Capitulum 5
QUOD NIL INTELLIGIBILIUM EST, QUI INTELLIGIBILIS OMNIS REI AUCTOR EST.
RURSUS autem ascendentes, dicimus ut neque anima est, neque sensus; neque imaginationem aut opinionem aut rationem aut intelligentiam habet; neque ratio est, neque intelligentia; neque dicitur, neque intelligitur. Neque numerus est, neque multitudo, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque dissimilitudo; neque stat, neque movetur, neque agit quietem; neque virtutem habet, neque virtus est, neque lux est; neque vivit, neque vita est; neque substantia est, neque sæculum, neque tempus; neque tactus est ipsius spiritualis, neque scientia; neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas aut bonitas; neque spiritus est, quantum scire ipsi possumus; neque filii neque patris est denominatio, neque aliud aliquid ex iis quæ nobis aut alteri cuiquam in mundo sunt cognita; neque aliquid eorum quæ non sunt, neque eorum quæ sunt, est; neque ea quæ sunt illam sciunt sicut ipsa est, neque scit ipsa quæ sunt sicuti sunt. Neque sermo ipsius est, neque nomen, neque scientia; neque tenebræ, neque lux est, neque error, neque veritas. Neque est ipsius ulla omnino positio, neque ablatio. Ceterum quum eorum quæ post ipsam sunt, positiones et ablationes faciamus, ipsam neque ponimus neque auferimus: nam et super omnem positionem est perfecta et singularis omnium causa, et super ablationem omnem excellentia ipsius illius qui simpliciter absolutus ab omnibus et ultra omnia est.
DIFFICULTATUM PRÆCIPUARUM
PRÆCEDENTIUM LIBRORUM
ABSOLUTIONES BREVES AC NECESSARIÆ
ARTICULUS PRIMUS
QUÆ DEI COGNITIO SEU VISIO HABERI POSSIT IN PRÆSENTI VITA VEL FUTURA.
NUNC circa præhabita tam in libro isto quam præcedentibus, movendæ sunt aliquæ quæstiones, ex quarum solutione omnia ista clarius intelligentur.
Quumque in libris his magni Dionysii frequenter jam dictum sit, quod Deus sit prorsus innominabilis, ineffabilis, incognoscibilis, invisibilis, indefinibilis; quæritur utrum et qualiter vera sint ista, præsertim quum nulla res tot nominibus nominetur, exprimatur, et describatur, ut Deus, nec aliqua res ex tot repræsentativis et similitudinibus, effectibus et exemplis, ex tot rationibus, argumentis et mediis, ex tot vestigiis et doctrinis agnoscatur, ut ipse.
Porro, si ad ista respondeatur, ut plurimi responderunt, quod idcirco innominabilis et ineffabilis appellatur, quia ab ejus cognitione deficimus, et imperfecte eum cognoscimus, quoniam non nisi ex creaturis cognoscimus ipsum; objicitur quod fides et Scriptura potissime sunt de his quæ ex revelatione divina innotuerunt hominibus. Quum ergo Deus se ipsum plenissime noscat, nomina quæ ipse nobis de se ipso revelavit, ei vere ac proprie competunt. Ipse autem Moysi sciscitanti, Quod est nomen tuum? respondit: Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Et rursus ibidem: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob;1 hoc nomen mihi in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.2 Denuo quoque in Exodo: Nomen (inquit) meum Adonai non indicavi eis. Atque per Isaiam: Ego (inquit) sum Dominus; hoc est nomen meum. Idem argui potest de hoc nomine Dei tetragrammaton, quod designat essentiam Dei nude in se. Sic et de unigenito Dei Filio Isaias, Spiritu Sancto revelante, præfatus est: Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Præterea aliqui dicunt, quod Deum non cognoscimus nisi ex creaturis, quæ omnes a perfecta repræsentatione bonitatis divinæ deficiunt infinite. Idcirco per eas seu ex eis non valemus Deum perfecte cognoscere nec nominare. In nominibus quoque duo possunt perpendi, videlicet res significata, et modus significandi. Quumque nomina a nobis imposita sint, semper deficiunt a repræsentatione perfectionis divinæ quantum ad modum significandi, quia significant perfectiones divinas secundum modum quo participantur a creaturis. Si autem consideremus rem nomine designatam, invenimus quædam imposita ad significandum principaliter ipsam perfectionem exemplatam ac derivatam a Deo, non concernendo in sua significatione specialem modum participandi.345 Quædam vero invenimus imposita ad significandum perfectionem receptam seu participatam, secundum modum participandi talem aut talem: quemadmodum nomen hoc, sensus, significat cognitionem derivatam per modum materialis receptionis; porro hoc nomen, cognitio, in principali sua significatione non includit specialem modum participandi notitiam. Hinc nomina imposita ad significandum perfectionem aliquam absolute, proprie dicuntur de Deo, et per prius conveniunt ei quantum ad res seu perfectiones significatas, quamvis non quoad modum significandi: ut bonitas, veritas, sapientia. Alia autem non dicuntur de Deo proprie, sed metaphorice, in quantum aliquid perfectionis continetur ac repræsentatur in rebus per ea signatis.
Verum, ut tactum est, his objici posset, quod plura supernaturalia et ex sola revelatione divina de Deo cognoscimus, et quæ omnino cadunt sub fide, seu quæ ex infusa noscuntur scientia. — Denique, si nomina designantia perfectionem simpliciter, principaliter designarent perfectiones exemplatas et derivatas a Deo, etsi eas [non] significant secundum modum quo participantur a creaturis, nullo modo competerent Deo, nec prædicari possent de eo. Perfectiones namque exemplatæ et derivatæ, sunt participatæ, limitatæ, finitæ et imperfectæ: quas constat Deo non convenire. Et rursus, si nomina hujusmodi significant perfectiones divinas secundum modum quo participantur a creaturis, non possunt enuntiari de Deo, cui nequaquam secundum illum modum conveniunt; nec hujusmodi nomina essent Deo et creaturis communia, quia in sua ratione includerent imperfectionis modum, participationem et limitationem, quæ enti primo simpliciterque perfecto ac infinito non competunt. — Præterea, sicut in Hebræo sunt aliqua nomina Deum essentiamque divinam significantia nude et absolute in se, absque habitudine et circumvestitione seu comparatione ad creaturas, ita et in Latino. Et si dicatur quod non, negari non potest quin possint. Nempe juxta prætacta, se-cundum quod Deum cognoscimus, ipsum significare jam possumus. Quumque sciamus quod Deus est in se ipso esse purissimum, simplicissimum, separatum, immensum, et bonitas pura, sapientia in se subsistens, beatitudo penitus infinita, ens absolute perfectum: possumus eum per nomina significantia hæc nominare; et si instituta non sunt, possumus ea instituere, quia nominibus ad placitum utimur.
