deficimus, « videre » nunc per speculum in ænigmate, « et cognoscere »1 per fidem ac donum sapientiæ, « ipsum » qui est superdeus, id est infinite excellentius omnium Dominus et provisor quam quis capere queat: qui item est super omnem creaturæ « scientiam ». Quum enim in libro Job scriptum sit, Memento quod ignores opus ejus de quo cecinere viri: quanto magis ipsum immensæ potestatis factorem nescimus? Hæc scientia Dei confortata est, id est firmissima, et non poterimus ad eam.23

Hoc non videre et scire, id est, Deum intueri et apprehendere ut tam invisibilem quoad quid est, est « non videre et » non « scire » : non quod sit pura negatio, nec pura privatio visionis cognitionisque Dei, de quo in Job asseritur :4 Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul. Cognitio quoque exsistendi Deum, omnibus naturaliter est inserta.

Id ipsum est vere videre et cognoscere, et superessentialem superessentialiter laudare per omnium exsistentium ablationem, ita ut superessentialitas laudationis hujus perpendatur ex laudati, non ex laudantis, parte : quoniam creatura laudans, quum sit in genere certo determinataque specie, nequit habere actum transcendentem limites suæ naturæ ac creatæ essentiæ.

Itaque superessentialiter Deum laudare, est reverentialiter recognoscere ac fateri quod ipse incomparabiliter eminet super cuncta creata, et super omne genus ac ordinem rerum. Et quanto quis clarius cernit hoc, quo reverentialius id fatetur mente, ore ac opere, tanto Deum perfectius honorat atque limpidius contemplatur. Denique quanto quis abundantius desuper illustratur, tanto sincerius speculatur et clarius inspicit quod Deus prorsus incomprehensibilis sit. Hinc Eunomius et Photinus præsumptuosissimi hæresiarchæ, asserunt se Deum in præsenti plene comprehendere, et quid sit, cognoscere, quoniam ab omni illuminatione piissima Spiritus Sancti fuerunt penitus alieni, et miserabiliter excæcati, quum etiam teste Philosopho, intellectus noster ita se habeat ad cognitionem substantiarum immaterialium, ut oculus vespertilionis ad intuitum luminis solis.

Sicut per se ipsum naturale agalma, id est imaginem seu statuam, facientes, auferunt ea quæ superadjecta sunt, pura occulti visione vetantia, id est, quemadmodum artifices abscindunt a lignis partes exteriores prohibentes seu impedientes visum a pura et clara inspectione latentis agalmatis, quod præerat potentialiter in interioribus partibus ligni, non actu, et ipsam in se ipsa ablatione, id est amputatione, sola occultam manifestant formam, supple, artificialem.

Deinde circa hæc introducit congruum documentum. Oportet autem, ut arbitror, ablationes in contrarium positionibus laudare, id est, prædicata affirmativa et negativa attribuenda sunt Deo opposito ordine : non quod unum tale sit contrarium alteri, quum simul conveniant Deo.

Etenim illas quidem a præstantissimis inchoantes, et per media in novissima descendentes, apponimus : id est, affirmativa Deo adscribimus incipiendo ejus præconia a communissimis aut principalissimis prædicatis : sicut quum dicimus, Deus est ens, Deus est bonus, Deus est unus, Deus est verus ; seu ista in abstracto ei attribuendo, et item dum dicimus, Deus est intellectus, Deus est sapientia, Deus est beatitudo et sanctitas. Nempe ista et consimilia magis sunt a materia elongata, seu magis indeterminata, ideo simplicissimo et illimitatissimo Deo amplius competunt.

