Skip to the text

Capitulum 2

QUOMODO OPORTET ET CONJUNGI ET LAUDES REFERRE AUCTORI OMNIUM CUNCTA EXCELLENTI.

Ad hanc nos perlucidam liquidissimamque caliginem admitti oramus, et per visus scientiæque privationem, videre ac scire eum qui adspectum omnem scientiamque transcendit. Et hoc ipsum non videre et non scire, est veraciter videre ac scire, et eum etiam qui substantia superior est, supersubstantialiter ex omnium quæ sunt ablatione celebrare: veluti qui nativam effigiem ex quavis materia faciunt, omnia tollentes quæ impedire possint liquidum latentis decoris intuitum, ipsamque in se ipsa pulchritudinem occultam sola sublatione pandentes. Oportet autem, ut reor, ablationes contra ac positiones collaudare. Illas enim a primis inchoantes, et per media ad extrema descendentes, ponebamus. Hic autem ab extremis ad prima gradibus factis ascendentes, omnia tollimus, ut ignorationem illam velamine amoto noscamus, quæ a noscibilibus cunctis in iis quæ sunt omnibus operta monstratur, supersubstantialemque caliginem illam intueamur, quæ ab omni in substantiis emicante luce occultatur.

Chapter 14 of 17