Capitulum 2
QUOMODO OPORTET ET UNIRI ET HYMNOS REPONERE OMNIUM CAUSÆ ET EXSISTENTI SUPER OMNIA.
IN hac superlucenti caligine fieri nos precamur, et per non videre et per ignorare, videre et cognoscere eum qui est super omnem visionem et cognitionem in ipso non videre et non cognoscere; et supersubstantialem supersubstantialiter laudare per omnium exsistentium ablationem: sicut ipsius naturæ insigne facientes, auferentes prohibitiones officientes mundæ occulti visioni, et ipsam in se ipsa, ablatione sola, occultam manifestantes pulchritudinem. Oportet autem, sicut arbitror, ablationes laudare contrarie quam positiones. Etenim illas a primis incipientes, et per media et ultima descendentes, ponebamus. Hic autem ab ultimis ad principaliora ascensus facientes, et per media rursus ad extrema, omnia auferimus, ut revelate cognoscamus illam ignorantiam ab omnibus noscibilibus in omnibus exsistentibus circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem ab omni lumine in exsistentibus occultatam.
Chapter 9 of 17