Capitulum 5
QUIA NIHIL INTELLIGIBILIUM, OMNIS INTELLIGIBILIS PER EXCELLENTIAM CAUSALIS.
ITERUM autem ascendentes, dicamus quod "ON neque anima est, neque intellectus; neque phantasiam aut opinionem aut verbum aut intelligentiam habet; neque ratio est, neque intelligentia; neque dicitur, neque intelligitur. Neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo aut dissimilitudo; neque stat, neque movetur, neque silentium ducit; neque habet virtutem, neque virtus est, neque lux; neque vivit, neque vita est; neque ousia est, neque sæculum, neque tempus; neque tactus est ejus intelligibilis, neque scientia; neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, neque bonitas; neque spiritus est sicut nos scimus; neque filiolitas, neque paternitas, neque aliud quid nobis aut alicui exsistentium cognitum; neque quid non exsistentium neque quid exsistentium est; neque exsistentia eam cognoscunt an ipsa sit, neque ipsa cognoscit exsistentia an exsistentia sint. Neque verbum ejus est, neque nomen, neque scientia; neque tenebræ est, neque lumen, neque error, neque veritas. Neque est ejus universaliter positio, neque ablatio; sed eorum quæ post eam sunt, positiones et ablationes facientes, ipsam neque auferimus neque ponimus: quoniam et super omnem positionem est perfecta et singularis omnium causa, et super omnem ablationem excellentia omnium, simpliciter perfectione et summitas omnium.
ARTICULUS IX
ELUCIDATIO CAPITULI HUJUS QUINTI: CUR ET QUOMODO INTELLIGIBILIA OMNIA DE DEO NEGENTUR.
QUEMADMODUM præinducto capitulo A Theologus docuit, sensibilia omnia negari de Deo: quod difficultatem non habet; ita hic edocet, universa quoque intelligibilia separata incorporalia, de omnium superexcellentissimo Creatore auferri: quod difficilius est, et mirabilius sonat.
Iterum autem ascendentes a particularibus ad universaliora, et a causatis ad omnium causam, dicamus quod "ON neque anima est, neque intellectus, id est, quod Deus non est anima rationalis, nec angelus; neque phantasiam aut opinionem aut verbum aut intelligentiam habet.
Phantasia namque est sensus interior visque organica, quæ in supersimplicissimo Deo locum non habet; opinio quoque est cognitio imperfecta cum formidine de opposito, quæ non inest nec convenit infinitæ sapientiæ Deo; nec « habet verbum » intra se substantialiter diversum a se, nec « intelligentiam », id est actum intelligendi, a se realiter differentem. Nec ista, sicut nec consequentia, vere enuntiantur de ipso secundum quod comprehendi possunt a nobis, sed modo infinite sublimiori et perfectiori. Unde subjungitur: neque ratio est, quæ est vis discursiva, neque intelligentia, id est actio intellectiva, aut separata substantia; neque dicitur, id est, significari non potest secundum quod est in semetipso, neque intelligitur prout in sua subsistit natura.
Neque numerus est, secundum eumdem sensum: quamvis trinitas personarum in ipso sit, et ipse sit Trinitas secundum quod creditur, non prout nos concipere possumus; neque ordo, in quo sunt prius et posterius: quamvis in divinis esse dicatur ordo originis per modum comprehensibilem nobis; neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo aut dissimilitudo. Quamvis enim ista et multa sequentia vere conveniant et affirmentur de Deo in propositionibus affirmativis, et ex rei natura, omni imperfectione seclusa, nihilo minus magis proprie negantur de ipso: quoniam non secundum quod nos capere aut intelligere ea valemus competunt ei, sed incomparabiliter eminentius.
Neque stat, neque movetur situaliter sive localiter, neque silentium ducit, qui æternaliter intra se loquitur; neque habet virtutem, neque virtus est, neque lux; neque vivit, neque vita est cum rebus creatis univoce; neque ousia est, neque sæcu-lum, neque tempus, quum hæc proprie inter sensibilia computentur; neque tactus est ejus intelligibilis, id est, nec spiritualiter tangi potest modo comprehensibili nobis, neque scientia; neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, neque bonitas; neque spiritus est sicut nos scimus, id est prout cognoscere possumus: per quod breviter tangitur qualiter omnia sint intelligenda.
Neque filiolitas, neque paternitas, neque aliud quid nobis aut alicui exsistentium cognitum a priori, et quoad quidditatem ipsius; neque quid non exsistentium neque quid exsistentium est, tanquam in ordine aut genere exsistentium comprehensum; neque exsistentia eam cognoscunt plena comprehensione et secundum suam essentiam in præsenti, an ipsa sit, neque ipsa cognoscit exsistentia an exsistentia sint. Neque verbum ejus est, neque nomen, neque scientia; neque tenebræ est, neque lumen. Ista frequenter exposita sunt. Neque error in ea est, quamvis de ea sint multi errores, neque veritas.