Circa hæc scribit Albertus circa exordium expositionis suæ super librum de Divinis nominibus: Dicimus quod substantiam Dei, quia est, omnes Beati videbunt; quid autem sit, nullus creatus intellectus videre poterit. Quum enim cognitio quid est, per principalem sit causam, oporteret, si cognosceretur quod quid est, ut circumspicerentur termini essentiæ ejus, et totum esse clauderetur in intellectu creato; et per consequens, intellectus creatus Deo consisteret major, quum omne claudens majus sit eo quod in ipso clauditur.
Verum istud non videtur rite sonare, quia cognitio quia est, habetur de Deo etiam in præsenti; estque talis cognitio obscura, et per speculum in ænigmate, quæ mentem creatam contentare et quietare non valet. Præterea in Scripturis promittitur nobis pro præmio agnitio Dei clara et immediata, quam vocat Apostolus facie ad faciem: Ex parte, inquit, cognoscimus; quum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est: videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Unde in prima sua Canonica sanctus testatur Joannes: Videbimus eum sicuti est. Amplius in Numeris scriptum est: Dixit Dominus ad Aaron et
1 Cor. XIII, 9, 10, 12.
1 Joann. III, 2. Num. XII, 6-8.
Mariam: Si fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, aut per somnium loquar ad eum; at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmata, videt Deum.6 Ex quibus verbis Augustinus in libro de Videndo Deum, probat et asserit, quod Moyses in hac vita vidit Deum per speciem, hoc est clare et immediate divinam essentiam. Nec obstat quod in Exodo Dominus legitur illi dixisse, Faciem meam videre non poteris, non enim videbit me homo, et vivet:7 quia quod ibi narratur ei negatum, postmodum fuit ei concessum, ut in Numeris fertur. Hoc ipsum affirmat Augustinus libro præallegato, de Paulo apostolo pro tempore illo quo fuit raptus in tertium cœlum.8 Si ergo hi famuli Dei adhuc in carne mortali viventes, viderunt ita divinam essentiam, quanto magis Beati in patria beatifice et incessabiliter intuentur eamdem?
Et quamvis fortassis aliquando licuit circa hoc diversimode opinari, nunc tamen postquam determinavit Ecclesia quid circa hoc sentiendum sit, non licet aliter opinari. At vero in constitutione et definitione Benedicti Papæ duodecimi, inter cetera continetur: Post passionem Christi Sancti viderunt, vident et videbunt in regno cœlorum divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla creatura mediante habente se in ratione visi objecti, sed divina essentia immediate, nude et clare se illis ostendente, quam qui vident, eadem divina essentia perfruuntur: ex qua visione atque fruitione, sunt et sine fine erunt vere beati. Hæc ibi. Et certe, ut in secunda secundæ, tractatu de fide, Thomas fatetur, contra determinationem Romani Pontificis nulli doctorum licet suam opinionem defendere.
Insuper de hac ipsa materia Albertus, vir valde catholicus, in aliis locis melius scripsit. Nam ut in expositione Mysticæ theologiæ, quæstione qua quærit an Moyses vidit Deum, in accessu videlicet ad divinam caliginem et ad Deum, respondet: Videre faciem Dei contingit dupliciter. Primo, in se absque velamine: sicque videtur in patria; et sic Moyses non vidit Deum in visione de qua in Exodo agitur. Secundo, in nobilissimis suis effectibus, scilicet gratiis theophaniarum, quæ sunt expressæ similitudines bonitatis divinæ: et ita tunc Moyses vidit Deum, juxta illud Exodi: Loquebatur Dominus ad Moyses facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.9
Amplius, Thomas super quartum Sententiarum scribit his consonanter: Quidam (dicens) theologi posuerunt quod intellectus humanus nunquam potest ad hoc pervenire ut Deum per essentiam videat. Quod dictum nullatenus stare potest, quia repugnat auctoritati Scripturæ canonicæ, ut in libro de Videndo Deum asserit Augustinus. Alii quidam dixerunt, non ipsam divinam essentiam increatamque lucem immediate videri in patria, sed quemdam ejus fulgorem seu radium. Quod eadem ratione destruitur. Idcirco dicendum, quod Beati in patria clare et immediate vident divinam essentiam, per hoc quod ipsamet divina essentia ipsis unitur quasi intelligibilis species, similitudo seu forma, non per inhærentiam: sicque divina essentia est Beatis objectum et forma seu quasi medium intelligendi. De hoc loquitur Thomas ibidem et alibi satis diffuse. Verumtamen de isto non est hic principalis intentio, quomodo scilicet vel utrum Deus videatur per essentiam a Beatis, sed qualiter in visione mysticæ theologiæ conspiciatur. Idcirco de illo pertranseo.
ARTICULUS II
QUOUSQUE MENS HUMANA, CONTEMPLANDO DEUM, PERTINGERE SEU PROFICERE QUEAT.
QUÆRITUR ergo, an mens humana in visione et contemplatione mysticæ theologiæ videat seu intelligat vere et objective ipsummet Deum. Et si sic, an videat ipsum intuitive, an abstractive. Et insuper, an habeat de Deo conceptum distinctum, ac proprium vel quidditativum, an solum confusum seu generalem. Ex quorum solutione patebit responsio ad quæsita prætacta.
Quod autem in contemplatione tam theologiæ affirmativæ seu proprie dictæ (de qua tractat Theologus libro de Divinis nominibus, et Magister Sententiarum libro primo), quam theologiæ negativæ seu mysticæ, de qua jam in libro de Theologia mystica actum est, Deus vere et objective intelligatur, probatur sic: In omni intellectione actuali, reali et vera, est aliquod verum et reale objectum. Sed utraque ista Dei cognitio, est vera, realis et actualis intellectio Dei. Ergo habet verum et reale objectum circa quod versatur, et cui infigitur ac intendit: alioqui esset apprehensio vana, phantastica et frivola. Hoc ergo objectum reale, vel est ens creatum, aut increatum: si increatum, habet propositum; si creatum, omnes illæ cognitiones seu contemplationes sunt falsæ, quum nullum ens creatum proprie dicatur, prædicetur aut verificetur de superbeatissimo infinitæ excellentiæ Deo.
Præterea, quum verbi gratia dico: Deus est ens omnifarie perfectum seu perfectionaliter infinitum, Deus est actus purus, Deus est universorum creator: istæ et consimiles propositiones sunt veræ atque catholicæ, ac proprie dictæ, non metaphorice aut symbolice seu translative. In omnibus autem his, apprehendendo æternum et increatum objectum, de quo solo verificantur, et illud aliquo modo intelligo et agnosco; ergo et illud intueor, quum istud intelligere sit mentaliter intueri. Unde et distinctum ac proprium de hoc objecto conceptum apprehendo, formo ac habeo, qui de alio nullo verificatur, et ad Dei essentialia pertinet, in quo nullum est accidens. — Similiter in propositionibus mysticæ theologiæ quum dico: Deus non est ens nec esse neque essentia, nec vivens nec vita; item, Deus non est unus nec unitas, nec trinus nec trinitas, nec sapiens nec sapientia, nec virtus neque omnipotens, nec verus nec veritas: in his et consimilibus propositionibus non est pura privatio, quæ locum non habet in invariabili Deo; nec pura negatio: alioqui non plus esset dicere, Deus non est verus nec veritas, etc., quam, Deus non est chimæra neque non chimæra; vel quam dicere, chimæra neque chimæra. Imo in hujusce-modi propositionibus negativis relinquitur ac supponitur seu præsupponitur positio et affirmatio aliqua sensusque positivus, utputa quod supergloriosissimus et superessentialissimus Deus, est ens et esse atque essentia, et Deus ac deitas, unus et unitas, trinus et trinitas, vivens et vita, sapiens ac sapientia, infinite sublimius, perfectius et gloriosius, quam capere valemus: ita quod nihil horum intelligimus, concipimus, intuemur secundum naturam et modum quibus in ipso est, et ei convenit, et est quod ipse est: quia nihil horum intelligimus quantum ad quid est, et a priori aut in se ipso, sed ex suis effectibus et in illis, et quantum ad quia est, puta a posteriori. Attamen ipsum ens increatum, est objectum apprehensionum et contemplationum istarum.
