Caput 8
; scire cupiens quid Angelus ab ea tulisset, eo quod illa vice nil specialis devotionis aut fervoris sentiret. Et ecce vidit tulisse ab ea quasi chartam, quae sanguine suo ita erat inscripta: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate; et illud: mallem mori quam criminaliter a te separari.Mane etenim dum cogitationibus infestata fuisset, illa hac cogitaverat resistendo. Et ait Angelus ad eam : « Hoc tw hodie cogitayeras; et hocscias : quoties homo cogitationibus et desideriis suis resistendo, proponit in corde suo ante mori quam velle peccare, statim coram Deo acceptabitur,ac si homo virtutem illam opere perfecerit. »
Tunc illa procidens ad pedes Domini, conquesta est quod omne tempus vitae suae inutiliter vivendo consumpsisset, proponens de cietero, si possibile esset, quod usque in diem extremi judicii vivere vellet, etiam in maximis poenis et doloribus, in quibus homo vixit super terram. Cui Dominus: « Pro omnibus quae neglexisti, ut ea plene recuperes, saluta Cor meum in divina bonitate, quia ipsum est fons et origo totius boni, et unde omne bonum procedit. Secundo, salute Cor meum in affluentia omnis gratiae quae effluxit, effluit et effluet in omnes Sanctos et animas salyandorum. Tertio, saluta venam illam dulcifluam benignissimi Cordis mei, quee toties erumpens infudit et inebriavit animam tuam torrente mew divinae voluptatis. »
Chapter 97 of 257