Skip to the text

Capitulum 3

QUÆ CATAPHATICÆ ET APOPHATICÆ (HOC EST AFFIRMATIVÆ ET NEGATIVÆ) THEOLOGIÆ.

IN Theologicis igitur characteribus potentissima affirmativæ theologiæ laudavi-mus: quomodo divina et optima natura unica dicitur, quomodo triadica; quæ secundum ipsam dicta et paternitas et filiolitas; quid ergo est, aut quid vult declarare in Spiritu Theologia; quomodo ex immateriali et impartibili optimo in corde bonitatis germinata sunt lumina, et quomodo ipsius in ipso et in se ipsis et inter se invicem coæternæ in germinatione mansionis servaverunt reditum; quomodo superessentialis Jesus humanis naturalibus veritatibus essentia factus est: et quæcumque alia ab Eloquiis expressa sunt secundum theologicos characteres. In eo autem qui est de divinis nominibus, quomodo optimus nominatur, quomodo ens*, quomodo vita et sapientia et virtus, et quæcumque alia intelligibilis sunt divinæ nominationis. In Symbolica vero theologia, quæ sunt a sensibilibus in divina transnominationes: quæ divinæ formæ, quæ divinæ figuræ et partes et organa; qui divini loci et mundi; qui furores, quæ tristitiæ et maniæ, quæ ebrieta-tes et crapulæ; quæ juramenta, quæ exsecrationes; qui somni, quæ vigiliæ: et quæcumque aliæ symbolicæ sunt divinæ similitudinis sacre figuratæ formationes.*

Et te arbitror considerasse quomodo verbis copiosiora magis sunt novissima primis. Etenim oportebat Theologicos characteres et Divinorum nominum resera-tionem breviorem verbis esse Symbolica theologia. Quoniam quidem quantum ad superiora respicimus, tantum verba contemplationibus invisibilium coarctantur: sicut et nunc in ipsam super intellectum occidentes caliginem, non brevem ser-monem, sed sermonis defectum et nominationis inveniemus. Et ibi quidem desur-sum ad novissima descendens sermo, juxta quantitatem ejus, quæ est universaliter ad proportionalem multitudinem, inventus est. Nunc autem ab his quæ deorsum sunt ad superpositum ascendens, secundum mensuram invii corripitur; et post omne invium totus sine voce erit, et totus adunabitur voce carenti. Quare autem om-nino, inquis, et præstantissimo ponentes divinas positiones, a novissimis in-choamus divinam ablationem? Quia quid super omnem ponentes positionem, ex magnis ipsi cognatioribus conditionalem affirmationem oportuit ponere; quid autem super omnem ablationem auferentes, ex magis ipso distantibus auferre.1 Annon magis est vita et bonitas, quam aer et lapis? et non magis non crapulæ et non maniæ, quam non dici neque intelligi?

ARTICULUS VI

ELUCIDATIO INITII CAPITULI HUJUS TERTII : QUID IN LIBRIS THEOLOGICORUM CHARACTERUM, DIVINORUM NOMINUM ET SYMBOLICÆ THEOLOGIÆ DICTUM SIT.

IN Theologicis ergo characteribus, id est in libro de Divinis characteribus, seu increatis et distinctis ac distinctivis proprietatibus divinarum et æternalium Personarum, potentissima affirmativæ theologiæ laudavimus, id est, dignissima prædicata ac nomina quæ summæ Trinitati singulisve Personis in Scripturis attribuuntur, affirmativo sermone expressimus.2

Quomodo divina et optima natura unica dicitur, quomodo triadica, id est trina : quamvis non proprie appelletur trina nisi quia tribus Personis communis; quæ secundum ipsam dicta et paternitas et filiolitas, id est, quomodo paternitas et filiatio conveniunt Patri æterno et Unigenito ejus secundum naturam divinam; quid ergo est, aut quid vult declarare in Spiritu Theologia, id est, quid Scriptura velit nos docere de Spiritu Sancto.

Quomodo ex immateriali et impartibili optimo, id est qualiter ex simplicissimo et summo bono, videlicet Deo Patre, in corde bonitatis germinata sunt lumina, id est, productæ sunt productione ad intra luminosissimæ Personæ « in corde bonitatis », id est in mente aut voluntate fontalis paternæque bonitatis seu Dei Patris : de cujus intellectu emanat Verbum æternum, atque de cujus voluntate procedit Spiritus Sanctus, qui profluit ab utroque. Etenim nec in creaturis amor procedit a voluntate, nisi a verbo seu notitia. Et quomodo ipsius in ipso et in se ipsis et inter se invicem coæternæ in germinatione mansionis servaverunt reditum, id est, qualiter supergloriosissimæ et superbenedictissimæ istæ Personæ æternaliter invariabiliterque intra se tenuerint conversionem seu reditionem unius ad aliam et ad se ipsam, et inter se mutuo (nam Pater æternaliter amat et inspicit Filium, et econverso, et unusquisque se ipsum; ambo etiam Spiritum Sanctum, et econverso : singulæ quippe Personæ in singulis vere et inconfuse ac circumcessibiliter sunt), « in germinatione mansionis coæternæ », id est in emanatione illa æterna ad intra qua coæternaliter manent et quiescunt in invicem.