In contrarium hujus arguitur primo sic:
Si in præfatis cognitionibus Deus est immediatum proximumque objectum, immediate inspicimus ac cognoscimus eum, et intuemur ejus essentiam, quæ est ipse. — Amplius, S. Dionysius in epistola ad Caium ait: Si quis videns Deum, intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quæ sunt circa ipsum, id est aliquid divinorum effectuum. Idem affirmat libro Mysticæ theologiæ.10 Sed et Damascenus primo asserit libro: Quæcumque dicimus de Deo affirmative, non naturam ejus, sed ea quæ sunt circa naturam ejus, ostendunt. Et iterum: Oportet singulum eorum quæ de Deo dicuntur, non quod ipse est secundum substantiam significare, sed quod non est ostendere: aut habitudinem quamdam, aut aliquid eorum a quibus separatur et distinguitur, aut aliquid eorum quæ assequuntur naturam aut operationem. — Præterea, secundum frequenter præhabita, perfectissima Dei contemplatio in præsenti, est qua conjungimur ei tanquam prorsus incognito: non ergo ipsum objective cognoscimus.
Verum his denuo contraire videntur quædam verba Sanctorum, ut quod in libro Dialogorum sanctus deprompsit Gregorius: Animæ videnti Creatorem, angusta est omnis creatura. Quamlibet enim parum de luce Creatoris adspexerit, breve fit ei omne quod creatum est: quia ipse luce intimæ visionis mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in Deo, ut superior exsistat mundo. Hieronymus item in Regula sua fatetur se sæpius per hebdomadas raptum fuisse, increatamque lucem, id est ipsam superbeatissimam Trinitatem, conspexisse. Et multi Sanctorum multoties in hac vita rapti fuerunt in divitias gloriæ Dei, et in abyssum lucis immensæ absorpti. Unde et gloriosus pater Bernardus in Epistola ad Fratres de Monte Dei, juxta sublimem suam experientiam, scripsit: Quidquid in via hac de visione et cognitione Dei fidelibus impertitur, speculum est et ænigma, tantum distans a visione futura et cognitione, quantum a veritate distat fides, umbra a luce, tempus ab æternitate, nisi dum aliquando fit quod de Deo in libro Job legitur: Qui abscondit lucem in manibus, et præcipit ei ut rursus oriatur; et annuntiat11 de ea dilecto quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Electo etenim et dilecto Dei aliquando lumen quoddam vultus Dei ostenditur, sicut lumen clausum in manibus quodque patet et latet ad tenentis arbitrium: ut per hoc quod quasi in transcursu seu puncto videre permittitur, inardescat animus ad possessionem æterni luminis plenam hereditatemque gloriosam beatificæ visionis. Cui ut aliquatenus innotescat id quod ei deest, nonnunquam quasi pertransiens gratia perstringit sensum amantis, et eripit eum sibi, et rapit in diem qui est sine tumultu, ad gaudia silentii, et pro modulo suo ad momentum ac punctum, id ipsum ostendens ei videndum sicuti est. Interim etiam efficit ipsum in id ipsum, ut sit et ipse pro modulo suo sicut illud est.
Amplius, de hac difficultate tangit Joannes de Gerson in tractatu suo de Mystica theologia: Si divinum (inquiens) Dionysium edoctum a conscio secretorum cœlestium Paulo placet inspicere, ubi de mystica disseruit theologia, cum expositoribus suis, invenimus eum tenere modum avertendi se a phantasmatibus corporeis, ut abnegatis omnibus quæ vel sentiri possunt vel imaginari sive intelligi, ferat se spiritus per amorem in divinam caliginem, ubi ineffabiliter et supermentaliter Deus cognoscitur. Dat exemplum de statuæfico sculptore, qui ex ligno aut lapide abradens format agalma pulcherrimum, hoc est simulacrum, per solam ablationem. Conformiter spiritus removens omnia per abnegationem quæ hic potest cognoscere, quæ suam utique secum gerunt imperfectionem vel potentialitatis, vel dependentiæ, vel privationis, vel mutabilitatis, invenit (omnibus his ablatis) tandem pulcherrimum Dei agalma, id est notitiam rei actualissimæ sine potentialitate, supremæ sine dependentia, perfectæ et puræ sine privatione, necessariæ sine privatione.
At vero an notitia illa sit solum experimentalis in affectu supremo Deitati per amorem unito, an vero possit dici etiam intellectualis, non quidem intuitiva, sed abstractiva, et non solum connotativa, sed absoluta: consideratione et inquisitione dignissimum esset. Nam habet pars quælibet suos elevatissimos defensores. Sunt nempe qui exponentes Dionysium, primum tenent. Sunt alii dicentes posse haberi ultra prædictam experimentalem seu experimentativam de Deo notitiam, intellectivum conceptum proprium, absolutum, esse divini, quamvis non intuitivum, si imperfectio ab ipso removeatur et abstrahatur. Idem de vita, de bonitate, de sapientia, de potentia et consimilibus prædicatis perfectionalibus dicunt. Flecti videtur in istam sententiam Augustinus in pluribus locis, præsertim de Trinitate, docens ibi ferri in bonum absolutum. Bonaventura quoque in suo Itinerario, capitulo sexto. Unde videtur, quod abstracta ab ipso esse omni potentialitate, dependentia, privatione, et alia omni imperfectione ac finitate, resultet conceptus Dei absolutus ac proprius. Præterea advertendum, quia ut ait etiam in Scripto quarti, abstractio ista potest tot modis contingere, quot modis invenitur dissimilitudo. Primo enim contingit dissimilitudo, dum forma participatur secundum eamdem rationem speciei, sed non secundum eumdem modum seu gradum perfectionis: ut in duobus quorum unus est albior alio. Secundo, dum forma participatur secundum eamdem generis rationem, non speciei: ut inter duos coloratos quorum unus est albus, alius niger. Tertio adhuc minor est similitudo, dum aliqui non conveniunt in genere, sed in analogia, ut est similitudo coloris ad hominem, in hoc quod utrumque est ens: sicque deficiens est omnis similitudo creaturæ ad Deum.
