Skip to the text

Caput 9

te; cum me laudas, laudomeipsum in te, etcum gratias agis, ago et ego in teet per te gratias Deo Patri. » Tunc illa dixit : « Mi dilecte, quid est illa salutatio qua animam meam resalutas, cum non Sentiam ? » Respondit : « Mea salutalio nil aliud est quam preedulcis affectus meus ad animam. Sicut enim mater filio in sinu suo blanditui, docens eum et prolo- Guens ei quibus eam verbis salutet et alloquatur, quod dum puer nondum ex proprio affectu, sed secundumquod a matre docetur fecerit, ipsa tamen illud materno corde suscipit, et quandoque puero ex hoc osculum infigit; sicet ego animam per divinam inspirationem et amoris commotionem instruo qualiter me salutet; quod dumilla pro modulo suo fecerit, ego illud secundum magnitudinem paterni affectus suscipio, et ex hoc animam per gratiam meam resaluto, licet quandoque anima minime sentiat. »; ee CARRE Aree abe lied wet ONL Vice

Chapter 98 of 257