Quomodo superessentialis Jesus, qui secundum divinitatis naturam coessentialis et consuperessentialis est Patri, humanis naturalibus veritatibus essentia factus est, id est, incarnatus et natus est ex supermundissima Virgine in humanitatis essentia, in corpore vere humano et in anima vere rationali; et quæcumque alia ab Eloquiis expressa sunt secundum theologicos characteres, id est, secundum proprietates Personarum divinas : hæc, inquam, in libro illo tractavimus. In quo etiam diximus Spiritum Sanctum a Patre procedere, non cum explicita additione, quod et a Filio : quia tunc nondum fuit error exortus dicentium quod Spiritus Sanctus procedit solum a Patre.

In eo autem qui est de divinis nominibus, id est in libro sic intitulato, diximus quomodo optimus nominatur, quomodo ens, quomodo vita et sapientia et virtus, id est, qualiter nomina ista competant Deo, et quæcumque alia intelligibilis sunt divinæ nominationis, id est, qualiter consimilia nomina intellectualia et spiritualia dicantur de Deo.

In Symbolica vero theologia, id est, in libro ubi descripsimus qualiter quædam dicuntur de Deo transumptive, metaphorice et improprie, diximus quæ sunt a sensibilibus in divina transnominationes, id est, quæ nomina ex rebus sensibilibus et humanis accepta, Deo attribuantur; quæ divinæ formæ, id est sensitivæ formationes, quæ divinæ figuræ et partes et organa; qui divini loci et mundi, id est, quæ sunt loca et sæcula quæ in Scripturis Deo adscribuntur, qui furores, quæ tristitiæ et maniæ, id est iracundiæ furibundæ. Mania namque species est furoris, secundum Damascenum, libro secundo. Quæ ebrietates et crapulæ, juxta illud Psalmi: Excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino;3 quæ juramenta, quæ exsecrationes, secundum illud Psalmi: Et abominatus est Dominus populum suum; qui somni, quæ vigiliæ: et quæcumque aliæ symbolicæ sunt divinæ similitudinis sacre figuratæ formationes, id est, imaginariæ descriptiones quæ positæ sunt sancte et divine in Scripturis ad insinuandum simile quid in Deo.4

ARTICULUS VII

SERMONEM IN ALTIORIBUS SEMPER CONTRAHI, ET OPPOSITUM ESSE ORDINEM AFFIRMATIONUM ET NEGATIONUM.

ET te arbitror considerasse quomodo verbis copiosiora magis sunt novissima primis, id est, tractatus describentes qualiter Deo conveniant materialia et humana, copiosiores sunt verbis, quia loquuntur de notioribus rebus.

Etenim oportebat Theologicos characteres et Divinorum nominum reserationem breviorem verbis esse, id est libros de Divinis characteribus et de Divinis nominibus « esse » in « verbis » breviores, Symbolica theologia: quoniam quidem quantum ad superiora respicimus, id est, quanto plus de altioribus ac divinioribus rebus loquimur et tractamus, tantum verba contemplationibus invisibilium coarctantur, id est, tanto plus « verba » abbreviantur in « contemplationibus » supernorum, præ altitudine ac difficultate illorum; sicut et nunc in ipsam super intellectum occidentes caliginem, id est, ingredientes præfatam tenebrositatem, quæ omnem intellectum et lucem infinite excedit, et quam intrando, deficimus et a nobis ipsis defluimus ac alienamur, non brevem sermonem, sed sermonis defectum et nominationis inveniemus, id est, tandem reperiemus non breviloquium tantum, sed omnimodam innominationem, ineffabilitatem, silentium, uniti Altissimo, tanquam prorsus ineffabili, innominabili et ignoto.

Et ibi quidem, id est in theologia affirmativa, ut in libro de Divinis nominibus, desursum ad novissima descendens sermo, id est a pertractatione nominum digniorum ad materialia, quæ transumptive de Deo dicuntur, juxta quantitatem ejus, quæ est universaliter ad proportionalem multitudinem, inventus est, id est, ipse sermo factus est extensior et magis diffusus « juxta quantitatem » materiæ, quæ generaliter versatur circa « multitudinem proportionalem », id est circa materialia ista, quæ proportionaliter et commensurate sunt multa secundum divisionem materiæ nobis notam.