Hinc vero a novissimis ad principalissima ascensiones facientes, omnia auferimus, id est, ascendendo ab indignioribus attributis seu prædicatis ad præclariora, « auferimus hinc », id est, negamus de Deo hæc inferiora et viliora, dicendo : Deus non est corpus, Deus non est brutum aut lapis ; ut incircumvelate, id est sine phantasmatum involutione et sensibilium velatione, cognoscamus illam ignorantiam, id est Deum ignotum, ab omnibus ignorantibus in omnibus exsistentibus circumvelatam, id est in cunctis entibus velatum et occultatum : quia quamvis in omnibus sit per essentiam suam, præsentiam atque potentiam, propria tamen supersubstantialitate et incomprehensibilitate omnibus intellectibus occultatur et manet absconditus quantum ad quid est, tamen per suos effectus patescit; et superessentialem illam videamus caliginem, id est supercandidissimam et nobis incomprehensibilem lucem, ab omni in exsistentibus luce occultatam, id est, obscure notam « ab omni luce », id est intellectuali mente, in universis quæ sunt.

Itaque ex incomprehensibili infinitaque plenitudine et claritate luminis increati et imbecillitate mentis creatæ, caligo ista nomen suum sortitur, et quasi resultat ac integratur : præsertim primo, quamvis utrumque istorum interdum separatim caligo vocetur. Ad horum demum intelligentiam clariorem valebunt quæ infra dicentur.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

HANC nos perlucidam caliginem ingredi precamur, atque per visus cognitionisque vacationem, videre et nosse quod est visione notitiaque superius, ex hoc ipso videlicet, quod nec videamus aliquid nec cognoscamus. Hoc enim est revera videre ac nosse, et eum qui essentia eminentior est, modo quodam super essentiam, ex omnium videlicet quæ sunt ablatione, laudare : quemadmodum qui statuam indigenam fabricant, auferentes omnia quæ circum apposita, impediunt perspicuum formæ latentis intuitum, solaque ablatione pulchritudinem ipsam in se pandentes occultam. Oportet autem ablationes, ut arbitror, contra ac positiones celebrare. Positiones enim, inchoantes a primis ac per media ad ultima descendentes, adhibebamus. At in auferendo vicissim a postremis ad prima dispositis gradibus ascendentes, omnia tollimus, ut submoto velamine, ignorationem illam cognoscamus, quæ sub omnibus cognoscibilibus in entibus omnibus delitescit, illamque caliginem essentia superiorem perspiciamus, quæ ab universo lumine in his quæ sunt emicante nobis occulitur.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

IN hac superlucenti caligine precamur nos constitui, et per mentis excessum, ubi intellectus neque videt neque aliquo modo cognoscit, superintellectualiter cognoscere Deum per intellectualis cognitionis remotionem, qui est super omnem visionem et cognitionem; et precamur nos laudare posse supersubstantialem supersubstantialiter per ablationem omnium exsistentium: sicut artifices facientes aliquam imaginem de qualibet materia inanimata, sculpendo vel incidendo auferunt exteriores partes ipsius materiæ, quæ occultant et cooperiunt et videri prohibent illam puram imaginem quæ naturaliter et potentialiter est interius, et per solam ablationem talium offendiculorum, sine aliqua additione, manifestantes imaginis pulchritudinem in propria specie, quæ prius latebat in occulto. Alio autem ordine hic utendum est, ubi Deum laudamus per ablationem omnium, quam in libris superioribus fecimus, ubi laudavimus eum per affirmationem. Ibi enim a positione principaliorum inchoantes, per media descendimus ad ultima. Hic autem ab ultimorum ablatione incipientes, usque ad ablationem principaliorum seriatim per media ascendimus, et iterum ad ultima reflexi, omnia pariter ab eo auferimus: ut non sub velis creaturarum, sed per unionem ad ipsam, cognoscamus divinam incomprehensibilitatem latentem sub mysticis velis omnium exsistentium quæ possunt dici vel cogitari, et contemplemur illam supersubstantialem caliginem occultam in creaturis ab omni lumine.

Footnotes

  1. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  2. Ps. cxxxviii, 6. ↩

  3. Job xxxvi, 24. ↩

  4. Job xxxvi, 25. ↩

Chapter 3 of 17