Skip to the text

Capitulum 1

DE MYSTICA THEOLOGIA.

COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Trinitas supersubstantialis et superdea et superbona, inspectrix divinæ sapientiæ Christianorum, dirige nos ad mysticorum Eloquiorum superignotum et supersplendentem et summum verticem, ubi simplicia et absoluta et inconversibilia Theologiæ mysteria cooperta sunt secundum supersplendentem occulte docti silentii caliginem, in obscurissimo superclarissimum supersplendere facientem, et in omnino impalpabili et invisibili superpulchris claritatibus superimplentem non habentes oculos mentes. Igitur ista mihi quidem sint oratione postulata. Tu autem, o amice Timothee, circa mysticas visiones forti contritione et sensus derelinque et intellectuales operationes, et omnia sensibilia et intelligibilia, et omnia non exsistentia et exsistentia; et sicut est possibile, ignote consurge ad ejus unitionem qui est super omnem substantiam et cognitionem. Etenim excessu tui ipsius et omnium irretentibili et absoluto, munde ad supersubstantialem divinarum tenebrarum radium, cuncta auferens et a cunctis absolutus, sursumageris.

Vide autem ut nullus indoctorum ista audiat. Istos autem dico qui in exsistentibus sunt formati, nihil super exsistentia supersubstantialiter esse opinantes, sed putantes scire ea quæ secundum ipsos est cognitione, eum qui ponit tenebras latibulum suum.1 Si autem super istos sunt divinæ doctrinæ mysteriorum, quid dicat quidem aliquis de magis indoctis, quicumque omnibus superpositam causam et ex postremis in exsistentibus figurant, et nihil ipsam habere dicunt super compositas ab ipsis impias et multiformes formationes? Oportet enim in ipsa et omnes exsistentium ponere et affirmare positiones, sicut omnium causa, et omnes ipsas magis proprie negare, sicut super omnia superexsistente; et non negationes oppositas opinari esse affirmationibus, sed multo prius ipsam super privationes esse, quæ est super omnem et ablationem et positionem.

Ita igitur divinus Bartholomæus dicit, et multam Theologiam esse et minimam, et Evangelium latum et magnum, et rursus concisum: ut mihi videtur, illud supernaturaliter intendens, quia et multorum sermonum est bona omnium causa, et brevium dictionum simul et irrationabilis, sicut neque rationem habens neque intellectum, propter hoc quod omnibus ipsa supersubstantialiter est superposita, et solis non velate et vere apparet his qui et immunda et munda transeunt, et omnem omnium sanctarum extremitatum ascensum superveniunt, et omnia divina lumina et sonos et sermones cœlestes derelinquunt, et ad caliginem introeunt, ubi vere est, sicut Eloquia dicunt, qui est super omnia.2

Etenim non simpliciter divinus Moyses mundari ipse primum præcipitur, et rursus a non talibus segregari, et post omnem mundationem audit multarum vocum buccinas, et videt lumina multa cum fulgore emittentia mundos et multum effusos radios;34 postea a multis segregatur, et cum electis sacerdotibus ad summitatem divinarum ascensionum pertingit: quamvis per hæc quidem non fit cum Deo, sed contemplatur non ipsum (invisibilis est enim), sed locum ubi est. Hoc autem puto significare, divinissima visorum et intellectorum esse subjectas quasdam rationes subjectorum omnia excedenti, per quæ præsentia ejus, quæ est super omnem cogitationem, monstratur intelligibilibus summitatibus sanctissimorum locorum ejus superveniens. Tunc et ab ipsis absolvitur visis et videntibus, et ad caliginem ignorantiæ intrat, quæ caligo vere est mystica: in qua claudit omnes cognitivas susceptiones, et impalpabili omnino et invisibili fit omnis exsistens ejus qui est super omnia, et nullius, neque sui ipsius neque alterius; omnino autem ignoto vacatione omnis cognitionis secundum melius unitus, et eo quod nihil cognoscit, super mentem cognoscens.

Footnotes

  1. Pr. xvi, 12. ↩

  2. Pr. xvi, 2. ↩

  3. Ibid. xvi, 1, 2. ↩

  4. Ezud. xvi, 10 et seq. ↩

Chapter 8 of 17