Nunc autem ab his quæ deorsum sunt ad superpositum ascendens, id est, pertractatio ista a creaturis ad Creatorem se elevans, secundum mensuram invii cor- ripitur, id est, juxta gradum supergressionis, quæ certam viam non habet, abbreviatur. Nam et elevatio ista per ardentissimum fit amorem. Locutiones autem plurimum amorosæ, truncatæ sunt et defectivæ, quia prædominatio dilectionis verba abrumpit. Et post omne invium, id est post plenam et summam supergressionem, puta in ipsa cum dilecto unione et in caliginis intuitione, totus sine voce erit, id est absque nominatione, et totus adunabitur voce carenti, id est, obmutescet et absorbebitur in Deo silentissimo et quietissimo, qui intra se loquitur inaudibiliter et quiete.

Deinde tangitur quædam quæstio Timothei.

Quare autem omnino, inquis, et præstantissimo ponentes divinas positiones, id est, cur superdignissimo Deo adscribentes nomina affirmativa ipsum decentia, incipiendo a præstantioribus, a novissimis inchoamus divinam ablationem, id est, a vilioribus incipimus negationes de Deo? sicut jam dictum est. Et respondet :

Quia quid super omnem ponentes positionem, id est, aliquid attribuentes ei qui omnem affirmationem transcendit, ex magnis ipsi cognatioribus conditionalem affirmationem oportuit ponere, id est, necesse fuit accipere nomina positiva seu affirmativa conditionalia, id est, quæ ei adscribuntur si et in quantum sic congruit, salva superexcellentia Dei, « ex magnis ipsi » Deo « cognatioribus », id est a sublimioribus Deitati congruentibus et indeterminatioribus, ut est tactum. Quid autem super omnem ablationem auferentes, id est, aliquid negantes a summo, qui omnem quoque negationem excedit, ex magis ipso distantibus auferre, id est, oportuit ablationem hanc inchoare ab his quæ difformiora et distantiora ab ipso consistunt. Quod probat :

Annon magis est vita et bonitas, quam aer et lapis? tanquam dicat : Convenientius dicitur Deus vita et bonitas, quam aer et lapis. Et non magis non crapulæ et non maniæ, id est, aptius dicimus quod Deus non est crapulosus nec furiosus, quam non dici neque intelligi? id est, quam quod non dicitur nec intelligitur, vel quod non est verbum nec intellectus.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

IN eo libro quem de Theologicis institutionibus inscripsimus, quæ sint affirmantis theologiæ præcipua diximus: quomodo divina bonaque natura dicitur unica, quomodo ibidem trinitas; quæ penes hanc ipsam naturam sit ipsa Patris, quæ Filii notio; quid significet Spiritus Sancti theologia; qua ratione ex incorporeo individuoque bono intima bonitatis lumina pullularunt, permanentque intus, non exeuntia, nec discedunt a mansione in ipso et in se ipsis et invicem, quippe quum hæc ipsa permansio pullulationem perpetuo comitetur; quo item pacto superior essentia Jesus veram possidet humanæ naturæ substantiam: et quæcumque alia a sacris Litteris demonstrata, in eo opere celebravimus. Sed in libro de Divinis nominibus, quomodo bonus appelletur, quomodo ens, vita, sapientia, potestas, ceteraque ejusmodi ad appellationem divinam, scilicet intelligibilem, pertinentia. In theologia vero per figuras significativa, tractavimus quæ sint a rebus quæ sentiuntur appellationes ad divina translatæ: quæ formæ divinæ, quæ figuræ, membra, instrumenta; quæ loca divina, quæ ornamenta; qui furores, quæ tristitiæ, indignationes, ebrietates, crapulæ, juramenta, exsecrationes, somni, experrectiones : et quæcumque aliæ significativæ theologiæ figurantis Deum formationes, sunt sacra ratione confictæ.

Reor autem te deprehendisse extrema verbis esse prolixiora supremis. Oportebat sane theologicas institutiones explicationemque nominum divinorum, breviori quam theologiam significativam sermone tractari. Quatenus enim ad sublimiora contendimus, eatenus sermones ipsis intelligibilium conspectibus contrahuntur : quemadmodum nunc caliginem illam subeuntes quæ superat intellectum, non solum in sermonis brevitatem, sed etiam in silentium omnino vacationemque intelligentiæ protinus incidemus. Jam vero illic quidem a supremo ad infima descendens oratio, pro quantitate descensus ad latitudinem descensui congruam gradatim extendebatur. Nunc autem ab inferioribus ad sublime sermo conscendens, pro modo ascensus paulatim evadit angustior. Itaque post omnem ascensum obmutescet omnino, totusque ineffabili conjungetur. Fortasse quæres, quare quum a primo divinas positiones inchoare soleamus, vicissim auferre ab extremis incipiamus. Quoniam videlicet quando ponimus circa illud quod positionem omnem exsuperat, suppositoriam affirmationem, oportet ab eo quod est illi cognatius exordiri; contra vero, quando circa illud auferimus, quod ablationem omnem excedit, ab his quæ longius ab eo distant, rite inchoamus ablationem. Nonne Deus magis est vita et bonitas, quam aer atque lapis? vicissimque potius non crapulatur nec irascitur, quam nec dicitur nec intelligitur?