Insuper quidam, ut Rabbi Moyses et Avicenna, dixerunt quod perfectiones creaturarum non conveniunt Deo nisi dupliciter, utputa negative et causaliter. Negative, dupliciter. Primo, ad removendum privationem seu defectum oppositum, ut quum dicimus Deum sapientem, ad innuendum quod in eo non est insipientiæ malum. Secundo, prout ex negatione relinquitur seu consequitur aliquid: ut ex hoc quod quis dicitur immaterialis, relinquitur quod sit intelligens. Sicque secundum istos, hujusmodi nomina Deo attribuuntur magis ad removendum quam ad ponendum quidquam in eo. Per modum quoque causalitatis, dupliciter: primo, secundum quod causat perfectiones in creaturis, ut dicatur bonus et sapiens, quia sapientiam et bonitatem influit rebus; secundo, quia ad modum creaturæ se habet, ita quod dicitur volens et pius, quoniam in causando instar volentis et pii se habet, sicut dicimus eum iratum. Et juxta istam positionem, omnia quæ dicuntur de Deo et creaturis, dicuntur de eis pure æquivoce, et nulla similitudo est creaturæ ad Creatorem ex hoc quod creatura vocatur sapiens, justa seu pia, etc. Quod et expresse asserit Avicenna. — Quibus objicitur, quod simili modo Deus posset dici lapis et lignum, quia est causa horum. Nec sic ex cognitione creaturarum duceremur in veram Dei cognitionem.12 Nec verum videretur quod Dominus dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quod item in Ezechiele habetur: Tu Cherub, signaculum similitudinis Dei. Omnis quoque effectus dicitur participata suæ causæ similitudo.13 — Verumtamen huic opinioni concordare videtur, quod super Mysticam theologiam scribit Albertus: Deus non habet aliquod commune quod sit in ipso et creaturis, neque ut species, neque ut genus, neque ut analogiæ principium; sed est ibi tantum imitationis communitas qua creata imitantur Creatorem ut queunt: et hæc non est vera communitas. Propter quod etiam non est aliqua apud nos prædicatio vera de Deo. Quæ verba inepte sonare censentur, nisi forsitan sumat prædicationem veram pro prædicatione proprie dicta.
Est ergo alia positio, quod perfectiones creaturarum sunt in Deo præeminenter: et hoc quantum ad tria. Primo, quantum ad universalitatem: quia in Deo sunt omnes perfectiones adunatæ. Secundo, quantum ad plenitudinem: quia in Deo sunt cum infinita perfectione. Tertio, quoad simplicitatem et unitatem: quæ enim in creaturis sunt diversa ac multa, in Deo sunt unum. Hæc est doctrina sanctorum Dionysii et Anselmi, ac plurium aliorum: quam doctores præcipui, Thomas, Alexander, Bonaventura, Richardus, Petrus, Ægidius, et alii multi sequuntur; rationabilior quoque videtur.
Verumtamen Scotus in Scripto suo super primum Sententiarum, tenet quod conceptus aliquis sit univocus et communis Deo et creaturis, atque quod ens univoce prædicetur de eis. Negat tamen Deum esse in aliquo prædicamento. Aliqui vero dicunt quod in prædicamento exsistat, ut Franciscus de Mayronis, et qui Nominalistæ dicuntur. Quod super primum Sententiarum improbatum est satis. Denique Guillelmus Parisiensis in Divinali suo de Trinitate, et dominus Antisiodorensis in Summa sua, Henricus etiam de Gandavo in Summa sua et Quodlibetis, tuentur Deum in prædicamento non esse, nec aliquid de ipso et creaturis dici univoce, sed analogice tantum. Quæ positio non solum est verior, sed item subtilior, reverentialior et congruentior infinitæ superincomparabili et superessentiali majestati divinæ, ac consonantior beatissimi Dionysii documentis, qui Deum in libris suis tam frequenter supersubstantialem, superessentialem, supermagnum, supersapientem, et prorsus ineffabilem, incognoscibilem, indefinibilem, illimitabilem nominat. Si autem esset in prædicamento, haberet genus et differentiam, ex quibus posset cognosci, describi seu definiri, et notificari.
Ad istud Thomas in pluribus locis respondet, et etiam super Boetium de Trinitate. Et vis omnium responsionum suarum in hoc consistit, quod cognitio fit per formam seu speciem et similitudinem cogniti: idque dupliciter. Primo, per propriam formam seu speciem, juxta illud Philosophi: Lapis non est in anima, sed species ejus. Secundo, per formam alterius similis sibi: ut causa per similitudinem sui effectus, et homo per formam suæ imaginis. Porro per propriam formam aliquid videtur dupliciter. Primo, per formam quæ est ipsamet res: quemadmodum Deus cognoscit se per suam essentiam, similiter angelus per propriam essentiam cognoscit se ipsum. Secundo, per formam quæ est ab ipsa re: sive sit abstracta ab ipsa re, ut quando forma seu intelligibilis species est immaterialior quam res, ut species lapidis abstracta a lapide; sive sit impressa intelligenti ab intellecto, ut dum res intellecta simplicior est quam species ejus, sicut secundum Avicennam, intellectus humanus cognoscit substantias separatas per impressionem earum in ipsum. Quumque Deum in hac vita non cognoscamus nisi per suos effectus, qui a plena repræsentatione divinæ essentiæ deficiunt infinite, neque adæquant potentiam Creatoris, imo ab adæquatione ac perfecta repræsentatione omnipotentiæ ejus distant atque occumbunt penitus in immensum: non possumus Deum in via cognoscere clare in se et immediate, seu quantum ad quid est, sed solum a posteriori, et quia est. Verumtamen in hac cognitione Dei, quia est, est gradus et ordo, ita quod unus ita cognoscentium Deum, cognoscit eum multo perfectius et clarius quam alius. Causa namque ex suo effectu tanto perfectius cognoscitur, quanto per effectum plenius apprehenditur habitudo causæ ad suum effectum: quæ habitudo in effectu non pertingente ad æquationem suæ causæ, attenditur penes tria, videlicet quoad progressum effectus a causa, et secundum hoc quod effectus consequitur plus de similitudine suæ causæ, atque secundum hoc quod deficit a perfecta ejus consecutione. Sicque mens humana tripliciter proficit in cognitione Dei ex suis effectibus. Primo, secundum quod perfectius cognoscitur efficacia Dei ad producendum. Secundo, prout nobiliorum effectuum noscitur esse causa. Quum enim causata aliquam Dei similitudinem gerant: eminentiora, quæ illi similiora sunt, excellentiam ejus magis commendant. Tertio, prout cognoscitur magis elongatus ac eminens a cunctis creatis, et ab omnibus quæ resplendent et sunt in illis. Unde de divinis nominibus Dionysius loquitur, quod cognoscitur Deus ex omnium causalitate, et excessu, et elongatione.14 In hoc demum cognitionis profectu maxime juvatur mens humana, dum naturale lumen ipsius confortatur supernaturali lumine fidei ac doni sapientiæ et intellectus, ac nova illustratione superna, quæ per mentis puritatem et virtuosam conversationem adipiscuntur: per quæ omnia mens in contemplatione supra se elevatur, in quantum cognoscit Deum esse supra omne quod apprehendit. Verumtamen, quia ad ejus essentiam videndam nequit pertingere, dicitur in se ipsa quasi reflecti ab illius lumine superexcellenti, juxta illud in Genesi: Vidi Dominum facie ad faciem.15 Quocirca scribit Gregorius: Visus animæ dum in Deum intenditur, immensitatis illius coruscatione reverberatur.