Neque est ejus universaliter positio, neque ablatio, id est, nec affirmatio alicujus de ea convenit ei, neque negatio, sed eorum quæ post eam sunt, positiones et ablationes facientes, ipsam neque auferimus neque ponimus, id est, ea quæ sunt citra Deitatem, de ea negantes simpliciter, vel de ea affirmantes per causam et supereminentiam, « ipsam neque auferimus neque ponimus », id est, de ea secundum quod in se ipsa est, nil affirmamus neque negamus secundum quod nos illud concipere possumus: non enim sic convenit illi, sed excellentius infinite; nec aliquid proprie inest illi, quum simplicissima sit.
Quoniam et super omnem positionem, id est affirmationem et perfectionem de ea affirmatam, est perfecta et singularis omnium causa: « singularis », quia nequaquam multiplicabilis, et per se ab omnibus summe distincta ac differens, sicut in libro de Causis asseritur, quod causa prima est de se maxime hæc, estque quoddam separatissimum esse, et est superior omni narratione et super nomen quo designatur, et non pertinet ad eam diminutio neque completio, quum ipsa sit super omne complementum; et super omnem ablationem excellentia omnium, id est, ratione excellentiæ suæ super omnia, excedit etiam « omnem ablationem » quæ fit de ea, ut quod non est sensibilium quidquam, simpliciter perfectione et summitas omnium, id est, ipsa hæc Deitas prima causa, est « summitas omnium », vertex superaltissimus universorum, « perfectione simpliciter », id est ratione suæ perfectionis absolute acceptæ ac penitus infinitæ.
TRANSLATIO MARSILII FICINI
ITERUM ascendentes, dicimus Deum nec esse animam, nec habere sensum, vel phantasiam, vel opinionem, vel rationem, vel intelligentiam; nec esse intellectum, neque intelligentiam; nec dici, nec intelligi; nec esse numerum, nec ordinem, nec magnitudinem, nec parvitatem, nec æqualitatem, neque similitudinem vel dissimilitudinem; nec stare, nec moveri vel quietem agere; nec habere potentiam, nec esse potentiam, neque lumen, neque vitam, nec essentiam, nec æternitatem aut tempus; nec esse tactum ipsius intelligibilem, neque scientiam. Quinetiam neque est veritas, nec regnum, nec sapientia, nec unum, nec unitas, nec bonitas, nec deitas; nec spiritus est quemadmodum ipsi perpendimus, nec paternitas est ejusmodi, nec ratio filii, neque aliud quidquam eorum quæ nobis vel aliis rebus ullis sint cognita; nec est aliquid eorum quæ non sunt, vel eorum quæ sunt. Item, nec ea quæ sunt, Deum sicut est ipse cognoscunt, nec Deus res pro ipsa rerum conditione cognoscit. Nec ipsius Dei sermo est, neque nomen, neque cognitio; neque tenebræ, neque lumen est, neque error, neque veritas. Nec est ipsius positio prorsus ulla, nec ablatio. Verum nos quæ post Deum sunt ponentes auferentesve, nec ipsum ponimus nec auferimus: quippe quum omni positione superior sit singularis illa et omnino perfecta omnium causa, et omni rursum ablatione altior excellentia illius qui ab omnibus est simpliciter absolutus totisque superior.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
ITERUM etiam incipientes negationes ab altioribus, dicimus quod omnium causa neque est anima, neque mens; neque habet phantasiam inferiorem aut superiorem, neque opinionem, neque rationem, neque intellectum; neque est ratio, neque intellectus; neque dicitur, neque intelligitur. Et ut decurramus per media ad extrema, neque est numerus, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque dissimilitudo; neque stat, neque movetur. Et ut ad summa per quædam media revertamur, et in summis negationes terminemus, neque virtutem habet, neque est virtus, neque lumen; neque vivit, neque vita est; neque substantia est, neque ævum, neque tempus; neque etiam intelligibiliter tangibilis secundum essentiam suam, neque scientia, neque veritas, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque bonitas, neque deitas; neque spiritus secundum quod nos intelligimus spiritum, neque filiatio, neque paternitas, neque aliquid aliud plene cognitum a nobis vel ab aliquo exsistente, scilicet homine puro vel angelo. Sed neque Deus est aliquid non exsistentium, aut aliquid exsistentium; neque exsistentia ipsum cognoscunt secundum quod ipse est, neque ipse cognoscit ea secundum quod ipsa sunt in se ipsis, sed secundum quod sunt in Verbo. Neque est ipsius rationalis investigatio, neque nomen, neque cognitio; neque ipse est tenebræ a lumine deficientes, neque est lumen intelligibile, neque est error, neque veritas. Et omnino nulla est ipsius aut positio aut ablatio; sed quum aliqua quæcumque sub ipsa sunt, ponimus vel negando auferimus, ipsum neque ponimus neque auferimus, quoniam et super omnem positionem est perfecta et unica omnium causa, et super omnem ablationem est excessus ipsius ab omnibus absoluti et super omnia eminentis.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
DE MYSTICA THEOLOGIA
TRANSLATIO JOANNIS SARRACENI
Chapter 6 of 17