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

IN libro siquidem de Divinis characteribus, id est personalibus distinctionibus, maxime usi sumus affirmationibus sive positionibus in laudibus divinis : ostendentes quod divina natura singularis est in essentia et trina in personis; et qualiter intelligenda est in Deo paternitas et filiatio, et proprietas Spiritus Sancti; et quomodo plenitudo æternorum invisibilium divinæ bonitatis in corde Patris fixe manens, pullulat ex illo immateriali et simplici bono, id est persona Patris, scilicet per generationem Filii et per processionem Spiritus Sancti, quorum uterque a Patre accepit eamdem plenitudinem per hoc quod Filius et Spiritus Sanctus manent in Patre et in se ipsis, et omnes tres Personæ in se invicem.5 Ipsa luminum plenitudo in Filio et Spiritu Sancto permanet coæterna Patri, a quo uterque ipsorum originem habet, quæ tamen nihilo minus tota manet in Patre. In eodem libro etiam tractavimus quomodo Jesus, qui est supersubstantialis secundum deitatem, factus est homo secundum veram humanitatem; et alia plura ibi tractavimus juxta expressa Scripturæ testimonia. In libro autem de Divinis nominibus, tractavimus quomodo dicitur Deus bonus, quomodo exsistens, quomodo vita aut sapientia, et sic de aliis intelligibilibus Dei nominationibus. In Symbolica autem theologia, tractavimus transumptiones vocabulorum rerum sensibilium ad designandum analogice invisibilia divina, ostendendo qualiter accipiendum sit quod Deo attribuantur formæ aut figuræ (quasi leæna), aut partes;67 aut instrumenta (ut trulla cæmentarii);8 aut loca; ornatus, ut zona aurea; aut furores, aut tristitiæ, aut insaniæ; aut ebrietas et crapulæ; juramenta, aut maledictiones; aut somni, aut evigilationes : et sic de aliis compositis formationibus Deo attributis in libro de Symbolica theologia.

Te autem arbitror conspexisse quomodo libri posteriores plus abundant in verbis quam priores. Oportuit enim libros de Divinis characteribus et de Divinis nominibus minus esse prolixos in verbis quam Symbolicam theologiam. Quanto enim tractamus materiam profundiorem et remotiorem sensu vel imaginatione, tanto minus utendum est verbis sensibilibus, et magis exercendus est intellectualis oculus. Unde et in præsenti libro, ubi tractamus de divina incomprehensibilitate, quæ est super mentem, incurremus non solum brevitatem verborum, sed et perfectam irrationabilitatem et imprudentiam, id est rationis et prudentiæ incomparabilem excessum. Et in prædictis quidem libris sermo noster a superioribus ad inferiora descendens, secundum majorem vel minorem descensum dilatabatur ad majorem vel minorem verborum prolixitatem; hic autem ab inferioribus ad superiora conscendens, secundum mensuram ascensionis contrahitur: et quum ad mentis excessum perventum fuerit, tunc deficit omnis sermo et mentis et corporis, neque restat menti nisi uniri Verbo ineffabili et æterno.9 Forte autem quæris quæ sit ratio quare positiones incipimus a dignioribus, et ablationes ab inferioribus. Hæc autem est ratio: quia quando volumus per positionem designare Deum, qui est super omnem positionem, congruit ut ipsi digniora et magis ei propinqua attribuamus principalius; quando vero Deum volumus designare per ablationem, primo congruit ab eo illa auferre quæ magis ab ipso videntur distare. Verbi gratia: propinquius et congruentius ei attribuitur vita vel bonitas, quam aer aut lapis; aut congruentia evidentiori removetur ab eo crapula et insania, quam dici vel intelligi.

Footnotes

  1. * ex magis ipsi cognatiori ↩

  2. * igitur ↩

  3. Ps. lxxvii, 65. ↩

  4. Ps. cv, 40. ↩

  5. *, ipsaque ↩

  6. Amos vn, 8. ↩

  7. Osee xii, 7. ↩

  8. Apoc. i, 13. ↩

  9. *omnino ↩

Chapter 4 of 17