Ex his certum censetur, quod in cognitione Dei per propriam speciem atque essentiam, ipse superpræstantissimus Deus clare et objective, quidditative et intuitive cognoscitur: non tamen simpliciter comprehensive, id est, non tam clare et plene sicut ex natura cognoscibilis est. Etenim sicut infinitæ est actualitatis, entitatis et perfectionis, ita et infinitæ est cognoscibilitatis: sicque sibi solus comprehensibilis et cognitus est. A qua comprehensione omnes Beati infinite deficiunt; attamen plenarie contentantur et quietantur, quoniam vident illum sicuti est, et tota ipsorum naturalis capacitas impleta est et superimpleta.16 Hinc et comprehensores vocantur. — At vero in contemplatione Dei in vita præsenti per affirmativa de ipso proprie (non metaphorice) dicta, de quibus in libro de Divinis nominibus agitur, cognoscitur Deus modo prætacto quia est: attamen objective et immediate, ita quod non est medium per quod, in ratione objecti; est tamen medium per quod, in ratione speciei intelligibilis, quia per formas similitudinesque creatas, et non clare in se ipso, cognoscitur: ita quod sua essentia sit quod et quo, seu objectum et species per quam.
In contemplatione autem seu visione mysticæ theologiæ, qua Deus per omnium ablationem et abnegationem cognoscitur, clarius et sublimius noscitur et videtur quam in contemplatione prædicta per affirmationes, ideo et objective: non tamen quid est, sed quia est; sed per appropinquationem grandem ad notitiam quidditatis. Verumtamen in hac contemplatione fertur apex mentis et intelligentiæ vertex Deo uniri tanquam omnino ignoto, in omnimoda quoque caligine feri, nihilque penitus de illo cognoscere: non quod ab illius inspectione omnifarie vacet, præsertim quum ista sit altissima, clarissima, perfectissima ac profundissima Deitatis contemplatio, cognitio, visio huic vitæ possibilis, ut ipsemet magnus Dionysius et expositores ipsius testantur; sed quia in hac contemplativa et sapientialissima ac ferventissima unione cum Deo, mens acutissime et limpidissime conspicit quam superincomprehensibilis et supersplendidissimus et superluminosissimus et superpulcherrimus et superamabilissimus et supergaudiosissimus sit ipse Dominus Deus omnipotens et immensus, atque quam infinite et indicibiliter a plena illius cognitione, et beatifica ejus fruitione, visioneque faciali, immediate et clare intuitiva, distet, deficiat et occumbat. Ideo præ admiratione et amore deficit et defluit a se ipsa, gaudiose quoque ac dulciter absorbetur, obdormit et quiescit in superdilectissimo Deo, creatore, salva tore ac miseratore, imo et supergratissimo suo sponso, totius beatitudinis suæ superpiissimo fonte, omnipotentissima et liberalissima causa.1718
Præterea advertendum, quod S. Thomas in hujus quæstionis determinatione, sicut et alibi sæpe, imo sæpissime, multum affirmat et fortiter tenet, quod intellectus noster intelligere nequit nisi speculando phantasmata. Quod quamvis ubertim et evidenter ac copiose improbatum sit, præsertim super secundum Sententiarum, et in Elementatione philosophica seu Compendio philosophiæ, hic tamen aliqua sunt addenda vel potius repetenda.
Itaque super Boetium et alibi ait multoties: Intellectus noster secundum statum viæ habet habitudinem determinatam ad phantasmata, quoniam comparatur ad ea sicut visus ad colores: phantasmata autem ab exterioribus formis abstrahuntur. Idcirco non potest Deum in hoc statu per essentiam ipsius cognoscere, nec per aliquam speciem spiritualem quæ sit Dei similitudo, propter ipsius intellectus connaturalitatem ad phantasmata. — Quibus objicitur, quia ut ipsemet Doctor sanctus affirmat ac bene idonee probat in Summa contra gentiles, anima rationalis adhuc manens in corpore, quantum ad vires suas inorganicas, immateriales, intellectivas, supremas, super corpus est elevata et per se subsistens, nec quoad totum suum esse, comprehensa a corpore. Nec enim potentiæ ejus sunt nobiliores aut elevatiores quam sua essentia, ut Proclus insolubiliter probat. Ergo vires illæ superiores jam actuatæ scientia competenti et intelligibili forma, agere queunt ex sua natura sine communione et conversione ad corporale phantasma, et absque adminiculo virium sensitivarum, quum modus agendi sequatur modum essendi, et proprietas actionis, naturam agentis. — Præterea si istud negetur, non poterit naturali ratione ostendi immortalitas animæ: cujus oppositum S. Thomas sæpius scripsit.
Nempe ut libro de Anima ait Philosophus, si anima rationalis in vita hac non habet aliquam operationem liberam, propriam, ac separatam a corpore, non potest extra corpus subsistere; si autem habet actionem hujusmodi, potest a corpore separari. Quod si dixeris, quod separata habet alium modum essendi, ergo et operandi; jam præsupponis quod restat probandum. — Amplius, in ipsa scientia rei et intelligibili specie ejus, sufficienter relucet natura objecti, etiam purius et illimitatius quam si species illa ad phantasma retorqueatur: ergo per speciem illam purius cernitur. Quod et experimento docetur in his qui interdum omnino abstrahuntur a corpore.
Verum quoniam Thomas pro se quandoque allegat et beatissimi Dionysii verba, potissime illud, Non est possibile aliter nobis lucere radium divinum, nisi circumtectum variis tegumentis sensibilium formarum: quod supra expositum est atque solutum (quia intelligendum est quantum ad primam intellectus informationem, sicut et illud Philosophi: Intelligentem oportet phantasmata speculari); nunc tamen ex dictis in Mystica theologia ostendendum est istud de mente Dionysii non fuisse, sicut hoc supra ostensum est ex aliis ejus libris. Ait quippe primo Mysticæ theologiæ capitulo: Tu circa mysticas visiones forti attritione et sensus derelinque et intellectuales operationes, et omnia sensibilia et intelligibilia, et omnia exsistentia: eo enim tui ipsius et omnium irretentibili et absoluto excessu, ad supersubstantialis caliginis radium, cuncta auferens et ab omnibus absolutus, munde et pure sursumageris. Quid fortius, quid sententiosius dicere potuit Sanctus ille? Certe qui phantasmata speculatur, non deserit nec transcendit pure ac penitus omnem sensum et sensibilia universa. Nec tamen in ista mystica contemplatione sufficit ista relinquere, nisi et intelligibilia omnia deserantur et cuncta creata operationesque propriæ, et ipse qui contemplatur nec se ipsum intueatur.
