Skip to the text

Capitulum 4

QUOD NIHIL SENSIBILIUM EST, QUI EST OMNIS SENSIBILIS CAUSA SECUNDUM EXCESSUM.

DICIMUS igitur quod omnium causa et super omnia exsistens, neque sine substantia est, neque sine vita, neque sine ratione, neque sine mente; neque corpus est, neque figura, neque forma; neque qualitatem aut quantitatem aut pondus habet; neque in loco est, neque videtur; neque tactum sensibilem habet, neque sentitur, neque sensibile est; neque inordinationem habet neque turbationem a passionibus materialibus perturbata; neque impotens est, sensibilibus subjecta casibus; neque indigentia est luminis; neque variationem, aut corruptionem, aut divisionem, aut privationem, aut passionem, aut fluxum, aut aliquid aliud sensibilium, neque habet neque est.

Chapter 11 of 17