14. Hymnus ad angelos etsanctos in caelo
Ce cives attendite,
PS et angeli percipite,
in hac valle miseriae
exulanti succurrite.
Vos in perenni gaudio,
et ego in exilio,
pensate, quid gemens dico,
an mirum sit, quod lugeo.
In terris diu vivere
et Christum nondum cernere
grave nimis est animae
languenti eius vulnere.
Hinc sponsa in meridie
sponsum requirit anxie,
quem mystica sub specie
absens colit vera fide.
Fides, spes, mera caritas
clamant, Iesu, quo properas,
rabboni, ubi habitas,
cur ire longe simulas?
De mea nunc absentia
noli flere, o amica,
ibi fige suspiria
quo praecedo, in patria.
Consoletur exilium
gratiae stillicidium,
fratrum quoque subsidium
ac luctus tui praemium.
Ad patrem sursum transeo,
ut emisso Paraclito
exultes et in Filio,
quamdiu es in saeculo. Amen.
Chapter 14 of 103