Quid in ista contemplatione conferrent phantasmata, quando jam apex mentis soli increatæ luci intentus est et unitus per theorica lumina, per sapientiæ radium, per impressiones deificas? Rursus eodem dixit capitulo: Omnium causa solis incircumvelate et vere apparet transcendentibus omnia immunda et materialia, et omnes animos supercœlestes. Audis quod ait, Incircumvelate, id est sine sensibilium formarum velamine? Et si oportet in hac intuitione etiam angelicas purissimas mentes transcendere, quomodo non magis vilia et materialia ista phantasmata?
Adhuc autem, si sine phantasmate nequit mens humana quidquam cognoscere, quomodo vera sunt quæ de anagogica ac pure mentali contemplatione et superna illustratione Sancti locuti sunt et scripserunt? Cur beatissimus David ceteris præfertur Prophetis qui imaginarias visiones sortiti sunt, quum ipse anagogice et pure immaterialiter sine phantasmatum velamento divina prævidit mysteria, et sacra cognovit abscondita, Incerta (inquiens) et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi?19 Adverte et perspice quod secundo Regum libro loquitur de se ipso: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam, sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.20
At vero dicunt illi, quod mens humana non illuminatur immediate a mente angelica luce immateriali, sed lux illa unitur phantasmati, et prout relucet in illo, a mente humana conspicitur. Et nonne mens humana simplex, immaterialis, deiformis, capacior est directe et immediate illuminationis ac lucis angelicæ, quam materiale phantasma?21 Hæc alibi plenius introducta pertranseo.
Quod autem ex B. Dionysio et Damasceno objicitur, quod ea quæ de Deo et creaturis prædicantur, non ipsum Deum designant, sed aliquid eorum quæ sunt circa ipsum, et quid non est, ita videtur intelligendum, quod non significant Deum pure et plene, prout est in se ipso, sed prout in suis relucet effectibus, seu secundum quod cognoscitur ex eisdem (non quod significant quid increatum in recto, quamvis denotent tale quid in obliquo), et quod aptius negentur de Deo, secundum quod nos ea concipere possumus. Attamen magna est differentia nominum divinorum, et quamvis quædam designent Deum secundum modum proprium sibi, non tamen talia intelligimus quoad significata, nisi quantum ad quia, non quoad quid. Ex quibus rite pensatis et intellectis, solvuntur omnia objecta præhabita.
Denique, si cognitio intuitiva dicatur qua res in se ipsa et quoad suam quidditatem cognoscitur mentaliterque videtur, dicendum est quod Deum in hoc sæculo non valemus intuitive cognoscere. Si autem loquendo extensius, dicatur intuitiva cognitio dum quid objective agnoscitur et quoad essentialia sua seu propria sibi, quamvis non clare ac distincte secundum quod in se ipso est; potest dici quod in vita hac cognoscimus Deum etiam intuitive, et quoad quia est, non autem quoad quid est, nisi valde obscure et imperfecte. Nihilo minus distinctam de Deo habemus notitiam, ita quod multa de ipso cognoscimus quæ ei soli conveniunt: ut quod est esse increatum, independens, purum, perfectum, et penitus separatum, quamvis ignoremus quid hoc sit. Hinc super librum Boetii de Trinitate, Thomas fatetur: De nulla re potest sciri an est, nisi aliquo modo sciatur de ea quid est, aut perfecte, aut confuse, secundum Philosophum in principio Physicorum.
Ex his quoque apparet dicendum, quod ultra et præter notitiam Dei experimentalem, affectivam et mysticam, haberi etiam potest jam de Deo notitia intellectualis, mystica, abstractiva et absoluta, juxta modum prætactum, abstrahendo ipsum esse ab omni prorsus imperfectione, accipiendoque illud cum omnimoda excellentia, nobilitate et perfectione ac perfectionali infinitate: quemadmodum etiam Alphorabius et Avempote dixerunt, quod intellectus noster cognoscendo quidditates sensibilium ac materialium substantiarum, abstractissime cognosceret quidditatem substantiæ separatæ: quorum tamen opinio fuit non vera, quia ex tali sensibilium abstractissima cognitione non sciretur propria et ultima differentia cujuscumque separatæ substantiæ, quemadmodum etiam ex prætacta Deitatis abstractiva contemplatione non agnosceretur quidditas esse divini.
Postremo patere videtur ex dictis, quomodo Deus dicatur innominabilis, ineffabilis, indesignabilis: quia videlicet nullo nomine exprimi potest, quo clare et plene insinuari atque intelligi possit quid sit, et qualiter in se ipso sit ens. Nihilo minus innumerabilia nomina sunt ipsius, quæ ipsum aliquo modo imo et variis modis designant, quædam perfectius, quædam minus perfecte. Quod vero in libro de Causis asseritur, quod prima causa non narratur nisi per causas secundas, non est intelligendum quod nomina secundarum causarum proprie et univoce conveniunt causæ primæ; sed quod sicut cognoscitur per causas secundas, omni illarum imperfectione tandem exclusa, sic nominatur per eas, verumtamen per excellentiam infinitam.
ARTICULUS III
QUÆ MYSTICÆ THEOLOGIÆ DEFINITIO SIT, ITEMQUE SUBJECTUM ATQUE OBJECTUM.
CONSEQUENTER quærendum, quid sit mystica theologia, et de ejus subjecto atque objecto; et an sit scientia: et si sic, an speculativa, an practica.
Multi itaque eam definiunt dicentes: Mystica theologia est secretissima mentis cum Deo locutio. Alii, quod sit ardentissima divinæ caliginis intuitio. Quæ descriptio aptior videtur quam prima. Non enim in mystica theologia dirigitur jugiter sermo mentis ad Deum; sed ipsa mentis in Deum defixio, admiratio majestatis, suspensio animi in lumen immensum ac æternale, ferventissima ac quietissima et transformativa seu absorptiva inspectio Deitatis, est mystica ista theologia, præsertim si accipiatur pro actu. Si autem sumatur pro habitu, realiter idem est quod præstantissimum donum Spiritus Sancti quod sapientia nuncupatur, sumendo sapientiam non ut est donum gratiæ gratis datæ, de qua ait Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ;22 sed ut est donum gratiæ gratum facientis supernaturale infusum, caritati inseparabiliter junctum, de quo loquitur Isaias:23 Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus.
Quemadmodum etiam triplex est gradus caritatis, ita et sapientiæ hujus, quæ secundum gradum suum tertium ac supremum, est ipsa mystica theologia: quæ non est proprie scientia, prout scientia est habitus acquisitus aut etiam infusus informis, qui in speculativum practicumque dividitur; imo sapientia ista nunquam informis est, sicut nec caritas.
