Caput 10
‘cre quadam dum dormire non posset, dixit ad Domi- N num: Eia, quam bonum, et quam aptum in hoc temporis silentio esset tecum fabulari. » Respondit Dominus : « Nunquam in tanta multitudine esse poteris, si toto corde ad me converteris, quin sola mecum sis. » Et ecce vidit quasi coronam in modum ciborii, de coelo super lectum ejus descendentem, ita ut lectus ejus operiretur ex ea, facta ex albis et rubeis margaritis. Per rubeas margaritas significabatur sanguis Christi, qui ita ubertim effusus est, ac si nullius eset valoris. Per albas vero, innocentissima et sanctissima vitae ejus conyersatio. Dominus quoque in medio coronae ad animam venit, dulcissimis amplexibus et ineffabilibus eam delicans verbis. Facies autem Domini sicut fulgur ignea ineffabili radiabat claritate: in quo illa intellexit quod anima omnem pulchritudinem et decorem suum a vultus Domini contrahunt claritate.
Vidit etiam Cor ipsius apertum, et extentum in quantitate duarum palmarum, ut flammaardens, non tamen ignis spe~ ciem pratendens; sed color ille mirabilis et inedicibilis erat formae. Et ait Dominus : « Sic volui ut omnium hominum corda in semetipsis ignecharitatisarderent.»Verbi gratia, cum homo solusest,corsuum semper ad Deum clever, duleiter ipsi. colloquendo ac medullitus ipsum desirando, et intima suspiria emittendo; ut ex jugi coniabulatione Dei cor ejus amore divino inardescat. Si vero cum hominibus est, Deo tamen semper, prout potest, intendat; de Deo cum ipsis libenter
14 loquatur; sicque tam se quam alios accenditad amorem. Item omnia quae facit, propter Deum ad ejus laudem faciat; quidquid vero non licet, aut etiam non potest, similiter pro Dei amore libens dimittat. Omnia etiam quae sibi adversa aut gravia sunt, pro Dei amore voluntarie suscipiens, supportet patienter.
RT TT ET AT TTS
Chapter 99 of 257