Skip to the text

Capitulum 3

QUÆ SINT AFFIRMATIVÆ THEOLOGIÆ, QUÆ NEGATIVÆ.

IGITUR in Theologicis quidem hypotyposibus maxime propria affirmativæ theologiæ laudavimus: quomodo divina et bona natura singularis dicitur, quomodo trina; quæ secundum ipsam dicta paternitas et filiatio, quid vult monstrare Spiritus theologia; quomodo ex immateriali et simplici bono, in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina, et quomodo a mansione in ipso et in se ipsis et in se invicem coæterna pullulatione permanserunt inegressibilia; quomodo supersubstantialis Jesus humanæ naturæ veritatibus substantia factus est: et quæcumque alia ab Eloquiis expressa in Theologicis hypotyposibus laudantur. In libro autem de Divinis nominibus, quomodo bonus nominatur, quomodo exsistens, quomodo vita et sapientia et virtus, et quæcumque alia intelligibilis sunt Dei nominationis. In Symbolica autem theologia, quæ sunt a sensibilibus ad divina Dei nominationes: quæ sunt divinæ formæ, quæ figuræ divinæ et partes, et instrumenta; quæ divina loca, et qui ornatus; qui furores, quæ tristitiæ et insaniæ, quæ ebrietates et crapulæ; quæ juramenta, et quæ maledictiones; qui somni, et quæ vigilationes: et quæcumque aliæ sanctæ formationes compositæ sunt symbolicæ deformationis.

Et te arbitror conspexisse quomodo plurium sermonum sunt ultima quam prima. Etenim oportebat theologicas hypotyposes et divinorum nominorum reserationem, pauciorum sermonum esse quam symbolicam theologiam: quoniam quantum ad superius respicimus, tantum sermones conspectibus intelligibilium contrahuntur; quemadmodum et nunc in caliginem quæ est super mentem introeuntes, non sermonum brevitatem, sed irrationabilitatem perfectam et imprudentiam inveniemus. Et ibi quidem a superiori ad extrema descendens sermo, secundum quantitatem descensus ad proportionalem dilatabatur multitudinem. Nunc autem ab inferioribus ad supremum ascendens, secundum mensuram ascensionis contrahitur; et post omnem ascensionem, totus sine voce erit, et totus unietur Ineffabili. Dicis autem: Quare totaliter a primo ponentes divinas positiones, ab ultimis inchoamus divinam ablationem? Quoniam hoc quod est super omnem positionem ponentes, a magis ipsi cognato suppositivam affirmationem oportebat ponere; illud autem quod est super omnem ablationem auferentes, a magis distantibus ab ipso auferre. Annon magis est vita et bonitas, quam aer et lapis? et magis non est crapula et non insania, quam non dicitur neque intelligitur?

Chapter 10 of 17