Hinc, sicut donum sapientiæ realiter ac subjective est in intellectu, quamvis quantum ad suum extrinsecum complementum, quod est ferventissimus amor, in voluntate ponatur; ita et mystica theologia. Quod etiam constat ex hoc quod vocatur visio, contemplatio, intuitio, interiorque locutio: quæ omnia spectant ad intellectum, et in ipso realiter esse censentur, quamvis aliqui videantur aliter æstimasse. Nam et Joannes de Gerson in libro suo de Mystica theologia, ait quod theologia speculativa est in intellectu, mystica in affectu seu voluntate : quum tamen ipsemet dicat quod theologia mystica est experimentalis cognitio de Deo per amoris unitivi complexum ; et rursus : Theologia mystica est sapientia, id est sapida de Deo notitia, etc.
Præterea, quum mystica theologia sit donum sapientiæ secundum gradum suum supremum, non invenitur proprie nisi in personis perfectis, quæ per exercitia vitæ purgativæ et illuminativæ ad viam perfectivam ac unitivam perductæ sunt. Hinc communiter fertur, quod mystica theologia consistit in unione cum Deo per ardentissimum caritatis ardorem, in tantum quod Henricus de Balma in libro suo de Triplici via, asseruit quod unio illa amoris, intuitionem seu cognitionem intellectus præcedit. Cujus oppositum in libro de Contemplatione probatum est, quum et voluntatis objectum sit bonum intellectum, id est intellectualiter apprehensum seu cognitum.
B
ARTICULUS IV
QUALIS FUERIT PRISCORUM PHILOSOPHORUM ALIQUOT THEOLOGICA NOTITIA.
MODO quæritur, an ad mysticam theologiam pervenerunt philosophi. Et apparet quod non, quia philosophorum sapientia fuit insipida et informis : nec enim caritatem habebant. Sanctus quoque Dionysius mysticam theologiam appellat Christianorum sapientiam, quia fidelibus, non infidelibus, condonatur.
Et respondendum, quod meliores philosophi, præsertim Plato et Socrates, et eorum sequaces, erant virtutibus politicis, naturalibus, moralibus, acquisitis, valde intenti, naturali quoque Dei amori, ad quem ceteras ordinaverunt virtutes et actus illarum. Quod Augustinus in libro de Civitate Dei per diversa capitula ex verbis Platonis probat : quæ alibi frequenter sunt allegata. Porro ad supernaturalem Dei amorem, qui caritas nominatur, sapientiamque infusam, quæ donum est Spiritus Sancti, non pervenerunt : ideo nec ad mysticam theologiam ; sed ad aliquid simile, hoc est ad sapientiam seu divinorum notitiam quæ ex consideratione rerum creatarum ac ordinis universi potest acquiri, quæ naturalis et philosophica nuncupatur : in qua felicitatem hominis speculativam constituerunt. Unde et Aristoteles asseruit eamdem, speculationem optimi speculabilis. Qui etiam fassus est et expertus, quod philosophia admirabiles habet delectationes in actibus suis. Denuo quoque acutius dixit, quod vita nostra interdum ad modicum talis est, qualis est vita primi entis invariabiliter. Hinc nono de Civitate Dei sanctus recitat Augustinus :24 Summus Deus, teste Apuleio, sic a Platone laudatur, quod imbecillitate atque penuria humani sermonis exprimi nequit, et humano intellectu attingi vix potest, et hoc a sapientibus, dum se toto ad hoc conatu præcinxerint : quibus nonnunquam velut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine intermicans supercandidissimum lumen raptim apparet.
D
Porro viri fideles heroici et perfecti, longe sublimius mysticam theologiam sortiuntur, experiuntur, venantur per supernaturalia charismata Spiritus Sancti : quod et dupliciter accidere solet. Primo, per eorum præparationem, cooperationem et conatum ad hoc, dando se ipsos ad abstractionem a cunctis creatis et ad fervidam unionem cum Deo, per recollectionem mentis suæ ad intra, et per affectuosissimam divini invocationem auxilii, et considerando inflammativa divini amoris. Secundo fit istud modo mirabiliori et eminentiori, quamvis forsan non magis meritorio semper, videlicet dum fervens amator absque conamine proprio præparationeque prævia repente prævenitur, præstringitur, inflammatur et super se tollitur, contemplationisque luce exuberanter perfunditur, præoccupatur ac vincitur, in tantum ut etiam si velit, resistere nequeat, neque evadere possit supergratiosissimi spirituum sponsi amplexum, a quo in regione luminis infiniti transfertur, in quo vere idem sunt regio ipsa et habitator.
De his, libro de Consideratione, horum expertus deprompsit Bernardus: Quidam trahuntur, qui dicere possunt: Trahe me post te. Nonnulli ducuntur, qui dicunt: Introduxit me rex in cellam vinariam. Alii rapiuntur. Et primi quidem felices, qui in patientia sua possident animas suas. Secundi feliciores, qui ex voluntate sua confitentur Domino. Tertii felicissimi: qui in profundissima Dei misericordia quasi sepulta arbitrii libertate, in divitias gloriæ in spiritu ardoris rapiuntur; qui spreto ac supergresso adminiculo rerum ac sensuum usu, non ascensoriis gradibus, sed inopinatis instantaneisque excessibus feruntur in Patrem ac Dominum luminum, in quo et aliquando non ad momentum tantum, sed et diutius detinentur in elevatione tam supernaturali, mira, deifica, quousque sibimetipsis restituantur.25
Denique quidam his raptibus anagogicis et amorosis excessibus assueti, de contemplativis exercitiis scriptitando, secundum spiritus sui fervorem interdum scripserunt satis extense. Quod alii quidam non advertentes, illos immoderate et indiscrete reprehenderunt: quemadmodum et Joannes prætactus in tractatu suo de Mystica theologia redarguit acriter nimis et non vere, devotissimum virum innocentemque Joannem Rusbrochium, quod voluerit quorumdam hæreticorum renovare errorem in libro suo de Spiritualibus nuptiis. Sic et redarguit inconsiderate quædam verba Joannis Climaci. Et in opusculo de Abstinentia ab esu carnium, persuadere conatus est, quod Cartusienses non peccarent mortaliter carnibus vescendo. Quod in tractatulo de Laude et approbatione ordinis Cartusiensis, evidenter a me est reprobatum: nisi in casu necessitatis extremæ.
ARTICULUS V
QUO COMPENDIO MYSTICÆ THEOLOGIÆ CULMEN OBTINENDUM.
QUALITER ad adipiscendum mysticæ theologiæ culmen ordinatius ac compendiosius sit tendendum, nunc prout Dominus dederit, breviter tangam: nempe de his in opusculis aliis ac pluribus locis multa conscripsi.
