Capitulum 1
QUÆNAM SIT DIVINA CALIGO.
COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter. — Trinitas supersubstantialis, deitate ac bonitate superior, divinæ Christianorum sapientiæ præsul, dirige nos ad mysticorum Eloquiorum supreme incognitum et lucidissimum atque eminentissimum verticem, ubi simplicia et absoluta atque invertibilia Theologiæ mysteria secundum superluminosam silentii in occulto docentis superliquidissimamque caliginem sunt adoperta, in densissimis tenebris eum qui plusquam excellentissime splendet, superillucentem, et in refugiente omnino tactum atque invisibili, honestissimis fulgoribus et plusquam pulchris excellenter implentem vacuos oculis spiritus. Hæc interim paucis oraverim. Tu vero, Timothee carissime, intentissima contuendis spectaculis mysticis exercitatione, et sensus linque et intellectuales operationes, et sensibilia et intelligibilia omnia, et quæ non sunt et quæ sunt omnia; et ut illi jungaris qui super omnem substantiam omnemque scientiam est, ignote pro viribus te ipsum intende. Enimvero abs te ipso atque ab omnibus libere et absolute ac pure excedendo, ad supersubstantialem divinæ caliginis radium, sublatis omnibus et absolutus ex omnibus, evolabis.
Hæc autem cave ne quis imperitus ac rudis exaudiat. Eos autem sic appellaverim, qui visibilibus affixi, nihil supra ea quæ obtutibus ac sensibus patent, supersubstantialiter esse arbitrantur, putantque scientia sua illum assequi qui posuit tenebras latibulum suum.1 Si vero eos qui sunt hujusmodi, longe supereminent divinorum mysteriorum notiones: quid de illis dicemus qui longe imperitiores, supremam illam omnium causam ex infimis quoque creaturis effingunt, nihilque hanc excellere fictis ab se impiis variisque sculptilibus autumant? quum debuerint potius ipsi omnium causæ omnes etiam rerum applicare atque affirmare positiones, rectiusque de ea illas omnes (ut quæ super omnia sit) negare; neque arbitrari negationes adversari affirmationibus, sed longe prius ipsam supra privationes esse, quæ super omnem et ablationem et positionem est.
Sic itaque divinus Bartholomæus ait, et plurimam Theologiam esse et minimam,
Evangeliumque et latum et magnum, rursusque concisum. Mihi quidem illud mirifice intellexisse videtur, quia et plurimis verbis exprimitur bona omnium causa, et brevibus simul et nullis, ut quæ neque verbum, neque intelligentiam admittat, quod omnibus supersubstantialiter et excellenter emineat, solisque illis amoto velamine veraciter luceat, qui impura omnia et pura transiliunt, omnemque omnium sanctarum summitatum ascensum transcendunt, cunctaque divina lumina et sonos sermonesque cœlestes deserentes, caliginem subeunt, ubi veraciter ille est, ut Scriptura ait, qui supra omnia est.2
Neque enim ab re divinus Moyses primum ut mundetur, admonetur, et rursus, ut ab iis qui non sunt hujusmodi separetur;34 et post omnem illam expiationem, buccinarum clangores varios exaudit, cernitque lumina plurima plures atque multifidos vibrantia radios; mox vero segregatur a vulgaribus turbis, et cum electis sacerdotibus ad summitatem ascensionum divinarum contendit; ibique non ipsi congreditur Deo, neque ipsum cernit (est enim invisibilis Deus), sed locum ubi stetit. Hoc autem (reor) insinuat, augustissima quælibet et suprema visibilium atque intelligibilium rationes congruas ac signa quædam esse eorum quæ subjecta sunt omnia transcendenti Deo, per quæ ipsius præsentia omnem intelligentiam superans, demonstratur supra spirituales sanctissimorum ipsius locorum summitates supergressa. Tum vero ipsa quoque visibilia atque intellectualia contemplator linquens, ingreditur ignorationis mysticam profecto caliginem, in qua omnia scientiæ et cognitionis præsidia terminans, totus in eo fit qui tactum penitus visumque refugit transcenditque omnia, et qui nullius est, neque suimet neque alterius; penitus autem ignoto, scientiæ omnis et cognitionis vacatione, præstantiori modo conjunctus, et eo quoque ipso quod nihil cognoscit, supra sensum mentemque cognoscens.
Footnotes
Chapter 13 of 17