Summatim igitur perstringendo, nil nos a Deo reprehensibiliter separat et elongat, nisi propria culpa. Qui igitur cupit Deo approximare, ad amicitiam ejus pertingere, divino amore succendi, ad divinarum illuminationum fulgores pertingere, mysticam theologiam gustare et experiri, Deo familiaris ac intimus fieri, et tanquam secretarius et consiliarius ejus constitui: studeat incessanter in præsentia summi ac metuendissimi judicis sui, omnipotentis cunctaque inspicientis, considerantis ac judicantis Dei, sollicite ambulare, timorate incedere, reverentialiter se habere, hoc est omnem ignaviam, acediam et torporem tanquam infernalia mala vitare; et ne Deum suum offendat in aliquo, jugiter cum incessabili diligentia præcavere, præsentiam Omnipotentis assidue intueri ac ponderare, et coram illo se ipsum sæpissime increpare, dicendo:26272829 O tu miser et negligens, quomodo tam irreverenter et intimorate, tam dissolute et infructuose habes te coram Deo, cui exercitus cœli adstat, psallit atque obsequitur cum tremore? Ubi est quod sanctus deprompsit Apostolus: Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini? Itemque: Serviamus Deo cum metu et reverentia? Cui concordans Psalmographus: Servite (ait) Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Nonne Dominus in suo obsequio despicit indevotum, evomit tepidum, detestatur somnolentum et pigrum?3031 Adspiremus cum gemitu omni hora ad Dominum, vehementer dolentes quod majestati suæ immensæ tam imperfecte servimus, tam instabiliter adhæremus, tam parum afficimur: sicque imperfectum nostrum videant ac deplorent oculi nostri. Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
Certe talis compunctio, hujusmodi spiritus nostri quotidiana scopatio, hæc adspiratio jugis ad Dominum, plus confert ad cordis munditiam, ad omnem gratiam impetrandam, ad mysticam theologiam degustandam, quam mille libros percurrere et studere. Quam multæ et magnæ universitates in Christianitate fuerunt et sunt! quam multa studentium millia fuerunt et sunt in illis!32 Et tamen solus Thomas de Aquino ex illis canonizatus videtur, paucissimi alii. Cur hoc? nisi quoniam altiora se quæsierunt, et fortiora se scrutati sunt; quæ autem Deus præcepit ipsis, non debite seu non tam perfecte adverterunt. Verumtamen oculi nostri sint semper ad Dominum; ipsum toto corde ferventissime diligamus. Ad quod certissime cito perveniemus, si juxta modum prætactum coram ipso timorati, solliciti, custoditi fuerimus, atque nos ipsos non nisi in Deo sapienter dilexerimus ac sincere, omnia æquanimiter tolerantes, hilariter patientes, per quæ a vitiis nostris purgari, Deo placere, in sancta religione proficere possumus:33 hoc est privatum amorem, qui vere sui ipsius est odium, penitus exstirpare, subjectione et abjectione gaudere: non sequi Diotrephen, qui amavit gerere primatum inter fratres, nec primum illum apostatam qui traxit post se tertiam partem stellarum;34 sed unicum illum magistrum qui dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: qui quæsitus ut promoveretur in regem, fugit; quæsitus ut ignominiosissimam et acerbissimam mortem subiret, sponte occurrit.
Heu, heu! quam multi in sancta religione perdunt animas suas, ac pereunt in æternum! Hi plane qui in subjectionis statu locati, non satagunt juxta suæ vocationis seu professionis exigentiam digne Deo conversari, proficere, reformari; et pro eo quod deberent de die in diem humiliores magisque custoditi ac pavidi fieri, non verentur nec erubescunt quotidie dissolutiores et sæculariores animo effici. Porro his gravius dilabuntur et horribilius damnabuntur, qui in gradu præsidentiæ constituti, non audent præceptum paternæ correctionis ac fraternæ correptionis intrepide adimplere, nec sine personarum acceptione, delinquentes, negligentes, pigros, somnolentos, verbosos et garrulos, impatientes ac duros, debite increpare, hortari, disciplinare: et hoc, timore carnali mundano, ne a statione sua expellantur, ne a suo ministerio deponantur. Siquidem propriis commodis, solita libertate, consueto honore privari verentur. Hi cum morte fœdus percusserunt, malentes Dei injurias, animarum pericula, ac propriæ salutis gravissima dispendia dissimulare, sufferre ac pertransire, quam in valle hac lacrimarum, in loco hujus exsilii humiliari ac subjici, et coram Deo vere discutere, recognoscere et emendare se ipsos.3536373839404142434445 Heu ! quam infelicissima et immensa est horum ambitio, insipientia, excæcatio!46 Redite, prævaricatores, ad cor, et pensate quod sanctus dixit Gregorius: Unusquisque præsidens toties ad apostasiæ crimen collabitur, quoties præesse hominibus delectatur.
Numquid tales sunt mysticæ theologiæ capaces? Nos igitur horum abhorrentes consortia, detestantes exempla, fugientes vestigia, in omnibus verissime cognoscamus proprias nostras miserias, defectuositates, irrationabiles motus, quotidianos defectus, multiplices quoque excessus, et revera innumerabiles culpas. Ex quorum diligentissima consideratione profundissime humiliemus, cordialissime contemnamus, assidue deploremus nos ipsos; operibus pœnitentiæ strenue insistamus, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigamus, virtutum profectui infatigabiliter insudemus;47 in indefessa recordatione, exercitatione, compassione, imitatione dominicæ passionis, sit nostra præcipua philosophia; zelo divini honoris, desiderio boni communis, generalis reformationis salvationisque omnium inexstinguibiliter ardeamus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Ibid. VI, 3. ↩
-
Exod. III, 15. ↩
-
Exod. III, 14. ↩
-
Exod. IX, 6. ↩
-
Is. XLII, 8. ↩
-
Num. xii, 8. ↩
-
Exod. xxxiii, 20. ↩
-
II Cor. xii, 2. ↩
-
Exod. xxxiii, 11. ↩
-
cap. 1. ↩
-
Job xxxvi, 32, 33. ↩
-
Gen. 1, 26. ↩
-
Ezech. xxviii, 14, 12. ↩
-
cap. 1. ↩
-
Gen. xxxx, 30. ↩
-
1 Joann. 1, 2. ↩
-
1 Joann. iii, 2. ↩
-
Gen. xxxii, 30. ↩
-
Pr. I. 8. ↩
-
II Reg. xiii. 2. 4. ↩
-
Cf. tom. XV. p. 292. ↩
-
Cor. xii, 8. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
lib. ix, c. 16. ↩
-
Jacob. 1, 17. ↩
-
Apoec. u. ↩
-
Pra. u. 11. ↩
-
Hebr. xu. ↩
-
Philipp. u. ↩
-
Jer. vi. 26. ↩
-
Pra. cxxxviii. ↩
-
Eccli. u. ↩
-
III Joann. 9. ↩
-
Apoec. xu. 4. ↩
-
Is. xxviii. 15. ↩
-
Eccli. ii. 22. ↩
-
Ps. cxxxviii. 16. ↩
-
Apoc. iii. 16. ↩
-
Ps. ii. 11. ↩
-
Hebr. xii. 29. ↩
-
Philipp. ii. 12. ↩
-
Philipp. xviii. 4. ↩
-
Joann. vi. 15. ↩
-
Matth. xi. 29. ↩
-
Apoc. xii. 4. ↩
-
Fs. XLVI, 8. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
Chapter 17 of 17